XXIII.
CORPVS HOMINIS EXTERIVS
DVRERIVS pictor, GRYNAEVS, VELIVS
Du. Facessite hinc, nam vos nihil emetis, sat scio, et estis mihi impedimento, quominus accedant emptores propius.
Gr. Immo vero nos volumus emere, modo vel pretium relinquas nostro arbitratui et tempus ipse praescribas, aut contra, nos tempus, tu pretium.
Du. Bella negotiatio, mihi nihil est opus tricis eiusmodi.
Gr. Cuius est haec imago et quanti indicas?
Du. Imago est Scipionis Africani et indico sestertiis nummis quadringentis aut non multo minoris.
Gr. Quaeso te, priusquam verbo uno eam addicas nobis, examinemus artem picturae, et hic Velius est sesquiphysicus, peritissimus humani corporis.
Du. Iamdudum intelligo me a vobis intricari, sed interea, dum mercatores nulli adsunt, nugamini quantum libuerit.
Gr. Nugas tu vocas peritiam artis tuae? quid faceres alienae?
Ve. Primum omnium verticem contexisti capillis multis et planis, cum vertex dicatur quasi vortex, a vertendis capillis, ut in fluviis videmus, cum aqua se convolvit.
Du. Inepte, non consideras eum esse male pexum more illorum temporum?
Ve. Brechma habet inaequaliter deflexum.
Du. Acceperat vulnus miles ad Trebiam, cum servavit patrem.
Gr. Ubi tu id legisti?
Du. In decadibus Titi Livii amissis.
Ve. Tempora sunt nimis tumentia.
Du. Cava essent signum dementiae.
Ve. Occipitium vellem videre.
Du. Verte tabulam.
Gr. Cur dixit Cato inter cetera oracula: frons occipitio prior est?
Du. Quam estis fatui! annon in quovis homine prius cernitis frontem, quam occiput?
Gr. Quosdam prius video aversos, quam adversos.
Du. Et ego libenter, ut tales emptores et milites.
Ve. Cato sensit praesentiam domini potiorem esse ad curationem rerum quam absentiam. Ceterum, cur antias adeo longas?
Du. Loqueris de his caproneis?
Ve. Etiam.
Du. Non habuerat multis mensibus tonsorem ad manum, velut in Hispania.
Ve. Glabellam hanc cur contra ipsius verbi etymon fecisti hirtam.
Du. Tu ipse vulsellis pilos detrahito.
Ve. Et vibrissas exstantes extra nares? Sed tu, quae tua est versutia, culpam abs te reicies in tonsorem.
Du. Inscie, non animadvertis eos fuisse aetatis illius mores, severos, tristes, rusticanos?
Ve. Imperite, non legisti Scipionem hunc ex omnibus sui temporis hominibus excultissimum et politissimum fuisse, et amantem elegantiarum?
Du. Expressus est cum exsularet Literni.
Gr. Supercilium hoc est grande et conveniens Latio. Cilium habet nimis cavum et genas depressas.
Du. Ex vigiliis castrensibus.
Gr. Tu non solum es pictor, sed rhetor valde versatus in translatione criminum.
Du. Et vos, quantum intelligo, in criminationibus.
Ve. Malas habet nimium tumentes, et buccas istas.
Du. Inflat classicum.
Gr. Et tu inflabas calicem, cum haec pingeres.
Ve. Immo vero utrem, sed alibi fecisti pilosum, palpebras fere nullas appinxisti.
Du. Ex morbo illi deciderunt.
Gr. Quo morbo?
Du. Quaere ab illius medico.
Gr. Iamne intelligis, ob tuam tantum imperitiam detrahi debere de summa centum sestertios?
Du. Immo, ob vestras cavillationes et interrogationes adeo molestas, addi ducentos oportere.
Ve. Pupulas habet hic glaucas, atqui ego audivi caeruleas habuisse.
Du. Et ego caesias, ut Minervam bellatricem.
Ve. Hircos fecisti nimium carnosos et sinus umentes.
Du. Flebat accusatus a Catone.
Ve. Mandibulae sunt nimis longae et barba densissima ac profusissima. Tum pilos dicas setas porcinas.
Du. Vos sine modo ullo estis loquaces et argutuli cavillatores. Abite hinc, nam tabulae non fiet vobis amplius copia.
Ve. Amabo, mi Dureri, dum alios non habes licitatores, sine nos hic cavillari.
Du. Qua mercede?
Ve. Adscribemus ambo hic tibi singula disticha, quo tabula fiat vendibilior.
Du. Nihil opus est meae arti vestra commendatione. Nam periti emptores et picturam intelligentes, non emunt versus sed artificium.
Ve. Sed nares habet nimium patulas.
Du. Erat iratus accusatoribus.
Ve. Non videmus valleculam.
Du. Latet sub barba, ac ne mentum quidem cernitis neque anthereonem [1].
Gr. Horum omnium fecisti tu compendium, beneficio grandis barbae.
Ve. Collum placet mihi rectum et musculosum, item iuguli.
Du. Gratulandum est superis, quod tibi aliquid probatur.
Ve. At ne nihil in hoc quoque desiderem, iugulos non habet satis cavos, quod in Socrate physiognomon annotatum tardi esse ingenii signum pronuntiavit. Armos istos voluissem paulo erectiores et ampliores.
Du. Non tam erat miles bellator, quam imperator. Non audivisti ¢pÒfqegma huius? de quo cum milites quidam dicerent non adeo eum esse valentem militem ac imperatorem sapientem, is respondit: imperatorem me genuit mater mea, non militem. Sed discedite, si non estis empturi, nam video accedentes quosdam negotiatores publicanos.
Ve. Eamus deambulatum et inter nos de humano colloquemur corpore, sine Scipione ac tabula. Simus nasus non decet generosam faciem.
Gr. Quid bosimus, quales fuerunt Hunni.
Ve. Apage monstra.
Gr. Silones non sunt minus deformes. Persae aquilos venerabantur, propter Cyrum, quem ferunt ea fuisse forma.
Ve. Ancon et campe sunt in brachio, quod in crure poples et genu, lacertus inde usque ad manum, a cuius musculis etiam crura dicuntur lacertosa.
Gr. Nonne is est cubitus, ut apud mensores?
Ve. Est is quidem cubitus et ancon ipse cubitus.
Gr. Unde ergo Rex Romanus Ancus?
Ve. Ab incurvo cubito.
Gr. Manus sequitur, maximum omnium instrumentorum, secta in digitos, pollicem, indicem, medium sive infamem, minimo proximum, minimum.
Ve. Cur medius infamis? quid designavit flagitii?
Gr. Institutor noster dixit se quidem scire causam, nolle tamen edisserere, quod esset turpis. Ne quaesieris igitur, non enim decet bonae indolis adolescentes turpia scrutari.
Ve. Atqui minimo proximum daktulikÒn Graeci appellant, quasi anularem.
Gr. Ita plane, sed in sinistra non in dextra, quod in eo soliti essent olim anulos gestare.
Ve. Qua de causa?
Gr. Aiunt a corde protendi illuc venam, quae cum anulo redimitur, velut cor ipsum coronatur. Nodi digitorum sunt condyli et pro pugni percussu vox ea usurpatur. Inter nodos sunt internodia et generali verbo artus atque articuli. Tiberium Caesarem memoriae produnt tam firmis fuisse digitorum articulis, ut digito recens malum terebraret.
Ve. Didicisti chiromantiam?
Gr. Ne nomen quidem ipsum audieram. Quid ita?
Ve. Divinasses hic nobis aliquid ex incisuris.
Gr. Negavi me scire et res sic habet. Sed si nunc me nosse aliquid profiterer et attentius manum tuam contemplarer, libenter me auscultares et homini eiusce imposturae imperitissimo fidem non omnino abrogares.
Ve. Quî sic?
Gr. Quia id est hominum ingenium, ut libenter eos audiant, qui se recondita vel eventura profitentur enuntiaturos.
Ve. Unde sunt Scaevolae?
Gr. Quasi scaevae, a scaeva, quae est sinistra. Aiunt in sexu femineo esse scaevas plures, quam in nostro.
Ve. Quae est vola?
Gr. Cavum manus, ubi incisurae.
Ve. Quid involare?
Gr. Id quod tu agis libenter, furari, surripere, quasi vola abscondere, et quod rabiosa Lucretia, involare in oculos pedissequarum. Reliquum corpus, dempto capite, est truncus et ex trunco thorax: concavum pectoris usque ad ventriculum et costas, concavum quidem interius, nam exterius inter brachia et pectus, sinus est. Sub ventriculo est venter et in ventre imo pecten et pudenda.
Ve. Annon pudendus magis podex, sive anus?
Gr. Utrumque pudendum: posterius ob turpitudinem, anterius ob flagitium et dedecus. Femur, et ut olim loquebantur, femen, nunc malunt plurative femina. A genu est crus, cuius os tibia dicitur. Carnosum vero illud posterius, sura. Postremo pes, manui non absimilis. Nam digitos habet et volam, quae et vestigium dicitur et solum pedis.
Ve. Quid? num non vestigium, quod a pede imprimitur?
Gr. Et illud ipsum et solum pedis.
Ve. Nostin quae sint in corpore virtututum sedes?
Gr. Quae tandem?
Ve. In fronte pudor, in dextera fides, in genu misericordia.
Gr. Planta pedis non est ipsum solum pedis.
Ve. At sic putant multi.
Gr. Atqui Plinius scribit esse gentem, quae sibi umbram faciat in meridie planta pedis, quam habent vastam admodum atque enormem. Quî fieri id potest?
Ve. Profecto planta est a cruris vertebra ad digitos.
Adnotationes
1. Anthereon, buccula sub mento.