Ioannes L. Vives - Exercitatio linguae Latinae

 

XXV.

PRAECEPTA EDUCATIONIS


 

BVDAEVS,  GRYMPHERANTES

Bu.   Quaenam est istaec tanta et tam subita mutatio? inter Ovidii Metamorphoses posset referri.
Gr.   In peiusne an in melius?
Bu.   In melius, mea sententia, si quidem ab exteriore cultu, gestu, verbis, actionibus, bonam mentem licet aestimare ac colligere.
Gr.   Est ergo quod mihi possis gratulari, sodalis iucundissime.
Bu.   Ego vero et gratulor tibi et ut pergas exhortor, magnaque in dies bonae istius frugis ut capias incrementa, Deum ac Divos omnes comprecor. Sed amabo, ne invideas familiari tam caro artem adeo praestantem ac praeclaram, quae brevi tempore tantum humano pectori probitatis instillet.
Gr.   Ars et fons rivi huius uberrimus est Flexibulus, si eum nosti.
Bu.   Quis non norit virum, ut a patre et maioribus natu audivi, ingentis prudentiae atque usus rerum, huic civitati non notum modo sed carum et in paucis venerabilem? O te felicem! qui illum proprius audiveris et sis cum eo familiariter versatus, unde tantum rettuleris fructus ad rectam compositionem morum.
Gr.   Quanto tu felicior, cui haec domi nascuntur, quod aiunt, et potes non semel aut iterum, ut ego, sed quotidie, quoties libuerit, talem patrem audire maximis et utilissimis de rebus sapienter disserentem.
Bu.   Omitte nunc ista, de te et Flexibulo procedat sermo institutus.
Gr.   Taceamus igitur de patre tuo, quando ita est tibi cordi, redeamus ad Flexibulum. Nihil viri illius sermone dulcius, nihil consiliis cordatius, nihil praeceptis gravius, prudentius, sanctius. Itaque gustu hoc, quem mihi ille de se praebuit, aucta et incensa est mihi mirum in modum sitis hauriendi ex tam dulci fonte sapientiae. Narrant, qui orbem terrarum describunt, fontes esse admirabilis ingenii ac naturae, alios inebriare, alios ebrietatem tollere, alios stuporem immittere, alios somnum: fontem hunc, hanc ego vim habere sum expertus, ut ex bruto efficiat hominem, ex perdito et nequam frugi, ex homine Angelum.
Bu.   Possemne et ego ex eodem fonte aliquid vel extremis labris delibare?
Gr.   Quidni possis? domum tibi, ubi habitet, commonstrabo.
Bu.   Istuc quidem alias. Tu vero, inter deambulandum (aut assideamus, si libet) aliquot mihi refer ex illius praeceptionibus, quas optimas esse et potissimas censeas.
Gr.   Equidem recensebo libens, cum ut tibi gratificer et prosim, si queam, tum ad meam recordationem. Primum omnium docuit me debere unumquemque non magnifice de se sentire sed moderate, seu verius demisse: hoc est optimae educationis ac verae comitatis solidum fundamentum ac proprium. Hinc navare operam, ut animum excolat atque exornet cognitione rerum, scientia et exercitamentis virtutum, alioqui hominem non hominem esse, sed pecus. Rebus sacris interesse cum maxima attentione et reverentia: quicquid illic sive audias seu videas, existimare magnum, admirabile, divinum et quae captum tuum exuperent. Crebro te Christo commendare precibus, in Illo spem et fiduciam tuam omnem collocandam. Parentibus obsequentem se praebere, inservire illis, ministrare et, quaecumque valeat, commodare, prodesse, adiuvare. Magistrum colere ac diligere tanquam parentem non corporis sed (quod amplius est) mentis. Sacerdotes Domini revereri illorumque doctrinae audientem se exhibere, qui referunt nobis personam Apostolorum atque adeo Domini ipsius. Senibus assurgendum, caput nudandum, attente illos auscultandum, a quibus ob diutinum usum rerum collecta sit prudentia. Magistratus honorare illisque aliquid imperantibus dicto esse audientem, quibus cura nostri a Deo est commissa. Viros magni ingenii, magnae eruditionis, probos suspicere, admirari, colere, bene illis cupere et amicitiam illorum ac familiaritatem expetere, ex qua magni fructus reportentur, et is potissimum ut similes eorum evadamus. Denique iis qui sunt in dignitate, deberi reverentiam, idcirco impendendam esse liberaliter ac libenter. Quid tu de hisce praeceptis dicis?
Bu.   Mea quidem sententia, deprompta esse ex divite quodam prudentiae promptuario. Sed dic mihi, annon sunt multi ad dignitatem evecti homines indignissimi, velut sacerdotes non respondentes tanto titulo et magistratus pravi et senes stulti ac deliri? quid, quaeso, de his sentiebat Flexibulus? an eodem esse honore prosequendos quo potiores?
Gr.   Non ignorabat Flexibulus esse tales non paucos, sed non concedebat aetati nostrae, ut nos inter eiusmodi et alios poneremus discrimen: nondum tantum esse nactos nos vel ingenii vel prudentiae, ut id possimus diiudicare, eam censuram et sapientibus esse viris relinquendam et iis, quibus illorum est regimen commisum.
Bu.   Recte hoc quidem, ut videtur.
Gr.   Addebat non debere adolescentem in nudando capite lentum esse, non in flectendo genu, non in unoquoque honorifice appellando, non in comi sermone ac moderato. Non decere multum loqui apud maiores natu aut superiores, id enim alienum esse a reverentia illis debita, sed tacitum illos auscultare et ab eis haurire prudentiam, cognitionem rerum variarum, rectam atque expeditam loquendi rationem. Brevissima est ad scientiam via, audiendi diligentia. Prudentis et ingeniosi esse de rebus iudicare, uniuscuiusque de eo quod probe novit, ideoque negabat ferendum esse adolescentem ad pronuntiandum ac definiendum proclivem, debere illum in statuendo aut in iudicando de re quantumcumque levi ac exigua esse cunctabundum seu potius timidum, conscium videlicet suae ignorantiae. Quod si in iudicio de re qualibet par est adolescentem esse talem, quid fiet de litteris, de disciplinis, de legibus patriis, de ritibus, de moribus atque institutis maiorum? de quibus non solum sententiam ferre iuvenem sed nec disputare aut vocare in quaestionem sinebat Flexibulus, non cavillari, non rationem reposcere sed tacite ac modeste obtemperare. Quod dictum Platonis auctoritate fulciebat, magni in sapientia viri.
Bu.   Quid si sunt leges aut mores pravi, iniqui, tyrannici?
Gr.   Idem et de hoc Flexibulus disserebat, quod de senibus. Non ignoro equidem, aiebat ille, multos esse receptos in civitate mores parum probabiles, sanctas esse leges, aliquas iniquas, sed tu imperitus, inexpertus rerum vitae, quomodo id censebis? nondum eo pervenisti eruditione et usu rerum, ut de eo possis statuere. Fortasse quae tua est ignorantia vel animi libido, improbas esse leges iudicabis, quae sint rectissimae et magno consilio statutae, rursum vero optimas, quas iustum esset abrogare. Sine illos de iis inquirere, disputare, definire, qui causam queunt de singulis probabilem reddere: tu id non posses.
Bu.   Ita est plane. Perge ad alia.
Gr.   Nullum esse decentius aut gratiosius adolescenti ornamentum quam verecundiam. Nihil impudentia taetrius aut invisius. Magnum esse aetati nostrae ab ira periculum: ab ea nos ad turpes actiones corripi, quarum paulo post gravissime paeniteat. Multum itaque esse cum illa luctandum, quoad omnino prosternatur, ne nos ipsa prosternat. Otiosus homo saxum, male occupatus belua, bene occupatus vere homo. Homines nihil agendo, male agere discunt. Cibum et potum metiendum naturali desiderio famis aut sitis, non gulositate aut prava libidine infarciendi corporis. Quid potest dici taetrius, quam hominem ea ingerere in suum corpus edendo et bibendo, quae exuant illum humana condicione, transferant in belluinam aut etiam in stipitem? Compositio oris et cuncti corporis, quemadmodum animus sit intus habitus, loquitur. Sed ex universa exteriore facie nullum animi speculum aiebat esse certius quam oculos, ideoque convenire illos esse sedatos et quietos, non elatos nec deiectos, non mobiles sed nec rigentes; faciem ipsam non in torvitatem nec ferociam compositam sed ad hilaritatem atque affabilitatem. Sordes et obscenitates abesse decet a vestitu, victu, convictu, sermone. Sermonem nostrum nec arrogantem ac pavidum, nec vicissim abiectum et effeminatum volebat esse, simplicem autem et minime captiosum, non detortum ad pravas interpretationes, nam id si fiat, nihil erit tutum loqui et frangitur generosa loquendi indoles stultis ac ineptis cavillis. Manus, cum verba facimus, non iactandas, non caput quatiendum, non crispandum latus, non vultum corrugandum et distorquendum, non pedes agitandos. Mendacio nihil dicebat esse taetrius, nec aliud aeque abominabatur. Intemperantia facit nos beluas, mendacium diabolos, veritas semideos: a Deo natam esse veritatem a diabolo mendacium, nec est aliud ad vitae communionem perinde damnosum. Multo iustius debere ab hominum consortio pelli mendacem, quam qui est furatus aut qui aliquem pulsavit aut qui adulteravit nummum. Quae enim esse potest vel rerum ac negotiorum contractio, vel consociatio sermonum cum eo, qui aliud loquitur, aliud sentit? cum reliquis vitiorum generibus esse potest aliqua, cum hoc nulla. De sodalitatibus et amicitiis adolescentum multum ille loquebatur et accurate, non exiguum id esse momentum ad probitatem aut flagitia nostrae aetatis: transire ad nos amicorum nostrorum et sodalium mores tanquam contagia et tales nos fere fieri, quales ii sunt, quibuscum versemur; idcirco eam in rem magnam esse diligentiam atque operam navandam. Nec permittebat nobis, ut ipsi amicitias et familiaritates deligeremus, sed ut a parentibus aut magistris aut educatoribus nostris delectas et traditas acciperemus et coleremus. Illos ratione duci in eligendo, nos autem rapi prava animi aliqua cupiditate vel libidine. Quod si quo casu in necessitudines inciderimus inutiles aut noxias, a superiore auctoritate admonitos, abicere illas quamprimum oportere. Dicebat ille quidem cum alia permulta, magna sane atque admirabilia, tum haec ipsa diffusius et exactius. Sed haec erat propemodum de recta adolescentiae educatione summa.

Bredae Brabanticae, die Visitationis Divae Virginis, MDXXXVIII.

 


Retro