Ioannes L. Vives - Exercitatio linguae Latinae

 

XX.

PRINCEPS PVER


 

MOROBVLVS,  PHILIPPVS,  SOPHOBVLVS

Mo. Quid agit tua celsitudo, Philippe?
Ph.   Lego et edisco, ut ipse intueris.
Mo. Intueor sane et cum dolore: defatigas te et maceras generosissimum istud corpusculum.
Ph.   Quid ergo agerem?
Mo. Quod alii proceres, principes, viri nobiles et opulenti: equitare, confabulari cum puellis augustae matris tuae, saltare, discere artem tractandi arma, lusitare foliis aut pila, salire, currere. Haec vides esse studia nobilitatis iucundissima. Quod si tantis oblectationibus fruuntur, qui vix digni sunt ut in familiam tuam admittantur, quid te facere convenit, tanti principis filium et haeredem?
Ph.   Quid? studium litterarum nihilne prodest?
Mo. Prodest quidem, sed iis qui sunt initiandi Sacris, aut qui ea arte victum sunt sibi comparaturi, quemadmodum aliis sutoria, aliis textoria et artes ceterae quaestuariae. Surge, quaeso te, pone libros de manibus, eamus deambulatum, certe ut respires aliquantisper.
Ph.   Non licet mihi nunc per Stunicam et Siliceum.
Mo. Qui sunt hi Stunica et Siliceus? annon subditi tui, in quos tu habes imperium, non illi in te?
Ph.   Stunica est educator meus, Siliceus autem institutor litterarius. Subditi sunt illi quidem mei, seu verius patris, sed pater, cui ego sum subditus, praefecit illos mihi et me illis subiecit.
Mo. Quid ergo? dedit pater celsitudinem tuam in servitutem illis hominibus?
Ph.   Nescio.
Mo. Ah facinus indignissimum!
So.   Minime vero, o fili, immo illos fecit servos tuos, quos voluit tibi semper adhaerere, oculos, aures, animum, mentem in te unum defixa gerere semper et relictis suis quemque negotiis tuum unius negotium agere: non ut te imperiose vexent, sed ut rudes tuos mores boni illi et sapientes viri ad virtutem, decus, atque excellentiam forment; non quo te reddant mancipium, sed ut vere liberum et vere principem, quibus si non optemperaveris, tum demum servus eris extremae condicionis, peior iis, qui hic inter nos versantur, empti et venditi ex Aethiopia vel Africa.
Mo. Cuius tandem esset mancipium, si illis educatoribus morem non gereret?
So.   Non certe hominum sed vitiorum, qui domini sunt importuniores atque intolerabiliores quovis homine improbo et sceleroso.
Ph.   Non satis ista intelligo, quae dicis.
So.   At intellexisti, quae Morobulus?
Ph.   Planissime omnia.
So.   O quam essent homines felices, si quam cito habent sensum atque intelligentiam rerum levium et malarum, haberent etiam bonarum et conducibilium. Nunc vero contra evenit, aetate ista nugas, ineptias, immo insanias, ad quas te Morobulus est adhortatus, facile intelligis, quae ego de virtute, de dignitate, de omni laudis genere dicerem, tam caperes, quam si Arabice loquerer aut Gothice.
Ph.   Quid ergo faciendum consuleres?
So.   Ut saltem sustineres assensionem, nec huius suasibus, nec meis acquiesceres, quoad de utrisque posses iudicare.
Ph.   Quis dabit hoc iudicium?
So.   Aetas, institutio, experimenta.
Mo. Hui, quam esset longum ista exspectare!
So.   Bene monet Morobulus, abice libros! eamus lusitatum et ludemus ludum, in quo unus eligitur rex, is praescribit aliis quae sint agenda, parent ceteri iuxta leges lusionis. Tu eris rex.
Ph.   Ut erit ludus? Nam si eum ignorem, quomodo potero regem in illo agere?
So.   Quid dicis, Philippule dulcissime, deliciae Hispaniarum? in ludo et rebus levissimis, in quibus error nihil adfert periculi, non auderes regnum suscipere, ludi nescius, et vis tot et tanta regna serio capessere ac regere, ignarus condicionum populorum, legum, administrationis, denique rudis totius prudentiae, instructus solum ridiculis ineptiis, quas tibi Morobulus hic in animum instillat? Heus puer, dic praefecto equili, ut proferat huc equum illum Neapolitanum, ferocissimum calcitronem et sternacem, in quo Philippus sedeat.
Ph.   Minime illum vero, sed alium cicuratiorem, nam regendi equi tam refractarii nondum artem habeo, nec vires.
So.   Quaeso Philippe, et putas tu leonem ullum esse aeque ferocem, aut equum adeo calcitronem et refractarium et minus parentem frenis, quam gentes ac coetus hominum? qui conveniunt et congregantur ex omni vitiorum, flagitiorum, scelerum et facinorum genere, ex animi perturbationibus concitatis, incensis, inflammatis, ardentibus? equum non audes attingere, populum poscis quovis equo ad regendum tractandumque difficiliorem? Sed missa istaec faciamus. Vides in hoc flumine illam cymbulam? Navigatio est iucundissima atque amoenissima inter prata et salicta, quaeso descendamus in eam. Tu sedebis ad clavum et ages cymbam.
Ph.   Ita plane, ut vos subvertam et demergam, quemadmodum nuper fecit Pimentellulus.
So.   Ne cymbam quidem gubernare vis, in amne tam modico et tam placido, quia rudis, et committis te mari illi, undis, fluctibus, tempestati populorum, inscius et inexpertus? Plane usu tibi venit quod Phaethonti, qui aurigandi nescius, ardore iuvenili currum patris gubernandum sibi depoposcit: notam esse tibi fabulam reor. Praeclare Isocrates duas res maximas in hominum vita dicebat esse, principatum et sacerdotium, quas tamen nemo non expeteret tanquam dignus, nemo non crederet se recte posse gubernare tanquam prudentissimus.
Ph.   Intelligo nihil esse condicioni ac personae meae perinde necessarium, ut artem ac peritiam regendi regni.
So.   Probe rem tenes.
Ph.   Quomodo eam assequar?
So.   Eduxisti tu illam tecum ex matris utero?
Ph.   Nullo modo.
So.   Qua igitur fronte audet Morobulus hic esse tibi auctor, ut ea studia reicias, quibus et artis huius peritia et aliarum rerum maximarum ac pulcherrimarum cognitio paratur?
Ph.   A quibus ergo sunt haec haurienda?
So.   Ab iis, qui ea maximis ingeniis animadverterunt atque observarunt, quorum alii sunt mortui, alii vivi.
Ph.   E mortuis quomodo discendum? Possuntne mortui loqui?
So.   Nunquamne fando audivisti nominari Platonem, Aristotelem, Ciceronem, Senecam, Livium, Plutarchum?
Ph.   Magna nomina: saepe et cum ingenti admiratione ac laude.
So.   Illi ipsi et alii permulti eorum similes iam olim vita functi confabulabuntur tecum, quoties et quamdiu libuerit.
Ph.   Quomodo?
So.   Libris, quos ad docendam posteritatem reliquerunt.
Ph.   Quin dantur mihi illi iam in manus?
So.   Dabuntur brevi, posteaquam didiceris eum sermonem, quo possis loquentes illos intelligere. Sustine paulisper atque hanc brevem molestiam perfer, quae devoranda est in accipiendis principiis. Illico post incredibiles sequentur delectationes, quas qui nondum degustarunt, mirandum non est a litterato studio abhorrere. Nam qui sunt experti, eos citius a vita quam a libris et rebus cognoscendis avelleris.
Ph.   Cedo vero, qui sunt vivi, a quibus sapientia haec discenda est et mens bona?
So.   Si iter esses quodpiam initurus, a quibus tandem de itinere percontareris? utrum ab iis, qui iter illud nunquam vidissent, an qui aliquando confecissent?
Ph.   Ab iis scilicet, qui confecissent.
So.   Vita haec nonne est velut iter quoddam et profectio perpetua?
Ph.   Sic videtur.
So.   Qui ergo iter hoc perambularunt, senes an iuvenes?
Ph.   Senes.
So.   Senes igitur auscultandi.
Ph.   Omnes indifferenter?
So.   Acute rogas; non omnes promiscue, sed quemadmodum de via, sic de vita. Utri norunt viam, qui eam peregerunt nihil animadvertentes, aliud agentes, animo non minus peregrinante quam corpore, an qui annotarunt diligenter et attente singula, et memoriae mandarunt?
Ph.   Nimirum hi posteriores.
So.   Ergo in consilio de vitae ratione capiendo non audiendi iuvenes, qui iter hoc nunquam sunt ingressi, quanto minus adolescentes et, quod stultissimum est atque indignissimum, pueri? Neque ad id admittendi senes imprudentes, lascivi, dementes, deteriores pueris, quos divina oracula exsecrantur, quod sint pueri centum annorum. Solis praebendae aures senibus magni iudicii, usus rerum et prudentiae.
Ph.   Quo signo eos dignoscam?
So.   Nimirum aetate ista, fili, nullo adhuc, sed ubi maius et firmius accesserit iudicium, facile id cognosces ex verbis et factis tanquam nota certissima. Interea vero, dum ea ingenii facultate non vales, crede te cunctum et committe patri tuo et iis, quos tibi pater adiunxit institutores ac magistros infirmaeque istius aetatis gubernatores et quasi manuductores per eam viam, quam tu nunquam iniisti. Nam patri, cui carior es quam ipsemet tibi, maior est de te cura, quam tibi ipsi, atque ad eam rem non solum suo usus est consilio sed hominum sapientium.
Mo. Nimis diu tacui.
So.   Ita plane praeter morem tuum eamque rem ego iam dudum vehementer demirabar.
Mo. Annon pater tuus, Philippe, et rex Galliae et alii magni reges ac principes, sine litteris et labore isto tam molesto, quem hic teneris tuis humeris inclementer imponit, regna et diciones suas regunt et in officio continent?
So.   Nulla res tam facilis est, quae non fiat difficilis, si invitus facias. Non est opera litteris impensa laboriosa ei, qui libens eam subit; qui autem invitus, ei vero vel lusitare et in locis deambulare amoenissimis grave ac intolerandum est. Tibi, Morobule, nugandi avidissimo et nugis semper assueto, serium aliquid vel agere, vel audire instar est mortis. Vicissim alii complures vitam sibi existimarent acerbam, si ad istum modum vitae suae rationes instituerent. Quam multi sunt, in aulis praesertim, quibus nihil est dulcius, quam otium torpens atque inertissimum! Admovere manum alicui operi tormenti est loco. Quam multi vicissim in populis, qui emoriantur citius, quam sic dies omnes vacuos transigere, et celerius delassentur nihil agendo, quam ab intentione animi in negotium aliquod. Sed ut respondeam tibi de Caesare et rege Galliae, audies a me in universum de senibus, quos posui eos esse, qui spatium hoc vitae decurrissent. Si omnes quotquot viam quampiam peregissent, concorditer narrarent se per viam in locum incidisse plenum difficultatis et periculi, ex quo saucii et pessime affecti discesserint, quod si eiusmodi iter rursum essent ingressuri, nihil diligentius caverent, quam illud discrimen: quid tu censes? annon hominis foret amentissimi, cum eadem ipse via insisteret, non recordari tanti periculi, non illud devitare?
Ph.   Nondum teneo, quid velis.
So.   Faciam igitur planius exemplo. Finge esse supra flumen istud tabulam angustam pro ponticulo: referant tibi omnes, quotquot equo insidentes tentarint illam transire, decedisse in aquam, adiisse vitae discrimen, aegre esse extractos semivivos: intelligisne hoc?
Ph.   Bellissime.
So.   Quid tu iam? annon tibi demens viderere, si faciens illac iter, non ex equo descenderes et effugeres id periculum, in quod alios venisse audis?
Ph.   Nimirum ita agerem.
So.   Et merito. Quaere tu iam ex senibus, quid maxime senserint incommodum in vita, quid eos pretermisisse doleat et vehementer paeniteat. Omnes, tibi uno ore respondebunt, qui aliquid didicerunt, non plus didicisse, qui vero nihil, non adhibuisse operam ut aliquid scirent. In hanc querimoniam ingressi, non faciunt finem referendi missos se fuisse a parentibus aut educatoribus ad scholas et magistros litterarum: se tamen vanis delectatiunculis vel lusionum vel venationum vel amorum aut eiusmodi nugarum illectos, amisisse pulcherrimas e manibus discendi occasiones. Itaque conqueruntur de fato suo et sortem suam deplorant ac semetipsos accusant, damnant, interdum quoque exsecrantur. Vides ergo locum hunc desidiae atque ignorantiae esse in via hac vitae maxime infestum et periculosum, unumque omnium praecipue devitandum, quoniam quidem audis tam miserabiles eorum querelas, qui in illum sunt collapsi. Is est igitur omni cura et diligentia cavendus, et segnitie, otio, deliciolis, nugis reiectis ac spretis, in studia litterarum, cultumque bonae mentis tota animi intentione incumbendum. Tu hac de re patrem tuum roga, tametsi iuvenem adhuc, et tu, Morobule, tuum iam senem. Intelligetis ex eis veram esse meam sententiam.

 


Retro