Ioannes L. Vives - Exercitatio linguae Latinae

 

XIV.

CVBICVLVM  ET  LVCVBRATIO


 

PLINIVS,   EPICTETVS,
CELSVS,   DIDYMVS

Pl.   Hora est a meridie quinta. Heus, Epictete, claude mihi fenestras istas et infer huc lumina ad lucubrandum.
Ep.  Quae lumina?
Pl.   Interea dum hi adsunt, candelas sebaceas aut cereos; ubi recesserint, tolletis ea et statuetis hic mihi lychnuchum.
Ce.  Quorsum id?
Pl.   Ad lucubrandum.
Ce.  Quin studes potius de mane? tum enim videtur et temporis ratio et qualitas corporis invitare, cum est minimum vaporum in cerebro, peracta concoctione illa evaporatoria.
Pl.   Etiam haec hora tranquillissima est, cum quiescunt et silent omnia, atque iis qui prandent et cenant non incommoda. Nam sunt qui cenant tantum more prisco, alii prandent solum ex placitis recentium medicorum, alii et prandent et cenant more Gothico.
Ce.  Annon ante Gothos erant prandia?
Pl.   Erant, sed levia. Gothi morem invexerunt, bis in die saturum fieri.
Ce.  Qua de causa Plato mensas Syracusanas damnat, in quibus quotidie exsaturentur bis.
Pl.   Ex eo colligas, fuisse rarissimas.
Ce.  Sed missa istaec faciamus. Cur lucubras ad lychnum potius quam ad candelam?
Pl.   Propter flammam aequabilem, quae minus laedit oculos. Illa enim crispatio myxi officit oculis et sebi odor inamoenus est.
Ce.  Utere cereis, quorum odor non est ingratus.
Pl.   Myxus est in his magis tremulus nec vapor salubris; et in sebaceis ellychnium est lineum plerumque, non xylineum, ut propolae isti ex rebus omnibus quaerunt compendium cum fraude. Infunde oleum in lucernam hanc, profer acu myxum et exfunga.
Ep.  Quam haeret fungus acui! Signum dicunt esse pluviae, quemadmodum est apud Vergilium: Scintillare oleum et putres concrescere fungos.
Pl.   Adfer etiam furcinulam et emunge candelam hanc. Ne proicias fungum in pavimentum, ne fumiget, sed opprime intra furcinulam, quando est contecta. Profer mihi pallam lucubratoriam, praelongam illam pellitam.
Ce.  Ego te tuis libris commendabo, Minervam tibi opto propitiam.
Pl.   Paulum malim, vel (quod dicere debui) Christum Iesum, Dei sapientiam.
Ce.  Fortasse Christus Minervae fabula adumbratur, ut quae ex Iovis cerebro sit nata.
Pl.   Statue mensam super tibicines in cubiculo.
Ep.  Mavis mensam quam pluteum?
Pl.   Etiam, hoc quidem tempore, sed pone supra mensam pluteolum.
Ep.  Stabilem an volubilem?
Pl.   Quem males. Ubi est Didymus meus ab studiis?
Ep.  Eo illum arcessitum.
Pl.   Et huc adducito puerum exceptorem, nam libet aliquid dictare. Da mihi illos calamos et pennas duas aut tres cannae amplae, et thecam pulverariam. Profer mihi ex armario Ciceronem et Demosthenem, tum ex pluteo codicem exceptorium et regesta maiuscula. Audin? et mea schedia, in quibus libet nonnulla expolire.
Di.   Non arbitror esse schedas tuas in pluteo, sed in scrinio conclavis.
Pl.   Id vero ipse scrutator. Adfer mihi Nazianzenum.
Di.   Non nosco.
Pl.   Liber est minime spissus, consutus et tectus membrana ruditer. Adfer quoque codicem quintum a primo.
Di.   Quod est lemma illius?
Pl.   Xenophontis commentarii. Liber est expolitus, tectus corio cum vinculis et umbilicis cupreis.
Di.   Non invenio.
Pl.   Nunc memini: in quarto loculamento eum reposui, illinc prome. In eo loculamento non sunt nisi libri soluti et rudes, quales recens adferuntur ab officina.
Di.   Ecquod corpus Ciceronis poscis? Nam sunt quattuor.
Pl.   Secundum.
Ep.  Nondum est relatum a librario glutinatore, cui dedimus nudius, ut puto, quintus.
Di.   Quam placet tibi haec penna?
Pl.   Non sum in eo valde sollicitus. Quaecunque in manus venit, ea sic utor tanquam bona.
Di.   Hoc habes Ciceronis.
Pl.   Conquiescite. Reclude mihi Ciceronem, aperi, evolve adhuc tria aut quattuor folia ad quartum Tusculanarum quaestionum, quaere ibi de mansuetudine et laetitia.
Ep.  Cuius sunt hi versus?
Di.   Eius ipsius, quos de Sophocle vertit, quod facit sane libens ac proinde saepe.
Ep.  Erat credo ad carmen componendum satis aptus.
Di.   Aptissimus ac facillimus, nec, ut illo saeculo, infelix, contra quam existimant plurimi.
Ep.  Sed tu quomodo intermisisti studium poëtices?
Pl.   Aliquando repetemus subsicivis horis, ut spero. Nam habet multum levamenti ab studiis gravioribus. Defessus sum iam studendo, meditando, scribendo. Sterne mihi lectum.
Ep.  In quo cubiculo?
Pl.   In lato illo et quadrato; et tolle ex angulo anaclinterium, transfer in cenationem. Pone super culcitam plumeam alteram tomenti lanei. Vide ut fulcra lecti sint satis firma.
Ep.  Quid refert tua, qui non cubas in alterutra spondarum sed in medio? Sed salubrior foret, si lectus esset durior et qui corpori resisteret.
Pl.   Tolle cervical et pro eo repone pulvinos duos, et in hoc aestu malo plagam illam quam arcta istaec lintea.
Ep.  Sine lodice?
Pl.   Etiam.
Ep.  Algebis. Nam surgis ab studiis extenuato corpore.
Pl.   Inice ergo peristroma aliquod leve.
Ep.  Istud, nullum aliud stragulum?
Pl.   Nullum: si sentiam frigus in lecto, poscam plus vestium. Aufer illa peripetasmata. Nam ad culices excludendos malo conopeum.
Ep.  Culices paucos hic sensi, pulices et pediculos satis multos.
Pl.   Ego vero miror te aliquid sentire, qui sic dormias et stertas.
Ep.  Nemo dormit melius, quam qui non sentit quam male dormit.
Pl.   Nihil horum animalculorum, quibus per aestatem in cubiculis infestamur, tam movet nauseam, quam cimices odore illo taeterrimo.
Ep.  Satis bonus proventus est eorum Lutetiae ac Lovanii.
Pl.   Est genus ligni, quod illos creat Lutetiae, et argilla Lovanii. Colloca hic mihi horologium excitatorium et obicem infigito ad horam quartam matutinam. Neque enim volo diutius dormire. Excalcea me, pone hic sellam plicatilem, in qua sedeam, matula in scabello sit mihi iuxta lectulum parata. Nescio quid hic olet male, suffias paulum turis aut iuniperi. Cane hic mihi lyra aliquid lectum ingredienti more Pithagorico, ut citius obdormiam et somnia sint placidiora.
Ep.               Somne, quies rerum, placidissime Somne deorum,
                    Pax animi, quem cura fugit, qui pectora longis
                    Fessa ministeriis fulcis, reparasque laboris.

 


Retro