Latinitas
  

Latinitas in tela totius terrae


Hoc in indice nexus ad Latinitatem interretialem, generatim digesti, enumerantur. Ambitio esset indicem completum perficere, quod autem non solum difficillimum esse sed potius omnino fieri non posse mihi videtur, cum tot sint in interrete situs, qui de lingua Latina tractent, cumque interrete sua ipsius natura mutabile sit et evanidum. Nihilominus iam nunc plura hic invenies, quae spero et credo tibi usui fore. Pauca verba ex unoquoque situ excerpta descripsi apud situum inscriptiones, ut res per se ipsam clarior ac apertior fieret. Scilicet adhuc desunt multa, quae in dies addam. Qua de causa emendationes et adiectiones omnes gratissimae erunt.

Scribas oportet ad hanc inscriptionem: webmaster@grexlat.com

Index proxime mutatus die X mensis Novembris.


index   bibliotheca