XI.
VESTITUS
ET DEAMBVLATIO MATVTINA
BELLINVS, MALVENDA,
GOMEZVLVS, IOANNIVS.Ma. Nempe hoc assidue: iam clarum mane fenestras
Intrat.
Stertimus, indomitum quod despumare falernum
Sufficiat.Be. Apparet profecto insanire te. Nam alioqui nec tam multo mane esses experrectus, nec versus funderes, et quidem satiricos, quo manifestius rabiem tuam patefacias.
Surgite, iam pueris vendit ientacula pistor,
Ma. Accipe ergo epigrammatarios edentulos et salsos:
Cristataeque sonant undique lucis aves.Be. Istud de ientaculo citius mihi somnium excuteret, quam clamores tui.
Ma. Festivissimus nugator, precor tibi felicem hunc diem.
Be. Et ego tibi faustam noctem et bonum cerebrum, ut simul et dormire possis et soluta oratione loqui.
Ma. Quaeso te, serio responde, si modo serio potes unquam loqui: quotam horam censes nunc esse?
Be. Medium noctis, vel plus paululum.
Ma. In quo horologio?
Be. In meo domestico.
Ma. Ubi tandem est tuum horologium domesticum? tu ut horologium unquam habueris, aut inspexeris, cui omnis hora est semper dormiendi, edendi, ludendi, studendi vero nunquam?
Be. Atqui hic ego habeo horologium mecum.
Ma. Ubi? ostende.
Be. In meis oculis: vide ut nulla vi aperiri possint. Obdormi rursum, obsecro, aut certe tace.
Ma. Quid malum est carosis haec, seu verius lethargus et mors quaedam? quamdiu putas nos iam dormisse?
Be. Horas duas, vel ad summum tres.
Ma. Ter ternas.
Be. Quî fieri istuc potest?
Ma. Gomezule, i curriculo ad solarium Franciscanorum et contemplare quota sit hora.
Be. Apage solarium, cum sol nondum sit ortus.
Ma. Ortus vero? aperi fenestram istam vitream, heus tu puer, ut verberet sol huius oculos suis radiis. Plena sunt iam sole omnia et umbrae minores.
Be. Quid tibi est rei cum ortu solis et occasu? Sine illum priorem te surgere, cui maius est conficiendum iter diurnum. Gomezule, cursim contendito ad Divi Petri, ibi aspicito et in horologio machinali quae sit hora, et in gnomone.
Go. Utrumque sum intuitus. In solario parum abest umbra a secunda linea, in horologio digitus indicat horam paulo plus quinta.
Be. Quid narras? aliud ergo agendum restat tibi, ut hic sistas mihi fabrum ferrarium ex vico lapideo, qui forcipe disiungat has palpebras tam affixas. Dic ei, avellendam esse e foribus seram aliquam, cuius sit amissa clavis.
Go. Ubinam habet?
Ma. Iste vero serio arcesseret. Desine iam nugari et surge.
Be. Surgamus tandem, quando ita obstinasti animo. Vah, quam es odiosus sodalis. Exsuscita me, Christe, ex somno peccati ad vigiliam iustitiae, transfer me ex nocte mortis ad lucem vitae. Amen.
Ma. Feliciter tibi procedat haec lux.
Be. Et tibi haec eadem et aliae quam plurimae laetae ac faustae: hoc est, ut eam ita transigas, ne cuius virtutem laedas, neu quis tuam. Puer, adferto subuculam mundam, nam hanc iam totos sex dies gestavi. Hem arripe pulicem illum saltitantem. Omitte nunc venationem pulicarem: quantulum erit pulicem unum in cubili hoc exstinxisse?
Ma. Quantum guttam unam aquae Diliae [1] huic adimere.
Be. Immo vero mari ipsi Oceano. Nolo hanc subuculam collari rugato, sed alteram illam plano, nam rugae hae quid aliud sunt hoc tempore, quam nidi aut receptacula pediculorum et pulicum?
Ma. Inepte, existes repente dives, habebis pecus album et pecus nigrum.
Be. Peculium numerosum magis quam quaestuosum, et comites, quos malim semper videre in vicinia, quam domi meae. Iube famulam resuere latera huius subuculae, et quidem filo serico.
Go. Non habet.
Be. Lineo, igitur, aut laneo, aut etiam, si ita libet ei, sparteo. Nunquam famula haec habet, quod est opus; quod vero non est opus, affatim. Te vero, Gomezule, nolo ego esse divinatorem. Exsequere mandatum meum et renuntia, ne arioleris, quid sit futurum. Excute pulverem e feminicruralibus concussu, hinc purga diligenter muscario illo setaceo [2]. Udones [3] dato itidem mundos. Nam hi sunt iam exsudati et paedore olidi. Feà, amove eos istinc continuo, offendit me foetor gravissime.
Go. Vis interulam [4] ?
Be. Non, nam ex luce solis colligo diem fore calidam. Sed cedo mihi thoracem illum dimidiis manicis serici gausapini [5] et tunicam simplicem fustadicam [6] cum vinculis vestiariis [7] oblongis.
Ma. Immo fustanicam [8]. Quid istuc rei est? quonam ire cogitas, ut tam ornes te praeter morem tuum, praesertim cum sit dies profestus et poscis ligulas devinctorias castrenses?
Be. Et tu cur induisti bombycinam levem, recentem ab officina, cum habeas capripiliam [9] et damascenam detritam?
Ma. Dedi haec resarcienda.
Be. Ego vero in hisce meis magis commoditatem specto vestitus, quam ornatum. Uncinuli isti et orbiculi sunt laxati. Tu improbe, inconsiderate semper dissolvis.
Ma. Ego potius utor globulis et ocellis [10], quod est decentius, et minus in induendo et exuendo molestum.
Be. Non est idem omnium iudicium in his, ut in reliquis omnibus. Pectorale hoc tunicae condito in arcam, nec proferas tota aestate. Astrigmenta haec strenue sunt exarmata suis ferris. Limbus hic est dissutus et discerptus, cura resarciendum; sed vide, ne assuantur deformes commissurae.
Go. Non poterit id perfici ante sesquihoram.
Be. Affige ergo acicula, ne pendeat; dato periscelides.
Go. Adsunt. Calceolos cum crepidis longi obstraguli paravi tibi, pulvere bene excusso.
Be. Calceos potius exterge situ ac nitida.
Ma. Quid est ligula in calceo, de qua inter grammaticos fuit controversia peracerba, ut solet de omnibus, dicendum esse ligula an lingula.
Be. Illa assuitur calceis Hispanicis in summa planta; hic non habent.
Ma. Et in Hispania iam desuescunt apponere, calceatu Gallico.
Be. Accomoda mihi tuum pectinem eburneum.
Ma. Ubi est tuus ligneus, et quidem Parisiensis?
Be. Non audisti me heri obiurgantem Gomezulum?
Ma. Obiurgare vocas tu ferire.
Be. Hoc illud erat: fregerat quinque aut sex radios pectinis ex densis, ex raris paene omnes.
Ma. Legi nuper scriptorem quendam praecipere, ut eburneo pectine pectamus caput quadragies ducto a brechmate ad verticem, et inde ad occipitium. Quid agis? hoc non est pectere, sed mulcere. Cedo pectinem.
Be. Neque istuc est pectere, sed radere aut verrere. Credo habere te caput testaceum.
Ma. Et ego te butyraceum, adeo non audes attingere.
Be. Vin tu igitur, ut mutuo arietemus capita?
Ma. Nolo tecum contendere insania, nec committam bonam mentem meam cum tua dementia. Ablue iam tandem manus et faciem, sed os potissimum, ut mundius loquaris.
Be. Utinam adeo cito animum perpurgarem ut manus. Dato malluvium.
Ma. Confrica paulo diligentius nodos istos manus, quibus haerent sordes densissimae.
Be. Falleris, nam puto esse potius decoloratam pellem et rugatam. Abice has malluvias, Gomezule, in cloacam illam et cedo mihi reticulum et pileum clavatum [11]; affer iam ocreas.
Go. Itinerariasne?
Be. Non, sed urbanas.
Go. Vis cucullionem [12] an pallam [13] ?
Be. Sumus foras prodituri?
Ma. Quidni?
Be. Adfer igitur lacernam [14].
Ma. Prodeamus iam tandem, ne amittamus e manibus deambulandi tempus.
Be. Duc nos, Christe, per vias tibi gratas, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. O quam formosa aurora, vere rosea et (ut poetae vocant) aurea! quam gaudeo me surrexisse! Exeamus urbe.
Ma. Exeamus: nam ego hac tota hebdomade pedem porta non extuli. Sed quo ibimus primum? inde qua?
Be. Ad arcem an ad moenia Carthusiana?
Ma. An potius ad prata Divi Iobi?
Be. Minime illuc de mane, ad serum potius.
Ma. Ad Carthusianos ergo, per Franciscanos et Bisthum, inde per portam Bruxellensem: tum redibimus per Carthusianos ad rem divinam. Ecce tibi Ioannium. Sis salvus Ioanni.
Io. Et vos plurimum. Quid istuc est insolitum? tam bene mane surrexistis?
Be. Ego vero arctissimo somno eram consopitus, sed Malvenda hic clamando et tundendo avellit me e lectulo.
Io. Recte fecit, nam totum te reficiet ac recreabit haec deambulatio. Eamus ad pomoerium. O admirabilem et adorandum artificem tantae pulchritudinis. Non immerito vocatur opus hoc Mundus et a Graecis kÒsmoj, quasi ornatus et elegans.
Ma. Ne contente deambulemus, sed lente ac molliter. Conficiamus quaeso in hac moeniali ambulatione duo aut tria spatia, ut otiosius et liberius tam decoram speciem contemplemur.
Io. Attende, nullus est sensus, qui non egregia aliqua voluptate perfundatur: oculi primum. Quae varietas colorum, qui vestitus terrae et arborum! Qui tapetes, quae picturae comparari huic possunt? haec sunt naturalia et vera, illa altera ficta et falsa. Non iniuria vates ille Hispanus [15] Maium appellavit pictorem mundi. Iam aures. Qui concentus avium et potissimum lusciniae! Ausculta eam e salice, a qua (ut Plinius inquit) perfectae musicae scientiae modulatus editur sonus. Animadverte accurate et annotabis varietates omnium sonorum: nunc non interquiescit, sed continuo spiritu in longum aequabiliter, sine mutatione; nunc inflectitur: iam minutius et concisius canit; nunc intorquet et quasi crispat vocem; nunc extendit, iam revocat: alias longos concinit versus, quasi heroicos, alias breves, ut sapphicos, interdum brevissimos, ut adonicos. Quin etiam quasi musicae ludos et scholas habent. Meditantur aliae iuniores, versusque quos imitentur accipiunt. Audit disciplinas intentione magna (utinam nos praeceptores nostros pari) et reddit, vicibusque reticent. Intelligitur emendatae correctio, et in docente quaedam reprehensio. Sed illas ducit natura recta, nos voluntas prava. Adde his, qui odor spirans undique, sive ex pratis sive ex segetibus, sive ex arboribus, etiam ex ipsis agris cessantibus et squalidis. Sapor, quicquid ori admoveas, vel ex ipso aere, qualis primi et tenerrimi mellis.
Ma. Hoc puto esse, quod a nonnullis audivi, apes consuesse mel suum colligere mense Maio ex caelesti rore.
Io. Ea fuit multorum opinio. Si aliquid vis dari tactui, quid mollius aut salubrius hac aura ubique spirante, quae salutari spiritu per venas et universum corpus sese insinuat? Venit mihi nunc in mentem versuum aliquot Vergilii de Vere, quos utique cantillabo, si me potestis ferre, voce mea non olorina, sed anserina; tametsi hanc malo, si non alias cygnus canit dulce, nisi fato suo proximus.
Be. Ego quidem, ut pro me respondeam, vehementer eos versus aveo audire, qualicunque voce, modo etiam exponas eos nobis.
Ma. Nec ego ab hoc dissentio.
Io. Non alios prima crescentis origine mundi
Illuxisse dies, aliumve habuisse tenorem
Crediderim. Ver illud erat, ver magnus agebat
Orbis, et hibernis parcebant flatibus euri;
Cum primum lucem pecudes hausere virûmque
Ferrea progenies durum caput extulit arvis,
Immissaeque ferae silvis et sidera caelo.
Nec res hunc tenerae possent perferre laborem,
Si non tanta quies iret frigusque caloremque
Inter, et exciperet caeli indulgentia terras.
Be. Non satis intellexi.
Ma. Ego, ut reor, multo minus.
Io. Ediscite nunc eos, alias intelligetis. Sunt enim desumpti ex intima philosophia, ut alia vatis illius permulta.
Ma. Quaeramus ab Orbilio litteratore, quem habemus obvium.
Io. Immo est homo non admodum obvius. Salutemus modo et sinamus abire hominem rabiosum et plagosum, ingentis supercilii, imbutum [16] magis litteris quam eruditum: tametsi persuasit sibi serio, se esse litteratorum alpha. Ceterum diximus de corpore: quid porro animum et mentem! Quantopere exhilarat et excitat huiusmodi aurora! nullum est tempus ad ediscendum aeque idoneum, nullum ad percipiendum continendumque quae audias quaeque legas, nec aliud ad meditandum et excogitandum, quocunque applicaris animum. Non immerito quidam dixit, Aurora gratissima Musis.
Be. Sed ego iam exstimulor appetentia: redeamus domum ientatum.
Ma. Quid tandem?
Be. Panem, butyrum, cerasa, pruna cereola, quae tantopere videntur nostris Hispanis placuisse, ut illarum nomine pruna omnia nuncupent; vel si haec non sint domi, decerpemus folia aliquot buglossae et salviae, quae addamus butyro.
Ma. Bibemus vinum?
Be. Minime vero, sed cervisiam, et quidem tenuissimam ex flava ista Lovaniensi, vel aquam puram et liquidam, haustam e fonte Latino aut Graeco.
Ma. Quem tu fontem Latinum vocas, quem Graecum?
Be. Illum, qui iuxta portam est, Graecum solet nominare Vives; ulteriorem illum Latinum. Causas ipse reddet tibi cum illum convenies.
Adnotationes
1. Dilia, fluvius est Lovanii.
2. Muscarium setaceum, scopula vocatur vulgo.
3. Udones, sunt calceoli lintei.
4. Interula, est indusium subuculae proximum, quod per hiemem gestatur.
5. Sericum gausapinum, vulgo vellutum.
6. Fustadica, pannus laevis qui in Britannia texitur.
7. Vincula vestiaria sunt astrigmenta.
8. Fustanica, pannus ex gossypio, qui texitur in Germania.
9. Capripilia, quae vulgo undulata.
10. Uncinuli, orbiculi, globuli et ocelli, haec omnia sunt, quibus ad pectus et manicas vestes astringuntur.
11. Pileum clavatum, clavis vel aureis vel eiusmodi affixis.
12. Cucullio, pallium Hispanicum.
13. Palla, vestis est longa et lata.
14. Lacerna, pallium itinerarium.
15. Vates Hispanus, Ioannes Mena.
16. Imbutum, intinctum, perfusum.