XIII.
SCHOLA
Ti. Quam elegans gymnasium et magnificum! Haud esse in Academia hac reor ullum praestantius.
Sp. Rectissime iudicas. Adde etiam, quod magis ad rem facit, nec alibi esse eruditiores magistros aut prudentiores quique maiore dexteritate tradant doctrinam.
Ti. Oportet igitur magna hic fieri disciplinarum operae pretia.
Sp. Et quidem magnis compendiis discendi.
Ti. Quanti docent?
Sp. Amove te hinc ocius cum interrogatione ista tam prava tamque importuna. In re tanti momenti inquirendum est de mercede? nec ipsi, qui docent, paciscuntur, nec discipulos convenit id vel cogitare. Ecquod pretium potest esse par? nunquamne Aristotelicum illud fando audivisti: Diis, parentibus et magistris, parem gratiam non posse rependi? Deus creavit totum hominem, parens genuit corpus, magister format animum.
Ti. Quid docent isti et quamdiu?
Sp. Habent sua singuli auditoria separata et sunt doctores varii. Alii prima elementa artis grammaticae laboriose atque aerumnose pueris toto die ingeminant; alii penitiora tradunt artis; alii rhetoricen, dialecticen et reliquas disciplinas enarrant, quae liberales seu ingenuae dicuntur.
Ti. Cur eo nomine?
Sp. Quia illis decet unumquemque ingenuum imbui. Contra, quae sunt illiberales, circumforaneae, sordidae, quae vel labore corporum vel manibus exercentur, servis potius congruunt et hominibus, qui ingenio parum valent. In istis sunt alii tirones alii batalarii.
Ti. Quid istuc verbi est?
Sp. Et tirones et batalarii ex militia sunt nomina desumpta, tiro vetus est verbum de eo, qui in militia exerceri incipit; batalarius, Gallico nomine, dicitur is miles, qui iam semel proelio (quod illi batallam vocant) interfuit collatis signis, et manum conseruit cum hoste. Ita in palaestra litteraria batalarius coepit nuncupari Lutetiae is, qui publice de arte quapiam disputasset. Hinc designantur doctores, quos a licentia licentiatos appellant, melius designati dicerentur. Postremo docturam adipiscuntur, imposito in celebritate Academiae pileo, ut quasi donetur libertate et fiat emeritus. Is est hic supremus honor et summus dignitatis gradus.
Ti. Quis est ille in tanto comitatu, quem clavarii praecedunt cum clavis argenteis?
Sp. Is est rector Academiae. Multi eum sectantur officii gratia.
Ti. Quoties in die docentur pueri?
Sp. Aliquot horis: una paene antelucana, duabus matutinis et duabus pomeridianis.
Ti. Tamdiu?
Sp. Ita fert mos et vetus Academiae institutum. Quin et discipuli duabus horis, quae a magistris acceperunt, retractant et recolunt et quasi mansum cibum ruminant.
Ti. Tantis clamoribus?
Sp. Nunc se exercent.
Ti. Ad quidnam?
Sp. Ad discendum.
Ti. Immo vero ad clamandum. Videntur enim non disciplinam meditari, sed praeconium. Et ille alter plane furit. Nam si haberet sanum cerebrum, nec ita vociferaretur, nec gesticularetur, nec se torqueret.
Sp. Hispani sunt et Galli paulo ferventiores et, ut sunt diversorum dogmatum, tanto ardentius concertant, quasi pro aris et focis, ut dicitur.
Ti. Quid? doctores hic sequuntur diversa scita?
Sp. Interdum tradunt placita contraria.
Ti. Quos auctores interpretantur?
Sp. Non eosdem omnes, sed ut quisque est peritia et ingenio praeditus. Eruditissimi et acerrimo iudicio scriptores sibi sumunt optimos quosque et eos quos classicos vos grammatici appellatis. Sunt qui ex ignorantia meliorum ad proletarios descendunt atque etiam capite censos. Ingrediamur, ostendam vobis publicam gymnasii huius bibliothecam. Haec est bibliotheca, quae ex magnorum virorum praecepto ad ortum aestivum spectat.
Ti. Papae! quantum librorum, quantum bonorum auctorum! Graeci, Latini, oratores, poëtae, historici, philosophi, theologi et imagines auctorum.
Sp. Et quidem, quantum effici potuit, ad vivum expressae atque eo pretiosiores. Foruli omnes et plutei querni aut cupressini cum suis catenulis. Libri plerique omnes membranacei et variis coloribus miniati.
Ti. Quis est primus ille rusticano ore, naso repando?
Sp. Lege titulos.
Ti. Socrates est et dicit: Cur in bibliotheca collocor, qui nihil scripsi?
Sp. Respondent sequentes, Plato et Xenophon: Quia quod alii scriberent, dixisti. Longum esset persequi singulos.
Ti. Hem, qui sunt illi abiecti in grandi illa strue?
Sp. Catholicon, Alexander, Huguccio, Papias, sermonaria dialecticae et physicae sophisticae: hi sunt quos capite censos nominabam.
Ti. Immo capite deminutos.
Sp. Soluta sunt omnia, tollat qui volet, molesto nos liberabit onere.
Ti. Vah! quot asinis esset opus ad istos asportandos.
Sp. Miror non esse ablatos, cum tanta sit ubique asinorum frequentia. Aliquando in eundem cumulum conicientur Bartoli et Baldi, et huius farinae homines.
Ti. Immo furfuris.
Sp. Non id esset humani tranquillitati damnosum.
Ti. Heus, quid rei sunt illi in tam fluxis cucullionibus?
Sp. Descendamus. Batalarii sunt, qui in palaestram ingrediuntur altercatoriam.
Ti. Quaeso, introduc nos illuc.
Sp. Ingredere, sed tacite ac reverenter. Aperi caput et spectat attentus singula. Nam magnis de rebus disseritur et quas plurimum conducat cognoscere. Ille, quem sedentem aspicis sublimem solum, et praeses est certaminis et contentionum decretor, quasique agonotheta. Primum eius munus est loca concertantium designare, ne ulla sit confusio aut perturbatio praeire volentium.
Ti. Quid sibi vult pellitum epitogium?
Sp. Ea est ephestris doctoralis, insigne ordinis ac dignitatis illius. Homo est in paucis eruditus, quique et in lectione candidatorum theologiae primas tulit, et ad eum doctissimus quisque primas defert ex hoc ordine.
Ti. Et Baldum aiunt lectum esse primum suo anno.
Sp. Is vero vicit competitores omnes ambitu et astu, non scientia.
Ti. Quis est macilentus ille et pallidus, quem reliqui impetunt?
Sp. Is est propugnator qui impetum omnium sustinet et ex immodicis vigiliis maciem ac pallorem contraxit. Magnos is habet in re philosophica et theologica progressus. Ah, tace iam et ausculta. Nam qui nunc oppugnat, acutissime ac subtilissime solet excogitare argumenta et acerrime urget propugnatorem, omniumque sententia cum summis in hac disciplina comparatur et saepe adigit concertatorem ad recantandum. Perpende quomodo ille conatus est eludere, quomodo alter confutavit valide ratione inconfutabili et quam ille diluere non poterit. Iam et iaculum hoc est inevitabile; argumentum hoc est plane Achilles invincibilis, iugulum petit. Non poterit propugnator se tueri, statim dabit manus, nisi subterfugium aliquot mittat ei divus aliquis in mentem. Hem, profligata est quaestio, solertia decretoris. Iam solvo tuam linguam, loquere quantum voles. Nam iste, qui nunc impugnat, vappa est, pugione pugnat plumbeo et altius tamen clamat quam ceteri. Observa, videbis eum a pugna raucum discedere. Hoc est ei perpetuum et, quantumcumque repulsa sint eius tela, urget nihilo setius pertinaciter quidem sed inefficaciter, nec unquam vult habere argumentum suum pro derelicto, nec acquiescere vel defendentis responsioni vel decreto praesidis. Is qui nunc certamen ingreditur delicatule petit veniam a decretore, comiter praefatur, argumentatur invalide, discedit semper fessus, etiam anhelans tanquam arduo munere fortiter perfunctus. Discedamus.