Ioannes L. Vives - Exercitatio linguae Latinae

 

XIX.

REGIA


 

AGRIVS,  SOPHRONIVS,  HOLOCOLAX

Ag.   Quid est quod tam multi regem comitantur, tam vario cultu?
So.    Quin tu potius vultus contemplaris, quam cultus? Magis sunt enim vultus varii ac diversi quam cultus et vestitus.
Ag.   Istud quoque de vultibus, quamnam habet causam?
So.    Vestiuntur quidem alias pro facultatibus, alias pro ratione dignitatis aut generis, saepe etiam ut cuiusque est vel ambitio, vel vanitas. Multi quoque vestimentorum elegantia utuntur pro hamo et reti, ad favorem captandum vel regis, vel procerum, animos puellarum non raro. Vultus autem affectus animi sequitur: talis est fere, qualis interior animi habitus.
Ag.   Sed cur tam multi huc conveniunt?
Ho.   Annon decet ut plurimi sint, ubi est caput et regimen provinciae totius?
So.    Optime, sed plerique non adeo rempublicam spectant ut privatam et sequuntur eum, in cuius manu est regimen non tam patriae, quam fortunarum.
Ho.   Quidni? quandoquidem omnia sunt pecuniae venalia.
So.    Sic iudicant illi, quibus animus et mens nihil omnino est, valetudo autem et dotes corporis viles.
Ag.   Quid opus est in hoc tumultu aulico tanta philosophiae speculatione? Ego vero malim de vobis intelligere, quinam sint isti tanto numero, tam varia specie ac forma.
Ho.   Ego tibi omnes percensebo ordine. Nam Sophronius hic, quantum intelligo, non est admodum in regiis versatus, ego vero comitatus omnes regios adii, penetravi, perscrutatus sum, perspexi, gratus semper omnibus et iucundus.
So.    Inde credo parasti tibi cognomen illud Holocolacis.
Ho.   Rem tenes, sed tu, Agri, ausculta. Ille, in quem aures, oculi, mens omnium intenta est ac defixa, est rex, caput reipublicae.
So.    Vere caput et ideo salus, cum est sapiens ac probus, pernicies autem, cum malus aut demens.
Ho.   Ille, qui pone sequitur puellus, est filius eius heres, quem in aula Graeca vocabant despÒthn, hoc est dominum, in Hispania vocant principem, in Gallia delphinum. Torquati illi in vestibus holosericis et holochrysis proceres sunt regni, insignes dignitatum militarium nominibus: principes, duces, praesides limitanei, quos marchiones nominant, comites, viri, qui barones voce barbara nominantur, equites. Ille est magister equitum, quem vulgo comitem stabilem appellant, nomine ex aula Graeca sumpto, ubi magnus comestabulus cognominabatur, sicut praefectus maris admiralius. Est et praetorio praefectus, qui non solum palatio praeerat, sed etiam satellitio, quem Romuli tempore praefectum celerum nominabant, et satellites ipsos celeres.
Ag.   Quinam sunt illi in vestibus talaribus, magna severitate vultus?
Ho.   Sunt regii consultores.
So.    Istos, quos in consilium adhibet princeps, prudentissimos esse oportet, magni rerum usus et in decernendo gravitatis ac moderationis summae.
Ag.   Quî istuc?
So.    Quia sunt oculi et aures principis atque adeo regni universi, et eo magis, si caecus aut surdus sit rex, captus suis sensibus vel ab ignorantia vel a deliciis.
Ag.   Etiamne luscus ille et ille alter surdaster, oculi atque aures sunt regis?
So.    Peior est cordis caecitas et surditas.
Ho.   Eos, qui sunt a consiliis, sequuntur scribae, nec ii pauci vel unius ordinis. Tum qui pecuniam principalem tractant vel procurant, coactores, tribuni aerarii, praefectus fisci, procurator fisci et fisci advocatus.
Ag.   Qui sunt iuvenes illi comptuli et festivi, qui semper regem sectantur et astant illi, alii arridentes, alii ore aperto velut admirabundi?
Ho.   Haec est cohors intimorum amicorum, deliciae atque oblectamenta regis.
Ag.   Duos illos ingredientes cur assectantur tam multi vultuosi?
Ho.   Quia iis est apud regem fides praecipua: alter est praefectus sacris scriniis, sive princeps scribarum, alter a secretis arcanis, apud quem est regni breviarium, idem est principi a memoria eaque de causa offerunt se illi quotidie tam multi, ut memoriam illius de se refricent ac renovent, quandoquidem is est principis memoria. Illi autem qui ducunt vultus, sunt litigatores, quique res suas persequuntur, nec eorum unquam negotia finem inveniunt, longa contexta serie procrastinationum. Duo illi, qui deambulant in porticu, praefecti sunt, alter cubiculo, alter regio equili. Habent hi sub se alios permultos cubicularios et equisones. Sed ingrediamur regiam cenationem.
Ag.   Ah, quanta turba, qui apparatus tam anxius et morosus!
So.    Id vero maiore cum admiratione fueris intuitus, si scias quam levem ad rem pertinet: nempe ut sorbeat ovum unum et pauxillum vini bibat nauseabundus.
Ho.   Ille est hebdomadae huius architriclinus cum scirpo Indico. Pocillator est adolescens ille. Structor nondum est ingressus.
Ag.   Qui sunt cum rege pransuri?
Ho.   Quinam esset tam beatus, qui posset epulis accumbere divum?
So.    Atque olim regiae mensae adhibebantur convivae, modo duces exercitati, modo viri claro genere, alias insignes vel usu rerum, vel eruditione, quorum sermone rex fieret melior ac sapientior. Sed Gothica et aliorum barbarorum superbia morem hunc nostrum invexit.
Ho.   Habent proceres asseclas suos armigeros, exoletos, pueros pedissequos, pueros a pedibus, sive a calcari. Sunt inter eos divites magnificentissimi, qui plerosque excipiunt cena recta. Alii quibus hoc molestum videtur, mittunt amicis sportulas, idque est amicis tenuioribus utilius, sed recte convivari plus habet splendoris.
Ag.   Aliud hominum genus videre mihi videor in illo cenaculo.
Ho.   Illud est gynaeceum: ibi Regina habitat cum matronis suis et puellis. Aspice ut ingrediuntur et egrediuntur ex parthenone, tanquam apes ex alveario, iuvenes amatores, mancipia Cupidinis.
So.    Saepe et senes, bis pueri.
Ho.   Nihil est maioris voluptatis, quam audire illorum acute excogitata dicta, vel poemata, cantiunculas, melodias antelucanas, confabulationes cum puellis; videre saltationes, obambulationes, varietates colorum in cultu, habitus et formas vestimentorum. Habent pueros amanuenses, per quos mittuntur et remittuntur mandata: hi vero nuntiant et renuntiant ultro et citro mandata, qua solertia, diligentia, educatione, divi vestram fidem, nudis capitibus, flexo poplite atque etiam positis genibus. Audire est quotidie et videre aliquid novi inopinati, acute et subtiliter excogitati, vel dicti animose aut dextre, aut solute facti.
So.    Immo dissolute.
Ho.   Quae felicitas maior? quis possit ab huiusmodi suavitate divelli?
So.    Colax, Colax, et tu sine amore insanis, et sine vino ebrius es. Quae ineptia potest esse maior, quam ista abs te descripta?
Ho.   Nescio quî fiat, ut ex scholis videas plerosque discedere, qui ingressi semel aulam, in ea consenescant.
So.    Tanquam qui de Circes poculo biberant, amissa mente et in belluarum ingenium degenerantes, nolebant inde egredi et ad hominum naturam ac condicionem redire.
Ag.   At hi omnes, cum se ad suam quisque domum receperunt, quid agunt? quibus se actionibus occupant, ut saltem fallant tempus?
So.    Plerique omnes nihil magis addunt serium, quam quod cernis, atque adeo otium illis multorum vitiorum parens est ac nutricula. Ludunt quidam taxillis, chartis, alveolo, aciebus. Alii per occultam detractionem et artificiosam maledicentiam horas pomeridianas transmittunt, hoc est, quibus domi desident. Aliqui mirifice capiuntur scurris et planis, in quos sunt profusissimi, cetera praeparci et sordidi. Sed praecipua aulae corruptela est assentatio uniuscuiusque erga alios omnes, quodque peius est, erga semetipsum: ea efficit, ut nullus unquam nec a se nec a socio veritatem conducibilem audiat, ni forte in iurgio, quam is tum parum pro veritate accipit, sed pro contumelia.
Ho.   Hic quaestus est nunc multo uberrimus. Tu cum tua veriloquentia esuries strenue, ego arridendo ac blandiendo, omnia approbando et laudando, evasi locuples.
Ag.   Non possent haec incommoda reges corrigere?
So.    Perfacile, vellent modo. Sed aliis hi mores placent, quia suorum similes, alii ipsi sibi eas occupationes arcessunt, per quas nunquam vacet recti aliquid aut sani cogitare. Non desunt, qui, remissis animis et dissolutis, non arbitrantur illius domus ac familiae mores ad curam suam pertinere: quae non pertinent profecto minus, quam ad unumquemque nostrum sua domus privata.

 


Retro