XXII.
LEGES LVDI
Varius dialogus de urbe Valentia
BORGIA, SCINTILLA, CABANILLIVS
Bo. Unde tu iam nobis, Scintilla iucundissime?
Sc. Lutetia.
Bo. Qua tandem Lutetia?
Sc. Qua tandem quaeris, quasi sint multae.
Bo. Etiam si sit unica, ea quaenam sit ignoro, aut ubi sita.
Sc. Lutetia Parisiorum.
Bo. Parisios nominari audieram, et quidem saepe, Lutetiam nunquam. Est ergo Lutetia, quos nos Parisios dicimus. Ea igitur est causa, cur tu tamdiu nullus es visus Valentiae, et potissimum in sphaeristerio nobilitatis.
Sc. Alia ego vidi sphaeristeria Lutetiae, alia gymnasia, alios ludos, longe istis vestris utiliores ac praestantiores.
Bo. Ecquos, quaeso?
Sc. Triginta gymnasia plus minus in Academia illa omni eruditionis, scientiae et sapientiae genere referta; doctos praeceptores, iuventutem studiosissimam et optime moratam.
Bo. Vulgus scilicet hominum.
Sc. Quid tandem vocas vulgus?
Bo. Faecem plebis, filios sutorum, textorum, tonsorum, fullonum et eiusmodi artificum atque operariorum.
Sc. Vos hic, ut video, ex vestra hac civitate metimini orbem universum et eosdem tota Europa existimatis esse mores, quos hic: dico iuventutem illic esse frequentissimam principum, procerum, nobilium et hominum locupletissimorum, non ex Gallia modo, sed ex Germania, Italia, Britannia, Hispania, Belgica, admirabiliter addictam studiis litterarum, parentem institutorum praeceptis et iussis, quorum mores non simplici tantum admonitu formentur, sed acri reprehensione, cum est opus etiam castigatione, plagis, verberibus, quae omnia et accipiuntur et perferuntur animis moderatissimis et vultu modestissimo.
Ca. Audivi saepenumero eiusmodi narrari mihi, cum agerem in Gallia legatus Fernandi regis. Sed omitte quaeso nunc ista aut differ aliud in tempus. Vides nos esse in ludo Miraculi, cui est proximus Carrossorum, hoc age, de pila sit iam sermo, oblectandi nostri gratia.
Sc. Amabo ne assideamus, sed deambulantes colloquamur, quae fuerit collibitum. Qua ibimus? hacne per Divi Stephani, an illac ad portam Regalem et visemus in regia Fernandum ducem Calabriae?
Ca. Ne forte optimi principis interpellemus studia sapientiae.
Bo. Praestabit mulas arcessere, ut vehentes loquamur.
Ca. Ne amittamus, quaeso, usum pedum et crurum, tempus est sudum ac serenum et aura frigidiuscula, satius erit pedestres quam equestres incedere.
Bo. Eamus hac igitur per Divi Ioannis Hospitalis ad vicum marinum.
Ca. Spectabimus obiter decoras formas.
Bo. Apage pedestres, erit dedecori.
Sc. Maiori est mea sententia dedecori, viros pendere de iudicio puellarum rudium atque ineptarum.
Ca. Visne ut recta eamus per plateam ficus et Divae Teclae?
Sc. Non, sed per vicum tabernae gallinacei. Nam in eo vico cupio videre aedes, in quibus natus est Vives meus, sunt enim, ut accepi, descendentibus ad sinistram postremae in vico, et invisam eadem opera sorores eius.
Bo. Omitte nunc, quaeso, muliebres visitationes. Si mulierem vis alloqui, eamus potius ad Angelam Zabatam, cum qua erunt confabulationes litteratae.
Ca. Utinam, si id cupitis, adesset Marchiona Zeneti.
Sc. Si vera sunt quae de illa, cum essem in Gallia, audivi, maius est id argumentum, quam ut de illo tractari leviter et ab aliud agentibus vel possit, vel debeat.
Bo. Ascendamus ad Divi Martini, an descendemus per vicum Valesii, ad plateam Villae rasae?
Ca. Hac, inde ad sphaeristerium Barzii, seu mavis, Masconorum.
Bo. In Gallia habetisne ad hunc modum ludos in publico?
Sc. De aliis Galliae urbibus non possum tibi respondere. Lutetiae scio nullum esse, sed in privato multa, velut in suburbiis Divi Iacobi, Divi Marcelli, Divi Germani.
Ca. Et in ipsa civitate famosissimum, quod vocant Bracchae.
Bo. Luditur eadem illic ratione, qua hic?
Sc. Eadem prorsum, nisi quod magister ludi praebet illic calceos et pileos lusorios.
Bo. Cuiusmodi sunt?
Sc. Calcei sunt coactilitii.
Bo. Non essent hic utiles.
Ca. Videlicet in via lapidosa: in Francia vero et Belgica luditur super pavimentum lateribus constratum, planum et aequabile.
Sc. Pilei sunt aestate leviores, in hieme autem crassi, profundi, cum offendice sub mento, ne in agitatione vel elabantur ex capite, vel decidant in oculos.
Bo. Offendimento hic non utimur, nisi cum est ventus vehementior. Sed quales habent pilas?
Sc. Nullos fere folles, ut hic, sed sphaerulas minores vestratibus et multo duriores ex corio albo. Tomentum est, non ut in vestris, lanugo e pannis tonsa, sed pili fere canini, eamque ob causam raro luditur palma.
Bo. Quomodo ergo percutiunt pilam? pugno, ut folles?
Sc. Ne sic quidem, sed reticulo.
Bo. Confecto ex filo?
Sc. Ex fidibus crassiusculis, quales fere sunt sextae in testudine. Habent funem tensum et reliqua ut hic in ludis domesticis. Sub funem misisse globulum, vitium est seu peccatum. Signa sunt bina, seu mavis metas: numeri quaterni, quindecim, triginta, quadraginta quinque seu antegressio, aequalitas numerorum, victoria, quae est duplex, ut cum dicitur vicimus signum et vicimus ludum. Pila autem vel ex volatu remittitur, vel ex primo resultu: ex secundo enim ictus est invalidus et ibi fit signum, ubi pila est percussa.
Bo. Non sunt aliae lusiones quam sphaerae?
Sc. In civitate quot hic aut plures, sed inter scholasticos nulla alia permissu magistrorum exercetur, sed interdum clam luditur foliis et aciebus, pueruli talis, nequiores taxillis. Nos institutorem habebamus Anneum, qui obscaeno die lusum foliorum concedebat: sed de illo et in universum de lusione omni tulerat sex leges, quas descriptas in tabella appenderat in cubiculo.
Bo. Ne graveris, rogo te, et eas nobis referre, quemadmodum alia fecisti.
Sc. Pergamus deambulare. Nam incredibili teneor desiderio patriae aspiciendae, tamdiu a me non visae.
Bo. Conscendamus mulas, ut ambulemus commodius, tum etiam honestius.
Sc. Honestatem hanc non emerim crepitu digitorum.
Bo. Ac ne ego quidem, ut verum fatear, manum ob eam moverim, sed nescio quo pacto magis id videtur decere nostras personas.
Ca. Istuc quidem recte, sed sumus tres et in augustis viis, aut hominum frequentia disiungeremur, unde necesse esset vel interrumpi sermonem, vel multa semper a nostrum aliquo non exaudiri neque intelligi.
Bo. Esto sane ita, pergamus pedestre. Ingredere per angiportum hunc ad plateam Pegnarogiorum.
Sc. Optime, inde per fabros claviles ad vicum dulciarium, tum ad forum fructuarium.
Bo. Quin potius olitorium?
Sc. Utrumque est: qui libentius oleribus vescuntur, vocent olitorium, qui fructibus, fructuarium. Quae amplitudo fori! quae descriptio vendentium et rerum venum expositarum! qui odor ex fructibus! quanta varietas, mundities, nitor! Non possunt horti excogitari huic foro pares. Quae autem aedilis nostri et eius ministrorum solertia et diligentia, ne quis emptor fraude a venditore capiatur. Estne ille, qui mula vehitur, Honoratus Ioannius?
Ca. Non, ut arbitror. Nam unus ex meis pueris, qui eum modo convenit, reliquit illum abdentem se in bibliothecam suam, qui si sciret nos una esse, non deesset haud dubie nostro sermoni et nostris ludis seria sua posthaberet.
Bo. Profer tandem leges.
Sc. Extricemus nos ab hac turba per plateam Divae Virginis Redemptoriae ad vicum fumalis et Divi Augustini, ubi minor est frequentia.
Ca. Ne discedamus tam procul ab urbis corpore: ascendamus potius per vicum crumenarium ad clivum, inde ad vicum militarem et aedes familiae vestrae, Scintilla, cuius parietes lugere adhuc videntur mihi heroem illum Comitem Olivanum.
Bo. Immo, luctu deposito, talem iuvenem in tanti senis locum successisse serio triumphant.
Sc. O quam iuvat intueri curiam et quadruplex forum praefecti urbis, quod iam fere familiae vestrae Cabanilliae hereditarium videtur, civile, criminale et tercentum solidorum! quae aedificia! quae facies urbis!
Bo. Nusquam potes rectius leges ferre quam in foro et curia. Ede tandem. Nam de laudibus, seu de admiratione potius nostrae civitatis, alias erit dicendi locus aptior.
Sc. Prima lex, quando ludendum. Homo propter res serias est conditus, non propter nugas et lusus. Lusus autem reperti ad reficiendum animum lassum a seriis. Tunc igitur ludendum, cum animus aut corpus erit defatigatum, nec aliter sumendum, quam somnus, cibus, potus et alia, quae vires renovant ac reficiunt, alioqui in vitio est, quemadmodum alia, quae non suo fiunt tempore. Secunda lex, cum quibus ludendum. Quemadmodum facturus iter aut iturus ad convivium diligenter dispicis, qui sint homines futuri sodales aut comites, sic in ludo animadvertendum cum quibus ludes, ut sint homines tibi noti, nam in ignotis magnum est periculum et verum proverbium Plauti: Lupus est homini homo, qui qualis sit non novit. Sint etiam belli, festivi, comes, cum quibus periculum non sit, ne rixeris aut pugnes aut aliquid vel facias vel dicas turpiter atque indecore, ne sint blasphemi in Deum aut deieratores, non in dictis spurci, ne quid ex contagione affricetur tuis moribus pravum aut flagitiosum. Denique sint ii, qui non aliam ad ludum mentem adferant quam tu, nempe ut a labore conquiescat et levetur animus. Tertia lex, quo ludo. Primum noto: nam in ignoratione non potest subesse delectatio, nec ludentis, nec collusorum, nec spectatorum. Deinde quod simul animum reficiat et corpus exerceat, si quidem tempus ac valetudo patitur. Sin secus, ludus sit, in quo non omnia possit mera sors, insit etiam peritia, quae possit casum corrigere. Quarta lex, qua sponsione. Nec nulla sponsione, quod est fatuum et celerrime exatiat, nec ita magna, quae in ipsa lusione inquietet animum et, si vincaris, mordeat ac discruciet: non est is lusus, sed carnificina. Quinta lex, quemadmodum ut, antequam ad ludendum assideas, reputes te ad refocillandum animum venire, in cuius aleam conicias pauculos nummos, hoc est emas illis refectionem defatigationis. Cogita esse sortem, hoc est variam, incertam, instabilem, communem, nullam idcirco tibi fieri iniuriam, si perdas, ut id feras aequo animo, ne contrahas vultum et suffundas eum tristitia, ne prorumpas in convicia et maledicta aut adversus collusorem aut quempiam ex spectatoribus. Si lucrifacias, ne sis in collusorem insolenter dicax. Prorsum toto ludo sis comis, hilaris, facetus, iocosus, citra scurrilitatem et petulantiam, ne des significationem ullam fraudis, sordium aut avaritiae. In contentione ne sis pertinax, minime omnium iurator, memor rem illam totam (etiamsi meliorem causam habeas) non esse tanti, ut nomen Domini adferas in testimonium. Spectatores memineris esse velut iudices ludi: si quid illi pronuntiarint, cedito nullam edens notam improbationis. Hoc modo et lusus sit delectatio, et probi adolescentis grata est educatio ingenua. Sexta lex, quamdiu ludendum. Quoad sentias animum renovatum iam et reparatum ad laborem et vocet hora ac negotium serium. Qui secus facit, improbe factum videri velitis, Quirites [1], iubeatis.
Bo. et CA. Sicuti rogavit.
Adnotationes
1. Velitis Quirites, sollemnia in ferendis legibus verba Romae.