Ioannes L. Vives - Exercitatio linguae Latinae

 

XXI.

LVDVS CHARTARVM


 

VALDAVRA,   TAMAYVS,  LVPIANVS,
CASTELLVS,  MANRICVS

Va.  Quam asperum tempus, quam rigens et saevum caelum! Quam obscenum solum!
Ta.   Quid nos monet hic caeli ac soli habitus?
Va.  Non egredi domo.
Ta.   Quid vero domi agere?
Va.  Ad luculentum focum studere, meditari, cogitare de rebus, quae aliquid emolumenti adferant menti et probis moribus.
Ca.   Id quidem agendum praecipue, nec aliquid esse debet homini antiquius. Sed ubi ab intentione illa delassatus fuerit animus, quo divertet hoc dumtaxat tempore?
Va.  Aliis quidem aliae sunt animorum refectiones, ego vero lusu foliorum magnopere oblector ac recreor.
Ta.   Et haec temporis qualitas eo invitat, ut abdamus nos in cubiculum bene clausum et obseptum undique a vento et frigore, lucente camino, mensa posita cum chartis.
Va.  Au, minime chartas.
Ta.   Lusorias dico.
Va.  Istud placet.
Ta.   Tum pecuniae promatur nonnihil et calculi ad computandum.
Va.  Nihil opus erit calculis, si minutuli adsint nummi.
Ta.   Ego nullos habeo, praeterquam aureos et argenteos crassiores.
Va.  Commuta aliquos ex argenteis minuta pecunia. Heus puer, cape stuferos hos simplos, duplos, sesquiduplos, triplos, et a nummulario cura nobis nummos minutos, simplos, duplos, triplos, non maiores.
Ta.   Quam nitidi sunt hi nummi!
Va.  Nimirum recentes adhuc et asperi.
Ta.   Concedamus in forum aleatorium, ubi omnia inveniemus parata.
Ca.   Non expedit. Nam haberemos arbitros plurimos. Quid refert ludas illic an via publica? Consultius fuerit, ut recipiamus nos in cubiculum tuum et arcessamus ex sodalibus aliquot, maxime animo refocillando idoneos.
Ta.   Tuum conclave est ad id commodius. Nam in meo cubiculo subinde a pedissequis matris interpellaremur, aliquid semper quaeritantibus in arcis mundi muliebribus.
Va.  In cenatione igitur.
Ta.   Esto ita, eamus. Puer, siste hic nobis Franciscum Lupianum et Rodericum Manricum et Zoilastrum.
Va.  Mane, minime vero Zoilastrum, hominem iracundum, rixosum, clamosum, calumniatorem et qui minimis de rebus excitat saepe atroces tragoedias.
Ca.   Optime profecto mones. Nam si adolescens talis recreationi se nostrae admisceret, non esset id ludere, sed serio rixari. Arcesse igitur pro illo Rimosulum.
Va.  Neque hunc: nisi velis, quaecumque hic fuerimus nugati, ante solis occasum nota esse toti civitati.
Ca.   Tam bonus est praeco?
Va.  Etiam rerum, quas sciri nihil attinet. Nam res bonas sacratius reticet, quam mysteria Eleusina.
Ta.   Veniant ergo Lupianus et Manricus soli.
Ca.   Hi sunt belli sodales.
Ta.   Et mone illos, ut adferant secum nummulos, quicquid est autem severitatis et serii domi commendent Philopono tetrico: veniant facetiis, lepore, gratiis comitati.
Lu.   Salvi sitis, sodales festivissimi.
Va.  Quid sibi vult contractio istaec frontis? Exporrigite istos vulticulos, annon estis iussi cogitationes omnes litteratas apud musaea deponere?
Lu.   Cogitationes nostrae litterariae sunt adeo illitteratae, ut eas Musae quae sunt in musaeo respuant.
Ma.  Salvete.
Va.  Salus est dubia, quando ad acies et pugnas vocamini, et quidem quibus reges sint interfuturi.
Ta.   Este bono animo: crumenae impetuntur, non iugula.
Lu.   Crumena plerisque est pro iugulo et pecunia pro sanguine ac spiritu, velut istis Caribus, quorum vitae contemptus instrumentum est regibus ad exercendos suos furores.
Ma.  Nolo ego esse actor in hac fabula sed spectator.
Ta.   Quî sic?
Ma.  Quia sum infortunatissimus, semper a ludo discedo victus et spoliatus.
Ta.   Scis quid dicunt proverbio aleatores? ibi quaerendam esse togam, ubi amiseris.
Ma.  Verum, sed periculum est, ne, dum togam amissam quaero, perdam et tunicam et interulam.
Ta.   Accidit quidem hoc non raro, sed qui non periclitatur, non ditescit.
Ma.  Ea est metallicidarum sententia.
Ta.   Immo etiam Ianimedii Antverpiensis [1].
Va.  Recte habet, non possumus nisi quattuor ludere, sumus quinque: sortiemur, quis erit aliorum spectator.
Ma.  Ego ero sine sortitione.
Va.  Nihil tale. Nulli est facienda iniuria. Non cuiusquam voluntas id decernet, sed sors: cui primus rex obtigerit, sedebit otiosus spectator et, si quid inciderit controversiae, iudex.
Lu.   Ecce vobis fasciculos duos foliorum integros, alter est Hispaniensis, alter Gallicus.
Va.  Hispaniensis hic non videtur iustus.
Lu.   Quid ita?
Va.  Quoniam desunt decades.
Lu.   Non solent illi habere ut Gallici. Chartae enim Hispanae, quemadmodum et Gallicae, in quattuor sunt genera seu familias divisae. Hispanae habent aureos nummos, carchesia, baculos, enses. Gallicae corda, rhombulos, trifolia, vomerculos, seu palas seu spiculas. Est in quaque familia rex, regina, eques, monas, dyas, trias, quaternio, pentas, senio, heptas, ogdoas, enneas. Gallicae habent etiam decades et Hispanis aurei et carchesia potiora sunt, pauciora contra enses et baculi. Gallis autem plura sunt semper meliora.
Ca.   Quo lusu ludemus?
Va.  Triumpho Hispanico et distributor retinebit sibi indicem chartam, si sit monas aut imago humana.
Ma.  Sciamus iam, quis erit ludo exclusus.
Ta.   Probe mones, cedo folia. Hoc est tuum, hoc istius, hoc Lupiani. Tu es iudex.
Va.  Malim te mihi iudicem, quam collusorem.
Lu.   Bona verba. Cur istuc quaeso?
Va.  Quia es in ludendo admodum vafer et cavillator, tum aiunt te artem tenere componendi folia, ut tibi expediat.
Lu.   Non habet fraudem mea lusio, sed imperitiae tuae industria mea videtur impostura, quod fere ignaris contingit. Ceterum quî tibi placet Castellus? qui simulac lucratus est pauxillum pecuniae, deserit collusores.
Ta.   Eludere est hoc quidem, potius quam ludere.
Va.  Levius hoc malum. Nam si vincatur, affixus erit ludo clavo plusquam trabali.
Ta.   Sed lusuri sumus bini, duo contra duos, quomodo erimus comparati?
Va.  Ego ludi huius insciens, adhaerebo tibi, Castelle, quem audio esse callentissimum.
Ta.   Adde etiam callidissimum.
Ca.   Non est hic opus electionibus. Sorti sunt committenda omnia, quibus obvenerint plura puncta, adversus eos pugnabunt, quibus pauciora.
Va.  Esto ita, assigna folia.
Ma.  Ut optaveram, ego et Castellus ab eadem stamus parte, contrarias tuentur partes Valdaura et Tamayus.
Va.  Sedeamus, uti solemus, decussate. Da mihi illam sellam reclinatoriam, ut quietius perdam.

Sedeamus, uti solemus, decussate.

Ta.   Appone scabella, assideamus iam. Sortire cuius sint primae partes.
Va.  Meae sunt. Distribue tu, Castelle.
Ca.   Quomodo? a sinistra in dextram more Belgico? an contra Hispano more, a dextra in sinistram?
Va.  Hoc more, quoniam ludo Hispanorum utimur, et reiecisti decades?
Ca.   Etiam. Quot folia dabo singulis?
Va.  Novena. Sed quaenam erit sponsio?
Ma.  Terni in singulas manus denarii cum geminatione sponsionis.
Ca.   Sensim, mi Manrice, nimium properas. Non esset is lusus, sed furor, ubi tantum pecuniae veniret in periculum: quomodo posses tu oblectari in anxietate illa, ne tot nummi tibi pereant? Denarii singuli sufficient et auctus sponsionis erit dimidii, nempe assium quinque.
Va.  Recte consulis, ita nec nihil ludemus, quod est insipidum, nec quod doleat, quod est acerbum.
Ca.   Habetis singuli novena folia? Cordium est familia dominatrix, et haec regina est mea.
Va.  Nescio quam felix est omen hoc, certe est verissimum dominari vulgo corda feminarum.
Ca.   Desine speculationes: responde ad hoc, augeo sponsionem.
Va.  Ludum habeo dissipatum et male cohaerentem. Cedo tibi.
Ta.   Et ego item. Distribue tu, Manrice.
Va.  Quid agis? non vertis chartam indicem?
Ma.  Volo prius meas computare, ne plures aut pauciores acceperim.
Va.  Unam habes plus iusto.
Ma.  Deponam.
Va.  Non est ea lex lusus, sed ut vicem tuam amittas distribuendi et transeat ad sequentem: cedo folia.
Ma.  Non faciam, quandoquidem nondum protuli indicem.
Va.  Immo facies per Deum.
Ca.   Apage, quid tibi venit in mentem, mi Valdaura? iusiurandum admisces rebus levissimis, quod vix gravissimis rebus adhiberi convenit.
Ma.  Quid tu dicis, iudex?
Lu.   Profecto ignoro, quid sit in eo facto statuendum.
Ma.  Qualem iudicem nobis praefecimus sine iudicio, ducem sine oculis?
Va.  Quid ergo fiet?
Ma.  Quid tandem? nisi ut mittamus Lutetiam, qui hac de re adferat nobis aliquod senatus consultum.
Ca.   Misce omnia et rursum impertire.
Ta.   O qualem ludum mitto de manibus, non obveniet mihi hodie similis.
Ca.   Misce probe istaec folia et praebeto singulis attentius.
Va.  Rursum augeo sponsionem.
Ta.   Num non praedixi non habiturum me hodie in manibus ludum illi parem? semper sum infortunatissimus. Cur ergo ludum vel aspicio oculis?
Ca.   Hoc vero non est ludere, sed se afflictare. Hoc est refici et recreari animum? ita concitari? Ludum oportet esse ludum, non molestiam.
Ma.  Sustine paulisper, ne abicias folia. Nam est panicum [2].
Va.  Responde igitur, an recipias.
Ma.  Recipio et rursum augeo.
Va.  Quid tu speras me ferocibus tuis verbis protelare? non concedo.
Ma.  Effare tandem semel et expedite, admittisne?
Va.  Etiam et quidem libentissime, et animus instigat me tali ludo maiore pretio certare, sed istud inter amicos sufficit.
Ta.   Quid vero me non computatis inter vivos? adeo nulla est mei mentio?
Ca.   Quid igitur tu ad haec, homo faenee?
Ta.   Ego vero augeo mea ex parte depositum.
Ma.  Quid tu dicis, Castelle?
Ca.   Nunc me consulis, posteaquam tua opera depositum crevit in immensum. Ego incrementum hoc non auderem hoc meo ludo sustinere.
Va.  Responde affirmative.
Ca.   Non habeo quod sic respondeam, sed valde ambigue et dubitanter et cunctabunde et timide et diffidenter. Estne sic satis expresse dictum?
Ma.  Deum immortalem, quanta copia! Non tam densa nuper cadebat grando. Sed quaeso te, periclitemur paulisper.
Ca.   Experiamur, quando ita tibi placet. A me vero ne speraris magnam opem.
Ma.  Feres tamen quas poteris suppetias.
Ca.   Nihil necesse id habes admonere.
Ma.  Plane victi sumus.
Ta.   Vicimus denarios quattuor. Misce.
Va.  Addo asses quinque.
Ca.   Nescio an cedam. Nam scio me certo victum iri.
Ta.   Rursum alteros quinque.
Ca.   Quid tu ad hanc provocationem dicis?
Ma.  Quid dicam? fugio.
Ca.   Tu perdidisti proximum ludum, sine me hunc arbitratu meo perdere. Sentio me esse inferiorem, sed sustinendum est, quamdiu aliquid videro superesse virium.
Va.  Quid ergo dicis? recusas?
Ca.   Non, immo addico.
Ta.   Tu Valdaura non nosti hunc Castellum: superiorem habet ludum tuo, sed ita solet callidos provocatores illectare in suum rete. Vide ne quo progrediaris temere, ubi tenearis irretitus.
Va.  Divûm fidem! Quomodo potuisti divinare folium mihi postremum restare huius nationis?
Ca.   Novi omnia folia.
Va.  Non omnino est istuc credibile.
Ca.   Ita plane, novi a facie.
Va.  Forsitan etiam a tergo.
Ca.   Nimium suspiciosus es.
Va.  Tu me facis, eat hoc cum tua bona venia.
Ta.   Dispiciamus, num quae sint chartae aversae maculatae, unde possint noscitari.
Va.  Faciamus, quaeso vos, ludendi finem: angit me hic ludus tam infeliciter cedendo.
Ca.   Ubi voles. Sed fortasse non in ludo est vitium, sed in tua imperitia, qui nescis ludum scienter ad victoriam accommodare, sed iacis folia absque arte, ut sors tulerit, ratus nihil interesse quid prius, quid posterius mittas, quis quo loco sit iacturus.
Ta.   Omnium rerum est satietas, etiam voluptatum, et ego defessus sum iam sedendo, assurgamus aliquantisper.
Lu.   Cape testudinem hanc et aliquid nobis cantilla.
Ta.   Quid tandem?
Lu.   De ludo quippiam.
Ta.   Carmen Vergilii.
Lu.   Istuc ipsum, aut si mavis Vives nostri, quod ille nuper canebat deambulans in pomoerio Brugensi.
Va.  Anserina voce.
Lu.   Cane tu olorina.
Ta.   Deus meliora. Nam olor non canit, nisi fato iam urgente.

            Ludunt et pueri, ludunt iuvenesque senesque.
            Ingenium, gravitas, cani, prudentia, ludus
            Denique mortalis, sola virtute remota,
            Quid nisi nugatrix, et vana est fabula, vita?

Va.  Possum vobis confirmare esse carmen bene expressum, tanquam ex spongia arida.
Lu.   Tanta cum difficultate componit carmen?
Va.  Magna: sive quod raro, sive quod non libenter, sive quod alio fert eum ingenii pronitas.

 


Adnotationes

1. Ianimedii locus est ubi negotiatores congregantur.

2. Panicum, vanus terror.


Retro