Ioannes L. Vives - Exercitatio linguae Latinae

 

XVII.

CONVIVIUM


 

SCOPAS,   CRITO,   SIMONIDES,
DEMOCRITVS,   POLAEMON,   PVER.

Sc.   Ubi nobis Simonides?
Cr.   Ilico dixerat se venturum, simul ac convenisset debitorem apud forum.
Sc.   Recte habet: a debitore facilius se extricabit quam a creditore.
Cr.   Quî istuc?
Sc.   Sicut in victoria, belli condiciones fert victor, non victus. Nam a debitore, cum ipse idem volet, a creditore, cum alter. Sed convenistisne omnes, ut erat condictum, relicta domi severitate, afferentes vobiscum hilaritatem, lepores, venustates, gratias?
Cr.   Plane ita spero, et erimus sicut monet M. Varro, belli homines.
Sc.   Reliqua meae curae sunto.
Cr.   Ecce tibi Simonides.
Sc.   Feliciter.
Si.    Et vobis fauste.
Sc.   Exspectatissime.
Si.    Plane rusticane. Nam ad prandendum eram invitatus, non ad exspectandum. Sed quaeso, fui vobis diu in mora?
Cr.   Non valde.
Si.    Cur non accumbebatis sine me? essetis saltem prooemiati de fructibus, quibus ego non admodum capior.
Sc.   Bona verba, te absente assedissemus?
Cr.   Satis comitatum, exordiamur iam opus. Optimum panem et levissimum! Non plus habet ponderis, quam si esset spongia, siligineus est setanius. Industrium habetis pollinctorem.
Sc.   Roscius est pistrini curator.
Si.    Nunquamne in id conicitur?
Sc.   Absit, tam frugi servus.
De.  Adfer mihi autopyrum.
Si.    Mihi vero secundarium aut typhaceum.
Sc.   Cur talem?
Si.    Quoniam audivi et ita sum expertus minus me esse, cum panis non est sciti saporis.
Sc.   Heus puer, adferto ei panem cibarium et vulgarem, etiam ex atro, si ita mavult. Ita demum iucundissime convivabimur, si quisque, quod maxime collibitum erit, sumpserit.
Po.   Panis hic, quem tu tantopere probas, spongiosus, aquaticus est, malo densiorem.
Cr.   Mihi vero non displicet spongiosus, modo ne sit speusticus. Hic vero etiam hectas attollit, quod focacei solent facere, cum sit, uti satis apparet, fornaceus.
Po.   Cibarius hic panis et acerosus est et acetosus. Typhaceum dicas.
Sc.   Sic consueverunt nostri agricolae triticum omne, quod huc important, acerare prius in villa et miscere multis generibus seminum. Sapor autem ex fermento est nimio.
Po.   Nullum hominum genus est hoc fraudulentius. Non malefaciunt, nisi cum nesciunt.
Cr.   Panis hic non est satis fermentatus.
De.  Puta te hodie Iudaeum, qui azymo vescebantur iussu Dei.
Cr.   Id quidem, quod homines essent pessimi; ut interdicta est illis suilla, qua nihil palato gratius, nec, si moderate sumas, salubrius. Et quidem azyma iussi sunt comedere cum lactucis agrestibus, quae sunt perquam amarae.
Po.   Illa omnia sensus habent altiores. Omittamus haec.
Sc.   Et quidem disputationem de pane. Si de obsoniis fuerit tanta controversia, magna erit in toto convivio discordia.
Cr.   Accidet nimirum, quod Horatius inquit:

            Tres mihi convivae prope dissentire videntur,
            Poscentes vario multum diversa palato.

Sc.   Appone lances illas et tympana cum cerasis et prunis et malis granatis et persicis pomis et persicis praecocibus.
Po.   Cur M. Varro dixit convivas non debere excedere numerum Musarum, cum de eo numero non constet? alii enim ponunt tres, alii sex, alii novem.
Cr.   Dixit tanquam si constaret esse novem, et ita erat vulgo receptum. Unde Diogenis iocus in ludimagistrum, qui paucos haberet discipulos, depictas autem Musas in ludo: Praeceptor, inquit, sÝn ta‹j moÚsaij multos habet discipulos.
De.  Sed estne verum, Persas pomum hoc, quod apud ipsos esset letale, invexisse in Graeciam ad pestem eorum quibuscum bellum gerebant?
Cr.   Sic accepi.
De.  Admirabilis est in ingeniis terrarum varietas.
Cr.   India mittit ebur, inquit Vergilius, molles sua tura Sabaei. Hem cydonipersica.
Si.    Novum insitionis inventum, priscis incognitum. Cedo nobis pateram illam cum ficis duricoriis, qui sunt (ut nostis) prodromi.
Sc.   Satis est fructuum. Expleamus nos rebus aliis salubrioribus corpori.
Cr.   Quid his salubrius?
Sc.   Nihil, si salubre et sapidum idem sunt, sicut in meridiano somno.
Cr.   Ego condono illis nocumentum propter oblectamentum.
Sc.   Non meministi versiculum Catonis:

            Pauca voluptati debentur, plura saluti.

Dato singulis singula gabatas cum iure carnium, ut sorbeant. Id vero et calfaciet intestina et blande abluet ad molliendum ventrem.
Si.    Profecto, puer, amo te de suilla hac salita. O pernam sapidissimam! maialis est. Brassicas illas cum larido, si mihi vis auscultare, redde coquo per hoc quidem temporis, aut serva in brumam. Lucanicae huius scinde mihi bucceam unam aut alteram, quo suavius ebibam primum cyathum.
Cr.   Pareamus medicorum consilio admonentium, ut porcinae addatur merum. Funde vinum.
Sc.   Sequitur actus fabulae fortassis hoc anni tempore praecipuus. Spectate huius actus apparatum. Primum omnium a caliculis custos abaci scyphos exposuit vitreos crystallini vitri cum vino albo purissimo, aquam putes solo aspectu. Sanmartinium [1] est, et partim Rhenense, non infectum, ut solent in Belgia, sed quale in media Germania bibitur. Oenophorus relevit hodie serias duas, alteram vini Helvelli, seu flavi ex agro Parisiensi, alteram sanguinei Burdegalensis. Habetis in apyroto alia parata, fuscum Aquitanicum et nigrum e Sagunto: petat quisque ex sententia palati sui.
Cr.   Quid potest nuntiari laetius? ut nihil est durius quam perire siti. Ego vero mallem optimam nobis aquam prospexisses, hunc nuntium audivissem libentius quam de vino.
Sc.   Nec ea deerit.
Si.    Nuper cum essem in urbe Roma, bibi apud Cardinalem quendam vina generosissima omnifariam saporis. Nam eram praefecto cellae vinariae perquam familiaris: vinum dulce, acutum, lene, suave, austerum.
De.  Mihi vehementer placet aigleucos.
Po.   Sic fere Belgicis feminis.
Si.    In pagis quibusdam Galliae floces apponuntur. Secundarium autem vinum et tertiarium habent in deliciis. Sed ea villa sunt magis quam vina et alioqui vinum Gallicum toto genere nec aquam nec aetatem fert. Itaque paulo post, quam est diffusum, bibitur: quippe post annum inclinat ilico et fit dubium, tum fugiens et acuit. Quod si manserit diutius, emutet et in vappam vertitur. Hispanum vinum et Italicum bene fert et aquam et aetatem.
De.  Quid rei est vinum fugiens? Vientur probe dolia et obseretur cella, immo et domus claudatur, si sit opus.
Po.   Ut poma fugientia, quae aetati cedunt nec servantur et discedere vulgo dicimus, cuius contrarium est vinum consistens.
De.  Funde mihi prius aquam ad dimidium calicem, super hanc infundes vinum more veteri.
Cr.   Immo, et hodiernum multarum gentium. Galli et Germani contra faciunt.
De.  Quae nationes volunt bibere aquam vinatam, aquae addunt vinum, quae vinum aquatum, vino superinfundunt aquam.
Cr.   Quae vero vino aquam non adfundunt, quid bibunt?
De.  Vinum purum putum.
Cr.   Etiam, nisi prius sit a vinario irrigatum.
Po.   Baptizare id vocant, ut vinum sit christianum. Ea erat meo tempore elegantia philosophica.
De.  Illi baptizant vinum et se ipsos exbaptizant.
Po.   Peius agunt qui iniciunt calcem, sulphur, mel, alumen et alia dictu taetriora, quibus nihil est corporibus perniciosius; in quos publice deberet animadverti, ut in latrones aut sicarios: inde sunt enim incredibilia morborum genera et potissimum arthretica.
Cr.   Ex conspiratione cum medicis id agunt, ut utrique rem augeant.
De.  Nimis mihi porrigis plenum calicem. Deple, quaeso te, aliquantum, ut sit locus aquae infundendae.
Cr.   Funde mihi in scyphum illum coloris castanei. Quid rei est?
Sc.   Nux praegrandis Indica, ab labris argento circumclusa, visne in cullulo illo ligni hebeni, quod ferunt esse saluberrimum? Ne addas tantum aquae. Nescis vetus verbum: perdis vinum infusa aqua?
De.  Immo perdis utrumque, aquam et vinum.
Po.   Malo utrumque perdere, quam ab alterutro perdi.
Sc.   Libetne potare more Graeco ex illis pateris et capacioribus poculis?
Cr.   Minime vero. Admonebas nos modo antiqui proverbii, vicissim admoneo te praecepti Paulini: nolite inebriari vino, in quo inest luxuria, et Servatoris nostri: Videte ne graventur corda vestra crapula et ebrietate. Unde est haec frigida, tam pura et perlucida?
Sc.   E fonte proximo.
Cr.   Ad vinum diluendum malim cisternam, modo defaecatissimam.
De.  Quid putealem?
Cr.   Usibus lavandi aptior est, quam bibendo.
Po.   Fluviatilem commendant plurimi.
Cr.   Recte, si fluant amnes per venas auri, ut fere in Hispania, et sit quieta et liquida.
Si.    Mihi vero in phiala illa Samia adfer aliquantum cervisiae, quam puto refrigerando corpori hoc aestu utilissimam.
Sc.   Ex qua tandem cervisia?
Si.    Ex tenuissima, nam aliae nimium incrassant spiritus et reddunt obesum corpus.
Po.   Mihi item dato, sed in vitro illo terete.
Sc.   Curre ad culinam, quid illi cessant? quin mittunt missum alium? vides iam hinc neminem attingere? Adfer pullos gallinaceos, elixos cum lactucis, buglossa hortensi et intubo, vervecinam quoque et vitulinam.
Cr.   Adde etiam in scutulis paulum sinapis aut petroselinati.
De.  Violenta res videtur sinapis.
Cr.   Non admodum congruit biliosis, iis tamen qui crassis et frigidis humoribus redundant, haud inutilis.
Po.   Idcirco sapiunt populi septentrionales, quibus illa est magno usui, praecipue cibis crassis et duris addita, ut bubulae et salsamentis.
Sc.   Hoc loco existimo pultes et ptisanas venturas in tempore, leucophagum, similaginem, amylum, oryzam, vermiculos [2]. Edat quisque ex quibus volet.
De.  Vidi qui a vermiculis huius modi vehementer abhorreret, quod autumaret collectos fuisse ex terra aut caeno et vixisse aliquando.
Cr.   Scilicet metuebat, ne in aqualiculo suo reviviscerent. Oryzam ferunt nasci in aqua, mori in vino: cedo igitur vinum.
De.  Ne bibe statim a cibo calido, intermisce prius frigidi aliquid et solidi.
Cr.   Quid?
De.  Crustam panis aliquam vel turundam unam aut alteram carnium.
Si.    Vah, pisces cum carnibus in eadem mensa? mare miscetur terrae: hoc vetant medici.
Sc.   Immo hoc placet medicis.
Si.    Credo, quia illis utile.
Sc.   Cur ergo vetant medici?
Si.    Erravi, a medicina prohiberi dictum oportuit, non a medicis. Sed qui sunt pisces isti?
Sc.   Appone ordine: primum lupum illum assum cum aceto et capparibus, tum passeres elixos cum succo lapathi acuti, soleas frixas, lucium recentem et capitonem – lucium salitum serva tibi, – thynnum assum recentem et thynnum in salsamento, maenas recentes frixas, crustulata [3], in quibus insunt mulli barbati, murenae et truttae multis conditae aromatis, gobios frixos, cammaros et cancros elixos. Admisce scutellas cum intritis alliato, piperato, erucato.
Si.    Ego vero de piscibus loquar, non edam.
Cr.   Si philologus coeperit de piscibus movere controversiam, hoc est de re incertissima et controversissima, incipite nobis lectulos insternere, hic erit cubandum.
Sc.   Nemo dignatur vel gustare, tolle haec.
Si.    Atqui convivia olim Romae lautissima et, ut ipsi soliti erant dicere, pollucibilia, ex piscibus constabant.
Cr.   Ita sunt mutata tempora, etsi hoc etiamnum durat apud quosdam.
Sc.   Importate assa, pullos, perdices, turdos, anaticulas, querquedulas, palumbulos, cuniculos, lepusculos, vitulinam et haedinam, et intinctus seu embammata, acetum, omphacium, oxypora, mala etiam medica et citronia, et olivas Balearicas conditivas, quassas et in muria asservatas.
De.  Non adsunt Baeticae.
Sc.   Magis sunt saporis sciti Balearicae.
Cr.   Quid fiet grandibus illis beluis, anseri, cygno, pavoni?
Sc.   Ostende tantum et refer in culinam.
Po.   Hem, pavonem! Ubi est Q. Hortensius, cui erat in deliciis?
Si.    Tolle agninam.
Sc.   Cur tolletur?
Si.    Quia est insalubris. Ferunt eam non aliam exire, quam qualis intrarit.
Sc.   Vidi quendam devorare ossa olivarum struthionice.
Sc.   Ex quibus carnibus sunt artocreae [4] istae?
Cr.   Haec est ex cervina.
Sc.   Haec ex damica. Illa est, ut puto, aprugna.
Cr.   Condituras ipsas malim quam carnes.
Si.    Plane ita est, etiam res amaras condimentum reddit suavissimas.
Cr.   Ecquod est vitae totius condimentum?
De.  Aequus animus.
Cr.   Aliud quiddam ego proferam amplius et angustius.
De.  Quid tandem hoc meo?
Cr.   Pietas, sub qua et animi aequitas comprehenditur et ad res universas asperas, faciles, medias condimentum aptissimum et iucundissimum.
Sc.   Infunde vinum album Hispanicum in carchesium illud et circumfer per convivas.
De.  Quid paras agere? sub prandii finem propinas nobis vinum fortem ac generosum. Dilutius erit posthac bibendum, si consultum cupimus valetudini.
Si.    Recte mihi videris admonere. Frigida enim oportet esse in convivio postrema, quae pondere suo cibos ad imum ventriculum detrudant et vapores caput impetentes cohibeant.
Sc.   Tolle ista, muta orbes et quadras. Da secundam mensam, nam nemo extendit usquam manum.
Cr.   Adeo voravi initio avide, ut statim amiserim appetitum.
De.  Ego item non appetitione, sed impetu feror ad primas dapes, inde me expleo.
Po.   Nescio quid edi de piscibus, id gustum meum prorsus retudit.
Si.    Tantumne bellariorum apparatum et cuppedines, cum nihil superest amplius cuppediae? pyra, mala, caseus multiplex, sed palato meo congruentissimus est hippax.
Cr.   Non reor hippacem esse hunc, sed Phrygium ex lacte asini, qualis e Sicilia usque advehitur columellari forma et quadra, qui, cum frangitur, in laminulas finditur, sive philyras.
De.  Caseus hic, etsi Britannicus, fistulosus est. Non erit, mea utique sententia, vobis gratus.
Cr.   Sed neque hic spongiosus Hollandicus. Parmensis hic est bene compactus et satis (ut videtur) recens, et ille Penafellius [5] facile cum Parmensi certarit.
De.  Non est Parmensis, sed Placentinus.
Cr.   Etiam, si placet. Vulgo Germanorum suavissimus est caseus vetus, putris, confriatus et vermiculosus.
Si.    Qui talem edit caseum, sitim venatur et edit ut bibat.
Sc.   Pistor dulciarius nimium moratur, quin adfert scriblitas et artolagana testuacia, et sartaginea conspersione in caccabum iniecta olei ferventis, melle superfuso.
Cr.   Caryotas da mihi aliquot et ad edendum et ad servandum. Fortasse nocte hac nihil edam aliud.
Sc.   Cape igitur spatalium hoc integrum. Vin ex malogranatis?
Po.   Heus, puer, spolia nobis hanc palmam agrestem et da quod est esui.
Sc.   Potionis vos admoneo. Scitis Aristotelis esse opinionem, tragemata esse inventa, ut ea nos ad bibendum invitent, nec cibus in arido coquatur?
Cr.   Oportet ergo inventorem fuisse vel nautam, vel piscem, qui adeo timeret ariditatem.
Sc.   Adfer ea, quae solent vocari sigillum stomachi, post quae nihil est nec edendum nec bibendum: buccellatum, cydoniatum, coriandrum saccharo contectum: hoc vero manducandum est, non edendum, sed quod ex manso reliquum est aridum, exspuendum. Collige frusta et reliquias in canistris. Adfer aquas odoriferas, rosaceam, floris mali medici, moscatam.
Po.   Agamus Christo gratias.
Puer  Agimus tibi gratias, Pater, qui tam multa ad hominum usus condidisti. Annue, ut tuo favore ad cenam illam veniamus tuae beatitudinis.
Po.   Agamus nunc domino gratias.
Cr.   Age tu.
Po.   Immo agat Democritus, qui in hisce rebus multum valet.
De.  Gratias tibi non possum agere pro merito hoc statu Reipublicae. Vides enim omnia a Baccho perturbata. Sed recitabo quas Dionysio egit Diogenes, nam mandavi memoriae: tu labenti memoriae et linguae titubanti in tanta eluvione habebis veniam.
Sc.   Dic quicquid libuerit, scribetur in vino.
De.  Defatigasti te ipsum, Scopa, uxorem, famulos, famulas, vicinos, coquos, pistores, ut nos magis comedendo et bibendo delassares. Socrates sapienter, qui in mercatum celeberrimum ingressus exclamarit: O dii immortales, quam multis ego non indigeo. Tu contra posses dicere: Haec omnia quotula portio sunt eorum quibus indigeo! Naturae placent modica et illis ea sustentatur ac fulcitur. Haec tam multa, tam varia, obruunt naturam. Merito Plinius: varietas ciborum homini pestilens, pestilentior condimentorum. Referimus hinc domum gravata corpora, referimus animos obrutos ac demersos cibis et potionibus, ut nullo hominis officio rite possimus fungi. Tu ipse iudicato, ecquam tibi gratiam debemus.
Sc.   Haeccine est gratia, quam habetis? sic rependitis prandium tam opiparum?
Po.   Ita plane. Quod enim maius beneficium, quam ut fias sapientior? tu nos domos remittis plane bruta, nos te domi tuae volumus hominem relinquere, ut scias consulere tuae ac alienae valetudini et secundum naturae desideria vivere, non iuxta corruptas ab stultitias opiniones. Vale et sape.

 


Adnotationes

1. Sanmartinium, ex illo Hispaniae oppido.

2. Vermiculi, vulgo fidei.

3. Crustulata, quae vulgo pastilli.

4. Artocreae, pastilli ex carne.

5. Penafellius, ex illo oppido Hispaniae.


Retro