Ioannes L. Vives - Exercitatio linguae Latinae

 

PETRUS MOTTA

COMPLUTENSIS STUDIOSIS

Lectoribus salutem.

 

Possum equidem vobis, Lectores optimi, de libris omnibus, quos Ioannes Ludovicus Vives Hispanorum decus composuit, illud ex animo affirmare quod apud Ciceronem Cato Scipioni et Laelio suadere videtur: multas ad res perutiles esse Xenophontis libros, quos ut studiose legant, adhortatur. Verum alii fortasse non nisi doctis eruditisque lectoribus erunt idonei: hic autem unus colloquiorum libellus eiusmodi est, ut non solum Latinae linguae tirunculi, sed qui iamdiu in ea exercitati sunt, maximam inde frugem facere possint, ut ad Latine enuntiandum quidquid velint, et doctiores fiant et promptiores. Non vacat huiusce rei causas rationesque persequi; longiorem enim epistolam, quam pro libelli modo, proponere non decet. Sed una illa interim satis esto. Ex aliorum librorum lectione, velut Terentiana atque Plautina, excerpi quidem elegantiae fructum, quis negat? Sed in eis tamen vitiorum incitamenta et morum offendicula inesse quis non videt? At in Auctore nostro, quid quam elegantiae Latinae flosculos, quos ex clarissimis quibusque auctoribus excerptos in hunc libellum congessit, invenies? Tum nihil est, quod vel Christum ipsum, vel certe optimos mores et probam educationem non sapiat. Ut omittam mirabile illud artificium, quo res utilissimas dulcissimo iucunditatis temperamento condivit, ut puerorum animis non minus iucunda, quam idonea proposuerit. Ego certe pro virili mea hactenus conatus sum, ut notos mihi ac amicos omnes ad huiusce libelli lectionem adhortarer. Cum iis vero, qui grammaticam docendi munus obirent precibus et litteris agere non destiti, ut eum suis discipulis exponere vellent darentque operam, ne pueri eum audirent modo, sed ediscerent etiam. Sed haec agenti mihi ab amicis aliquod significatum est, plerosque grammaticae professores, quos ipsi probe nossent libelli enarrationem coepisse quidem, sed in medio tamen itinere ab incoepto destitisse, ut nunquam magis Ascensianam operam sibi desideratam esse dicerent: adeo fuit vir ille dum viveret, de vulgo litterarum benemeritus. Neque miror sane, cum apud nostrates ita sint exigua docentibus praemia constituta, tam male discipuli ipsi praeceptorum operam compensent, tantus denique huius molae versandae sit labor, ut doctissimus quisque Sisyphium hunc lapidem humeris suis subire dedignetur: multi rursus parva et tenui eruditionis supellectile, cum aliunde honestiorem (ut ipsi aiunt) quaestum facere nequeant, magno se huic labori accingant. Neque vero iam ad magistrum eligendum, quanta quisque eruditione sit praeditus, sed quam sit ad laborem tolerandum ferreus, in consilio haberi solet: ad rudimenta enim docenda vel infirmum quemque sufficere. Quare operae pretium me facturum esse aiebant, si dictiones aliquot, praeter eas, quae in margine expositae essent, vel quarum elucidatio non ita facile se offerret, adnotarem. Quod ab eruditissimis viris in nonnullis auctoribus factitatum videmus. Iam quod id libentius facerem, quarumdam vocum expositiones ab illis commentas ne non eas intelligere videretur, mihi narrarunt: quae nescio, utrum risum mihi an stomachum potius movere deberent. Obtemperare igitur, tum amicorum flagitationibus, tum communi utilitati, quamlibet magnis negotiis districtus essem, optimum duxi, et ea quae vel expositu digna, vel ab aliis dubitata cognoscerem, quanta maxima possem brevitate adnotare. Hoc tamen prius candidum lectorem admonere vellem me non ostentandae eruditionis (quam aliis fortasse scriptis exhibere possemus) sed infimi Grammaticorum plebi consulendi animo ad has nugas descendisse, in eorum potissimum gratiam, qui vel Graece nesciunt, vel non perinde sunt eruditi. Qui si multa desideraverint, quae per nos exposita vellent, sciant vicissim multa nos adnotasse, quorum non paenitere non poterat. Quae ne meminissemus quidem, nisi ab aliis perperam ridiculeque interpretata, pro comperto haberemus. Vale, Lector optime, et libellum hunc etiam atque etiam amplectere.

 

 

NONNULLARUM  DICTIONUM

interpretatio per singula

colloquia.

 

SURRECTIO MATUTINA.

Cinctu Gallico, quamquam in margine appositum est quomodo se solent Galli cingere, tamen scio aliquos ignorare qualis sit hic cingendi modus. Aliter enim cinguntur Galli ac Germani et Flandri. Germani namque partem illam cinguli, qua ensis innectitur, ad genua usque dimittunt femora: itaque non illa cingunt quo facilius enses illos oblongos, quos gerunt, distringere possint. Flandri aliquanto superius quam Germani cinguntur. Galli vero fere ad umbilicum cingula gestant, ut antehac Hispani, qui iam Germanicum cingendi modum imitari coeperunt.

 

PRIMA SALUTATIO.

Ad brechma, brechma, tis sive bregma; pars anterior capitis, sinciput, a Bršcw Graece, quod est pluo et irrigo: haec enim pars maxime humida et tenera esse solet praecipue infantibus. Gaza tamen aliquoties occiput vertit.

 

DEDUCTIO AD LUDUM.

Philoponus, paenultima brevi, id est industrius, diligens, laboris amicus: aptum sane nomen institutori puerorum.

 

EUNTES AD LUDUM.

Heri fuerunt encaenia. 'Egka…nia: ˜ort¾ kaq'¿n ™kainourg»qh ti, inquit Suidas, id est encaenia, orum, festum vel dedicatio cuiuscumque rei, aut cum res qualiscumque sit innovatur. Et usus olim habebat hoc verbum, ut si quis nova tunica indueretur, encaeniare diceretur. Auctor est Divus Augustinus enarrans illud Ioannis: Facta sunt encaenia in Hierosolymis.

 

REFECTIO SCHOLASTICA.

Amydum [Amylum], similago. Cruciabatur nimirum ludimagister, quod in lexicis non inveniret amydum, sed amylum, utrumque igitur idem est, quamquam magis proprie amylum. Conficitur ex tritico non molis, sed in aqua per aliquot dies macerato et lacte expresso, quod flagranti sole exsiccatur, vulgo amydon. In Baetica tamen anaxir etiam dicitur, quo mulieres utuntur ad lineorum dealbationem. De amydo vide plura apud Dioscoridem, lib. 2. cap. 11. Similago autem, quae eadem similia dicitur, genus item est pultis, olim ex purissima farina tritici, nunc ex tritico ipso molis parvulis contuso. A Baeticis acemit, a Valentinis, apud quos amylam et similago plurimum sunt in usu, semola appellatur, lege cap. 44. tertiae quinquagenae Antonii Nebrissensis.

Vel quo cervi cornua, id est, ut nusquam inveniantur, proverbialiter dictum. Cervi enim quotannis cornua deposituri loca invia et inaccessa quaerunt, quo inventu sint difficiliora.

Inter missus, id est, inter ferculorum immissiones: dicitur enim missus, vel ludorum, vel ciborum, quoties, aliis peractis aut dimissis, alii succedunt; immissio.

Qui in phrontisterio suo, a front…zw Graece, quod est studeo, curo, meditor, inde phrontisterium schola, et quasi curarum et exercitationum domus.

Seu mimo verius. Qui rem levissimam nimis exaggerat, tragoediam ex comoedia facere dicitur proverbialiter, multo peius facit, qui ex mimo. Est enim mimus grammatici carminis genus multo minus et brevius quam comoedia. Ne hoc quidem exponerem, nisi aliquos hoc ipsum dubitare vidissem.

Buglossa hortensi, id est, borragine: nam alteram silvestrem Hispani bovis linguam appellamus, sicut Graeci boÚglwsson.

Praeeat verba, id est, dicat, quae nos eum sequentes proferamus. Sic Livius primae decadis lib 8. : Agedum Pontifex praei verba, quibus me pro legionibus devoveam. Cicero tamen et Plautus verbis et voce praeire dicunt.

 

GARRIENTES.

Ea est colus philosophia, id est, sapientia ac potius superstitio muliebris. Est colus genitivi casus.

Apud Praetorem capitalem, vulgo Alcalde del crimen.

Vehentem cantherio, id est qui vehitur: participium praesentis in passiva significatione. Sic Titus Livius lib. 2. secundae decadis: Cn. Lentulus cum praetervehens equo consulem vidisset. Unde nomen verbale vector, fere passive etiam.

Decoxit rem et conturbauit rationes, pro eodem accipiuntur sed absolute plerumque. Vulgo alzose o perdiose, unde decoctores, qui rem suam perdiderunt. Iuvenalis: Sic Pedo conturbat, Matho deficit.

Hic murus aeneus esto, haec sit animi nostri firma et invincibilis sententia, ferreum, ut ita dicam, propositum. Proverbium ab Horatio sumptum.

Quid tu vatrax? Quid tu vatrachomyomachia?, B£tracoj rana dicitur Graece, vatrachomyomachia, ranarum et murium pugna, quam Homerus (ut aiunt) versibus composuit. Hoc autem loco utrumque nomen pro convicio usurpatur a pueris garrientibus.

 

ITER ET EQUUS.

Misippus etc., licuit hoc loco nomina haec Graeca, Latina exponere, ita sunt apta interloquentium personis: Misippus, osor equorum; Philippus, equorum vel equitandi amicus; Misospodus, paenultima longa, ignavus et industriae osor; Planetes, vagus, erro, viator.

Sequana, fluvius est Parisios interfluens.

Iubellium Tauream etc., non defuit praeceptor quidam, qui cum horum verborum sensum non intelligeret, coepit excussores in ius vocare quod litteram corrupissent. Quare sic emendandum praecipiebat: Rubellum taurum videtis, et qui cum hoc congressus est, asellum, pugnam nescio quam inter taurum nigrum et asellum suaviter et cum audientium plausu confingens. Iubellius igitur cognomine Taurea, longe Campanorum fortissimus eques, Claudium Asellum civem Romanorum equestri gloria sibi parem, in singulare certamen provocavit. Quorum pugnam narrat Livius in fine fere tertii libri tertiae decadis; apud quem non Asellam, sed Asellum legimus.

Succussatorem, equus qui sic graditur, ut sessorem concutiat, succussator et succussor et succussarius dicitur.

Helcia, pro loris seu capistris accipias licet. Apuleius helcium sparteum et taeniam sparteam pro eodem posuit; nempe pro eo vinculi nexusque genere, quo iumenta capistrata machinas molasque trahunt, ab žlkw Graece, quod significat traho, unde equi servique helciarii apud Martialem et Sidonium.

Hiberno pulvere etc., in libro vetustissimorum carminum, qui ante omnia, quae a latinis scripta sunt, compositus ferebatur, inventum est hoc rusticum vetus canticum: Hiberno pulvere, verno luto, grandia farra, Camille, metes. Unde Virgilius illud sumpsit: Hiberno laetissima pulvere farra. Auctor est Macrobius lib. 5. Saturn.

 

SCRIPTIO.

In auditorio Antonii Nebrissensis. Non possum, quamlibet spatiorum angustiis premar, dulcissimi praeceptoris mentioni vel paulisper non inhaerere. Hic est ille Aelius Antonius Nebrissensis bonarum litterarum et latinae linguae primus apud Hispanos assertor, omnimoda disciplinarum eruditione refertus, qui extremo fere senectae suae tempore, Compluti doctissimos auditores docens, diem suum obiit, e cuius auditorio plurimi eruditissimique viri prodierunt, quorum scriptis (ut Socrati contigit) nomen eius aeternae memoriae mandabitur. Tametsi ex iis, quae ipse scripta reliquit morietur nunquam, de cuius laudibus alibi fortasse, et copiosius et liberius.

 

VESTITUS ET DEAMBULATIO MATUTINA.

In horologio machinali et in gnomone. Machinale horologium est, quod machinulis ferreis movetur, pulsuque malleoli in tintinnabulo hora dignoscitur. Porro gnomon, gnomonis, cremento brevi stylus est, sive manus horas indicans. Item ferrum prominens in umbilico linearum, aut filum transversum in solari horologio, cuius umbra internoscuntur horae. Sunt gnomones etiam dentes iumentorum, ex quibus eorum aetas dignoscitur.

Periscelides. Nomen hoc pro armillis a nonnullis usurpatur, hic tamen, ut apud alios auctores, pro feminalibus, seu bracis accipe, auctore Hieronymo. Caelius Rhodiginus adnotat, periscelides etiam esse, quae vulgo gremialia vocant.

 

DOMUS.

Alexicacus [¢lex…kakoj], Herculis epithetum, nec non Apollinis qua significatur in malis adiutor, hominum defensor ac malorum depulsor. Quanto igitur verius congruit Christo Domino, agno videlicet illi, qui abstulit peccatum mundi?

OÙd oán Ñ despÒthj aÙtÒj, ne dominus quidem ipse.

Caeli facies ichnographica, omnium operum, quae vel facienda sunt, vel facta imaginantur, descriptio et pictura in ichnographiam, ortographiam et sciographiam dividitur. Ichnographia est operis descriptio lineis dumtaxat in plano positis, per quas, seu per vestigia (hoc enim significat ‡cnoj) ima et suprema imaginamur, vulgo la traza. Orthographia est recta et solida operis imago, lineis sursum erectis, quibus et frontem et superiora non imaginamur, sed videmus. Sciographia, cum eiusdem operis umbrae, loca, habitacula, tractus tanquam suis coloribus pinguntur, ut in iis, quas mappas mundi appellamus. Est igitur caeli facies ichnographica, lineis dumtaxat in plano depicta. Terrae et maris orthographica, descripta in solido globo. Novi orbis sciographica, suis locis, fluviis, urbibus et tractibus distincta.

Cochlides, vulgo escaleras de caracol, a cochleis quarum figuram imitantur.

Marmoris basaltis. Basaltes lapis est (inquit Plinius) colore et duritie ferri.

Hoc alterum membrum est hibernum, membrum pars domus dicitur: Hispane quarto de casa. Plinius iunior: Adhaeret dormitorium membrum. Utuntur voce hac, in hoc significato, Columella, Vitruvius, Ulpianus.

Atlantes et Caryatides. Sunt sustentacula illa quae trabibus transversis in contignatione supponuntur. Atlantes quidem ab Atlante dicti, qui caelum humeris fulcire dictus est, quod ad similitudinem vel hominum vel variorum animalium artifices exsculpunt. Caryatides vero muliebri figura, sic dictae a mulieribus, quas Graeci ex Caria Peloponnensi civitati captivas abduxerunt, quod mariti earum cum Persis consensissent, quarum imagines, artifices in Caryatarum ignominiam super columnas mutulis et coronis sustinendis supposuerunt. Vide Vitruvium lib. 6. Vulgo canes, captas, cratones.

 

SCHOLA.

Tiro, Spudaeus. Iam ab Auctore paulo superius expositum est quis dicatur Tiro. Spudaeus, industrius et studiosus.

Ad proletarios et capite censos. Proletarii et capite censi a Romanis dicebantur, qui, cum propter tenuitatem rei familiaris sumptus militiae ferre non possent, militia immunes erant. Proletarii quidem, quasi sufficiendae proli in urbe relicti. Capite autem censi tenuiores erant, qui parum pecuniae habentes, non pecunia, sed capite suo censebantur: inde ad homines abiectae et infimae condicionis duo haec transferuntur.

Capite deminutos, id est infames et sine honore, quos vulgus amenguados appellat. Sic nominant, iureconsulti eos, qui ex animadversione iudicum, honoris damnum fecerunt, non tamen omnes.

Agonotheta, munerarius, id est, qui ludos exhibet populo; praefectus ludorum, certaminum praeses et iudex.

Ea est ephestris doctoralis, ephestris vestis erat exterior, quae vel armis, vel vestibus superimponebatur, nunc a nostris doctoribus holoserica pro insigni geritur, a collo usque ad cubitum protenta: a nostris muceta aut capirote, a Parisiensibus chaperon, dicitur.

 

CUBICULUM ET LUCUBRATIO.

Sepaceas [Sebaceas]. Hac voce usus est Apuleius: neque te decipiat litterae permutatio, idem enim est sepum quod sevum.

Lychnuchum, candelabrum hoc loco. Solet etiam plerumque pro eo, qui lucernam portat, et pro lucerna ipsa ac famula usurpari.

Concoctione evaporatoria. Peracta illa digestione, cum vapores ex stomacho in cerebrum exhalantur.

Crispatio myxi. Myxus, Hispane mecha, torcida, pabilo.

Ellychnium, idem quod myxus.

Xilineum. Plinius lib. 19. Xylinum fruticem esse dicit in Aegypti parte superiore Arabiam versus nascens, quem aliqui gossypion vocant: parvulus est, similemque barbatae nucis defert fructum; ex quo, xylina lina.

Puerum exceptorem, id est, qui scribat quod ego protulerim. Qui profert, dictare; qui scribit, excipere dicitur.

Codicem exceptorium et regesta. Plinius senior, ut ait iunior, nihil legebat, quod non excerperet: librum igitur album, ubi vocabula, sententiae, loquendi formulae et reliqua, quae optimae videntur, ex auctoribus collecta reponuntur, exceptorium appellat. Qui autem rerum et dictionum index ex ordine abecedario distinctus, apud quem auctorem et quoto folio quae notata sunt inveniantur, regestum dicitur, vulgo registro.

Anaclinterium, ab ¢nakl…nomai Graece, quod est discumbo: inde anaclinterium, locus ubi interdiu cubatur, Lampridius in Heliogabalo. Vulgo estrado, dicitur etiam stibadium. Tranquillus in Augusto lectulum lucubratorium vocat.

Poscam plus vestium, vestes non modo sunt, quibus induimur, sed quibus inter dormiendum tegimur, sicut Hispane ropa.

 

CULINA.

Pyrolabem, novum vocabulum, sed accommodatum satis et venustum, ut quod ex Graeco fonte cadat, a pàr, quod est ignis, et lamb£nw, capio.

In chytropode, cutrÒpouj olla est cum pedibus. Sunt etiam chytropodes, ollarum sustentacula.

Cedo tudiculam. Hispane el cazo, quod insigne est coquorum, sicut fulmen Iovis et tridens Neptuni.

In epissenio [epixenio], truncus est, in quo coqui carnes secant. Alii epixenium dicunt. Suidas masculine posuit.

Tyrocnesti, turÒknhstij, Hispane rallo. Est etiam gladiolus militaris.

Rayode‹n, aut si mavis rhapsodizare, est carmina pergere, centones recitare, versus hic inde contexere et consarcinare, ut hoc loco.

Bulimiam depellendam. Quidam caninum appetitum interpretantur. Certe magna est fames et morbus, quo laborantes etiam post cibum esuriunt, cum ob famem stomachus deficit.

 

TRICLINIUM.

More Graeco symposium, sumpÒsion Graece, Latine compotatio: Latini convivium nominarunt quia vitae coniunctionem habeat, ut ait Cato maior apud Ciceronem.

Hypaethra, Ûpaiqra, id est, sub dio posita in medio areae aut impluvii. Dicuntur hypaethra ambulationes, aut, auctore Vitruvio, quae latini xysta appellant. Denique aedificia hypaethra, non contecta sed sub dio.

Murrha. Plinius ait, liquorem esse, qui sub terra calore densatur, vulgo agata, ut ait Nebrissensis. Lucanus: Non auro murrhave bibunt. Unde vasa murrhina.

Suum gutturnium, hic pro canaliculo unde aqua manibus descendit, alii pro ipso vase accipiunt. Malluvium igitur, sive malluvia, Hispane fuentes.

Probe sandaracato, Hispane bien embarnizado. De sandaraca vide plane in lexicis.

Cymatium abaci. Pars illa abaci prominens, nam kum£tia a Graecis labra exstantia et prominentia dicuntur.

Mensa cibila segmentata. Solitos esse Romanos mensis quadratis in castris uti, rotundis vero domi, quas a cibis cibilas vocabant, auctores sunt Varro et Festus. Nunc pro qualibet mensa, cui prandentes accumbimus. Segmentata, Hispane, de pieza. Operis tessellati, de taracea.

Chiromactrum. Rectius chiromactron, aut chiromastron, quod est mantile. Hispane pañizuelo de mesa.

 

CONVIVIUM.

Adferto ei panem cibarium, panes cibarios vocat Plinius lib. 18., qui pastoribus et vulgo dantur.

Speusticus. In Plinianis codicibus speusticos panes a festinatione dictos invenies, sicut a coquendi ratione fornaceos et artopticios.

Hectas attollit, Hispane crostas o vejigas, quasi hiatae ab hiando dictae, Festus.

Cum Musis et cum diis, boni hominis voces sunt, id est, diis Musisque faventibus et propitiis. Ille autem intellexit, Musis enumeratis una cum discipulis.

Cydonia persica [cydonipersica], vulgo melocotones: ex insitione mali cydoniae et persicae.

Ficis duricoriis, hos prodromos esse dicit, hoc est praecoces.

In apyroto, apyrotum paenultima longa, vas frigidarium.

Aiglauces [Aigleucos], vinum fortasse dulce, quod vulgo vinum muliebre dicunt.

Vientur dolia, hoc est, vinciantur, id enim est viere.

Arthretica, morbus articularis, Hispane gota de pies o manos. Saepius ¢rqr‹tij a Graecis.

Argento circumclusa, Hispane engastada.

Ptisanas. Nonnumquam cremorem ex hordeo, aliisve frugibus expressum significat; imperiti pro aqua cum hordeo fervefacta accipiunt, cum sit pultis genus, ut Plinius ait, ex hordeo, cuius laudibus Hippocrates unum volumen dicavit.

Leucophagum, Hispane manjar blanco. Hermolaus dixit leucophaeum ius, si modo liber menda caret.

Lupum. Lupus piscis a voracitate dictus est, et fluviatilis. Capitur sub ostia fluviorum. Sturionem vulgo appellatum esse Raphael Volaterranus refert.

Soleas frixas, Hispane lenguados, a similitudine soleae: eas esse crediderim, quas Varro et Plautus lingulacas appellant.

Lucium recentem et capitonem. Athenaeus leuciscum piscem commemorat et Aelianus cephalum, quem Athenaeus ait a gravitate capitis dictum eiusdemque generis esse cum leucisco.

Gobios. Et gobiones legimus, quos praestantis saporis sed parvi nutrimenti esse Athenaeus asserit, retinetque nomen apud Hispanos.

Pollucibilia, id est qualia fiebant, cum in honorem cuiuspiam dei aliquid dedicabatur. Pollucere enim est sacrificare verbum et reddentium libamenta diis. Plautus: Ut decimam partem Herculi polluceam. Inde pollucibiliter, salariter, opipare et splendide.

Embammata, id est liquamina vel intinctus, ab ™mb£ptw Graece, quod est intingo, quibus panem vel obsonium intingimus.

Ubi est Q. Hortensius. Is enim, ut ait Varro, primus in augurali cena pavones apposuit.

Da secundam mensam. Prima mensa est epularum, secunda pomorum, ut Servius ait, ubi mellita et saccharea reliquaque, quae latini bellaria dicunt, apponebantur, et vino latius indulgebatur.

Hippax, caseus est equinus, vel coagulum equinum, aut id quod in lacte equino sedit, postquam agitatum est. A Dioscoride hippace femineo genere ponitur.

Scriblitas et artolagana, artolaganos panes a deliciis nominatos, ait Plinius. Scriblitae et artolagana forte hojuelas y buñuelos.

 

EBRIETAS.

Asotus, paenultima longa, significat hominem gulae luxuique deditum, decoctorem, nepotem, a populo Asotorum, qui erant luxu deliciisque perditi et qui in mensam vomebant, ut ait Cicero.

 

REGIA.

Agrius, Sophronius, Holocolax, nomina item personis satis scite accommodata. Agrius, agrestis, ferox. Sophronius prudens, modestus, frugi. Holocolax, penitus adulator, et qui imperavit sibi omnia assentari, ut ait Terentius.

Magnus comestabulus, sicut a Romanis magister equitum creabatur, qui comes esset dictatori, ita apud Hispanos, qui secundus a rege est, cui vexillum regni maximum committitur, comes stabilis appellatur, cuius veluti cum rege societas in edictis publicis atque sollemnibus declaratur his verbis: iubet rex atque eius comestabulus. Elegantiori nomine quam apud Graecos comestabilis, quem Raphael Volaterranus ait caput esse togatorum Francorum.

Praefectus sacris scriniis, vulgo magnus cancellarius.

Qui ducunt vultus, qui contrahunt frontem, qui obducunt supercilia. Sic Martialis: Qui ducis vultus et non legis ista libenter.

Excipiunt cena recta, cena recta excipere aut convivari quis dicitur, cum ad eandem mensam omnes invitati discumbunt iisdemque epulis cum rege utuntur, ut omnia omnibus sint communia, quod in Augusto et Vespasiano laudat Suetonius, cui obicitur sportularum missio, quod Hispane dicitur, dar o enviar racion. Utrumque hoc uno et eodem versu conclusit Martialis: Promissa est nobis sportula, recta data est.

Ex parthenone, parqšnoj virgo est, unde parqenèn locus est ubi habitant virgines.

 

PRINCEPS PUER.

Morobulus, Sophobulus, paenultima producta, alter stultus et fatuus, alter sapiens consiliarius.

Refractarium, qui sessori refragatur.

 

LUDUS CHARTARUM.

Arcis mundi muliebribus, Hispane cofres, ubi ea quae pertinent ad ornatum muliebrem reponuntur, qui mundus muliebris, sive mundum in neutro, ut ait Gellius, dicitur. Vide num melius scriberetur arcis mundi muliebris.

Mysteria Eleusina, id est, sacrificia Cereris, quae ad Eleusin oppidum Atticae celebrantur, nullo magis (ut Iustinus ait) quam silentio sacra, quae quoniam evulgavit Alcibiades accusatus est.

Velut istis Caribus. Cares ex Caria regione, qui primi suam in libellis operam locarunt, unde Cares pro vilibus, avaris, sordidis et contemptibilibus vulgo accipiuntur, de quibus multa extant proverbia.

Componendi folia, Hispane armar.

 

LEGES LUDI.

Coactilitii, Hispane zapatos de fieltro.

Divae Virginis Redemptoriae, nuestra Señora de la Merced.

 

CORPUS HOMINIS.

Glabellam, Hispane entre ceja y ceja, quod interstitium superciliorum glabrum id est sine pilis est. Nonnulli pilosum habent, quos cejijuntos, vocamus.

In translatione criminum, translatio criminum apud rhetores est, cum crimen quidem non diffitetur reus, sed causas quaerit, quibus id elevet a tempore, a loco, a natura, a consuetudine, a necessitate, a reliquis eiusmodi.

[H]ircos. Alii cum aspiratione scribunt, el lagrimal del ojo.

Valleculam, concavum illud et depressum, quod est inter labrum inferius et mentum.

Bosimus, id est valde simus, quales fuerunt Hunni bosima facie. Hunni autem, qui e Sarmatia Europae egressi, postea Attilam ducem secuti, Pannoniam occuparunt et a suo nomine Hungariam dixerunt.

 

EDUCATIO.

Bombycini villosi intercisi, Hispane terciopelo.

Texti Attalici, aurum intexere in Asia Attalus rex primus repperisse dicitur, unde textum Attalicum, Hispane brocado.

 

Multa praeterea sunt, quae diligens Lector
ex verbis adiunctis aut consequentibus,
tum etiam ex lexicis intelligere
poterit.

 


Retro