Ioannes L. Vives - Exercitatio linguae Latinae

 

XII.

DOMVS


 

IOCVNDVS,   LEO,
VITRVVIVS  insularius

Io.   Est tibi notitia cum insulario amplae atque elegantis huius insulae?
Le.  In primis, et est asseclae patris mei admodum propinquus.
Io.   Rogemus eum, ut nobis eam omnem patefaciat. Nam ferunt nihil fieri posse amoenius nec delectabilius.
Le.  Adeamus, pulsemus fores tintinnabulo, ne irrumpamus inexspectati. At, at.
Vi.   Quis istic?
Le.  Ego sum.
Vi.   O salve multum, pusio dulcissime. Unde tu nunc?
Le.  E ludo.
Vi.   Qua igitur gratia huc?
Le.  Sodalis hic meus et ego vehementer cupimus hasce aedes visere.
Vi.   Nunquam spectasti?
Le.  Non totas.
Vi.   Ingredimini. Heus, puer, adfer mihi claves ostiorum domus. Primum hoc est vestibulum: patet semper interdiu, absque ianitore, quod nec intra domum est, nec tamen extra, noctu clauditur. Contemplamini portam magnificam, valvas e robore munitas aere, utrumque limen et infernum et supernum ex marmore alabastrite. Olim Hercules solebat praefigi ostio domus, ille ¢lex…kakoj. Hic est Christus, verus Deus, nam Hercules erat crudelis homo et maleficus. Hoc custode nihil mali ingreditur in aedes.
Io.   OÙd¯ oán Ñ despÒthj aÙtÒj.
Vi.   Quid dixit Graece?
Io.   Quod cur tam multi ingrediuntur mali?
Vi.   Etiamsi mali ingrediuntur, nihil tamen inferunt mali.
Le.  Non utimini cardinibus?
Vi.   Desiit esse mos apud quasdam nationes. Sequitur ostium atrii, quod atriensis servus custodit, praecipuus in familia, ut mediastinus extremus. Tum atrium spatiosum ad deambulandum, multaeque ac variae in eo picturae.
Io.   Quaenam, quaeso?
Vi.   Illa est caeli facies ichnographica, illa terrae et maris orthographica, illa orbis nuper Hispanis navigationibus aperti sciographica, in tabella illa est Lucretia se interficiens.
Io.   Quid, quaeso, dicit? nam moriens, ut videtur, loquitur.
Vi.   Multae hoc mirantur, quia non cuique tantum dolet.
Io.   Intelligo quid dicat.
Le.  Quid sibi vult tabella illa tam varie delineata?
Vi.   Ea est graphis huius aedificii. Reduc a tabula hac velum.
Io.   Quid est hoc rei, vetulus sugens papillam feminae?
Vi.   Non legisti exemplum hoc apud Valerium Maximum, titulo De pietate?
Io.   Legi. Quid dicit illa?
Vi.   Nondum tantum rependo, quantum accepi.
Io.   Quid ille?
Vi.   Iuvat genuisse. Ascendamus has scalas cochlides: singuli gradus lati, ut cernitis, ex singulis sunt saxis marmoris basaltis. Haec prima contignatio habitatio est domini, cenaculum superius hospitale est, non quod erus meus faciat cenaculariam [1], quod absit, sed paratum est hospitibus amicis, ornatum, semper instructum et vacuum, nisi cum adsunt hospites. Hoc est triclinium.
Io.   Bone Christe, quae fenestrae speculares, quam scite depictae pictura sciographica! qui colores, quam vividi! quae tabulae! quae signa! quae coaxatio! Quaenam est historia vitrearum?
Vi.   Fabella Griselidis, quam apte et ingeniose confinxit Ioannes Boccatius. Sed erus meus decrevit addere rei fictae rem veram, de Godelina Flandrensi et Catherina Angliae regina, quae superat inventum Griselidis. Signa sunt, primum illud Pauli Apostoli.
Io.   Quod est lemma?
Vi.   O quantum tibi nos debemus, tu Christo.
Io.   Quid ipse loquitur?
Vi.   Gratia Dei sum, quod sum, et gratia Dei in me vacua non fuit. Alterum illud est Mutii Scaevolae.
Io.   Nec is est mutus, etiamsi Mutius. Quid muttit?
Vi.   Non incendet, inquit, me hic ignis, quoniam alius maior ardet intus. Tertium signum est Helenae. Titulus est: Utinam fuissem semper talis, minus nocuissem.
Io.   Quid signat caecus ille seniculus recalvaster indice ad Helenam verso?
Vi.   Homerus est, dicit Helenae: Quae male tu fecisti, ego bene cantavi.
Io.   En lacunar est deauratum, admistis margaritis.
Vi.   Margaritae quidem sunt, sed pretii exigui.
Io.   Quo spectant fenestrae?
Vi.   Hae in hortos, illae in impluvium. Haec est diaeta, seu aestiva cenatio. En vobis cubiculum et conclave. Cubiculum ornatum est tapetibus, pavimento contabulato, storeis tecto. En imagines aliquot Divae Virginis et Christi Servatoris. Illae alterae sunt Narcissi, Euriali, Adonidis, Polyxenae, qui dicuntur fuisse formosissimi.
Io.   Quid scriptum est in limine superiore ostii?
Vi.   Recipe te in portum tranquillitatis affectuum.
Io.   Quid in interiore poste forium?
Vi.   Ne induxeris in portum tempestatem. In conclavi illo clauso asservantur fere prima utensilia [2]. Hoc alterum membrum est hibernum: vides omnia obscuriora et magis tecta. Tum hypocaustum.
Io.   Amplius mea sententia, quam pro cenatione.
Vi.   Non animadvertis etiam cubiculum interius eodem vaporario excalfieri?
Io.   Dicunt cubicula esse calidiora, ubi nullum sit fumale.
Vi.   Non solent esse in aestuariis.
Io.   Quae est illa camera tam eleganter fornicata?
Vi.   Lararium seu sacellum, ibi agitur res divina.
Io.   Ubi latrina?
Vi.   Superne in granario habemus foricam, ne oleat. In cubiculis enim scaphiis utitur erus meus, et trullis et matulis.
Io.   Turriculae illae et pyramides et pilae et indices ventorum, omnia qua venustate, quam admirabili arte.
Vi.   Descendamus. Haec est culina, hoc promptuarium, haec cella vinaria, illa penuaria, in qua mire infestamur rapacitate furum.
Io.   Qua tandem est huc furibus ingressus? Omnia video probe clausa, et fenestras cum clatris ferreis.
Vi.   Per rimulas et foramina.
Le.  Mures ergo sunt et mustelae, quae vos universam penum diripiunt.
Vi.   Illud est posticum domus, clausum semper duabus seris, affixa et pensili, nisi cum adest dominus.
Le.  Cur fenestrae hae non habent cancellos?
Vi.   Quoniam raro aperiuntur. Spectant enim ad angustum angiportum, ut cernis, et obscurum. Raro quisquam hic assidet aut profert caput, ideo et clatrare eas statuit erus meus.
Le.  Quibus clatris?
Vi.   Fortasse ligneis, nondum est certum. Interea repagulum hoc sufficit.
Io.   Quam amplae columnae et porticus plena maiestatis! Vide ut Atlantes illi et Caryatides speciem praeferunt enitentium, ut fulciant aedificium ne ruat, cum nihil agant.
Le.  Tales sunt multi, qui magna videntur praestare, cum otiosi et segnes vivant: fuci fruentes alienis laboribus. Sed quaenam est domus illa inferior, huic adiuncta, tam male materiata et rimosa?
Vi.   Est vetus aedificium, quod quia ducebat rimas et vitium faciebat ingens, erus meus decrevit hanc alteram a fundamentis erigere. Illa nunc nidulatio est avium et habitatio murium, sed breviter eam demoliemur.

 


Adnotationes

1. Facere cenaculariam, locare cenacula et inde quaestum facere.

2. Prima utensilia, quae parata servantur, cum usus poscat.


Retro