X.
SCRIPTIO
MANRICVS, MENDOZA,
PVER, MAGISTERMan. Adfuistin hodie, cum ille haberet orationem de utilitatibus scribendi?
Sed propera, nec te venturas differ in horas.
Me. Ubinam?
Man. In auditorio Antonii Nebrissensis.
Me. Minime vero, sed tu recense, si qua haeserunt memoriae.
Man. Quid ego recenseam? dixit tam multa, ut omnia prope exciderint.
Me. Ergo contigit tibi, quod de vasis angusti orificii Quintilianus dicit, quod superfusam humoris copiam respuunt, sensim si instilles, recipiunt. Sed nihil retinuisti penitus?
Man. Propemodum nihil.
Me. Aliquid igitur.
Man. Perpusillum.
Me. Istuc ipsum perpusillum fac mihi etiam commune.
Man. Primum omnium aiebat esse perquam admirabile, tantam varietatem humanarum vocum paucis potuisse litteris comprehendi; deinde amicos absentes posse inter se beneficio litterarum colloqui. Addebat nihil esse visum mirabilius apud insulas istas a regibus nostris recens inventas, unde aurum adfertur, quam posse inter se homines aperire quae sentiant, tanto intervallo regionum missa chartula aliqua maculis nigris distincta. Rogabant enim, an papyrus sciret loqui. Haec ille et alia permulta, quae sum oblitus.
Me. Quamdiu dixit?
Man. Horas duas.
Me. Ex tam longa oratione tam paucula mandasti memoriae?
Man. Mandavi quidem memoriae, sed ea noluit retinere.
Me. Plane dolium habes filiarum Danai.
Man. Immo excepi cribro non dolio.
Me. Arcessamus aliquem, qui tibi ea, quae ille dixit, redigat in memoriam.
Man. Mane tamen, nam aliud quiddam cogitatione quaero. Teneo.
Me. Eloquere tandem, cur non excipiebas penna?
Man. Non erat ad manum.
Me. Ne pugillares quidem?
Man. Ne pugiles quidem.
Me. Exprime hoc tandem.
Man. Aufugit iam. Tu excussisti mente tam odiose interpellando.
Me. Hui, tam cito?
Man. Rediit in memoriam. Ex auctoritate nescio cuius scriptoris affirmabat, nihil esse ad magnam eruditionem compendiosius, quam probe ac celeriter pingere.
Me. Quis est auctor?
Man. Nomen saepe audivi, sed memoria effluxit.
Me. Ut alia, sed huic praecepto non paret vulgus nostrae nobilitatis, quae pulchrum et decorum sibi esse ducit, nescire litteras formare: dicas scarificationem esse gallinarum, et nisi praemonitus sis cuius sit manus, nunquam divinaris. Et ea de causa vides quam crassi sint homines, quam amentes et opinionibus corruptissimis.
Man. Quomodo sunt vulgus, si nobiles? annon haec multum inter se distant?
Me. Quia vulgus non vestibus et possessionibus distinguitur, sed vita et iudicio de rebus integro. Vin ergo ut nos a vulgari ista inscientia vindicemus? tradamus nos huic exercitamento.
Man. Nescio quo pacto naturale est mihi, distorte, inaequabiliter, perturbate exarare litteras.
Me. Hoc habes nobilitatis. Exerceas te: nam assuefactio mutabit, quod naturale esse ducis.
Man. Sed ubi is habitat?
Me. Ex me tu id quaeris? qui nec audivi hominem, nec vidi, cum ipse eum audieris. Tu, quantum intelligo, velles omnia ingeri tibi praemansa in os.
Man. Nunc commemini: aiebat sibi domum conductam iuxta aedem Divorum Iusti et Pastoris.
Me. Est ergo vicinus vester: eamus.
Man. Heus puer, ubi est magister?
Pu. In illo conclavi.
Man. Quid agit?
Pu. Docet quosdam.
Man. Significa illi astare hic pro foribus, qui huc etiam veniunt, ut ab eo doceantur.
Mag. Qui sunt pueri isti? quid petunt?
Pu. Te cupiunt conventum.
Mag. Admitte eos ad me recta.
Man. et Me. Optamus tibi salutem et omnia prospera, Magister.
Mag. Et ego vicissim vobis felicem huc ingressum. Sospitet vos Christus. Quid est? quid vultis?
Man. Doceri abs te artem istam quam profitere, si modo vacat et si vis.
Mag. Profecto oportet vos esse pueros honestissime educatos, qui et sic loquamini, et sic modesto sitis ore. Nunc vero magis, cum tota facie suffudit se vobis rubor. Confidite, filii, nam iste est color virtutis. Quî vocamini?
Man. Manricus et Mendoza.
Mag. Nomina ipsa testantur ingenuam educationem et generosos animos. Ita demum eritis vere nobiles, si iis artibus excolatis animos, quae maxime sunt dignissimae claris natalibus: quanto magis sapitis vos, quam multitudo ista nobilitatis, qui eo se habitum iri generosiores sperant, quo imperitius pingant litteras. Sed minime est hoc mirandum, quandoquidem persuasio haec dementiam nobilitatis iampridem invasit, nihil esse abiectius aut vilius, quam aliquid scire. Ergo videre est, illos epistolis a librariis suis compositis subscribentes id, quod legi nullo pacto potest, nec scias a quo tibi epistula mittatur, nisi sit a tabellario praedictum, aut signum agnoscas.
Man. Id modo ego et Mendoza querebamur.
Mag. Sed venitis huc armati?
Man. Minime vero, bone Praeceptor. Vapularemus a nostris paedagogis, si ausi essemus arma hac aetate vel aspicere, nedum tangere.
Mag. Ah, ah! Non loquor de armis crudelitatis, sed de istis scriptoriis, quae ad praesentem rem faciunt. Habetis thecam pennariam cum pennis?
Me. Quid rei est theca pennaria? an ea, quam nos calamariam nominamus?
Mag. Ea ipsa. Nam antiquissimi homines solebant stilis scribere, quibus successerunt calami, et potissimum Nilotici. Agareni, si quos vidisti, arundinibus scribunt a dextra in sinistram, sicut omnes paene ad Orientem nationes. Europa Graecos secuta, contra a sinistra in dextram.
Man. Etiam Latini?
Mag. Latini quoque, fili, sed hi a Graecis habent originem. Et olim veteres Latini scribebant in membrana deletili, quae vocabatur palimpsestos, tum una tantum facie. Nam qui utrinque erant libri conscripti, opistographi dicebantur, qualis fuit Orestes ille Iuvenalis: scriptus et in tergo, necdum finitus. Sed haec alias, nunc ea quae instant. Anserinis pennis scribimus, aliqui gallinaceis. Vestrae istae sunt egregie habiles. Nam sunt caule ampla et nitida et firma. Detrahite plumulas scalpello et detruncate aliquid e cauda, tum eradite, si quam habent scabritiem. Nam levigatae fiunt aptiores.
Man. Nunquam ego gero nisi deplumatas et nitidas. Sed institutor meus docuit me eas laeves facere saliva et affricatione ad aversam tunicam vel feminicruralia.
Mag. Praesens consilium.
Me. Doce nos aptare pennas.
Mag. Primum omnium rescindetis utrinque caput, ut fiat bifurcata, tum in superiore parte incisuram facite scalpello sensim ducto, quae crena vocatur: hinc aequate duos illos pedunculos, seu mavultis nominare cruscula, ita tamen, ut altius sit dextrum, in quod penna scribendo incumbit, id tamen discrimen vix perceptibile oportet esse. Pennam si firmius vis chartae imprimere, tribus digitis teneto. Sin celerius, duobus, pollice et indice, more Italico. Nam medius inhibet magis cursum et moderatur ne se immodice effundat, quam adiuvat. Profer atramentarium.
Me. Hem, cornu atramentarium elapsum est mihi venienti huc.
Mag. Puer, profer ampullam illam atramentariam, et effundemus in hoc mortariolum plumbeum.
Me. Sine peniculo?
Mag. Ita haurias penna liquidius et commodius. Nam in gossypio, vel filo bombycini aut lini, cum pennam intingis, adhaeret semper crenae fibra aliqua vel flocculus, in quo detrahendo fit mora scriptioni, aut si non detrahas, lituras verius effingas, quam litteras.
Me. Ego ex sodalium consilio linteolum Melitense indo, aut bombycinum [1] leve ac tenue.
Mag. Istud vero est satius. Ceterum multo praestat solum atramentum infundere in mortariolo quidem fixo. Nam quod circumgestandum est, huic omnino opus est peniculo. Ceterum habetis chartam?
Me. Hanc.
Mag. Asperam admodum et quae pennam remoretur, ne inoffense decurrat, quod est studiis noxium. Nam dum luctaris cum scabritie chartae, elabuntur multa ex iis, quae scribenda cogitaveras. Hoc genus chartae amplae, densae, durae, scabrae, librariis relinquite, quae ideo libraria nuncupatur, quod ex ea fiant ad diuturnitatem libri. Nec illam quotidiano usui paraveris grandem, augustanam, sive imperialem, quae de rebus sacris hieratica nominatur, quales videtis in libris sacrarum aedium. Acquirite vobis chartam epistolarem, quae ex Italia adfertur optima, tenuissima et firma, vel vulgarem illam, quam ex Gallia important, quam passim invenietis venalem in singulos codices nummis octonis plus minus. Dabitur vobis pro corollario philyra una aut altera chartae emporeticae, quam bibulam dicimus.
Me. Quae est horum nominum ratio? nam saepe dubitavi.
Mag. Emporetica de Graeco venit, ab involvendis mercibus; et bibula, quod atramentum absorbeat. Ita non erit vobis opus furfuribus, aut sabulo, vel pulvere de pariete eraso. Sed omnium optimum est, cum per se litterae exsiccantur, eo enim modo diuturniores fiunt. Proderit tamen emporetica, quam sub manum extendatis, ne sudore aut sordibus maculetis papyri candorem.
Man. Cedo iam nobis, si videtur, exemplar.
Mag. Primum abecedarium, deinde syllabatim, tum verba coniuncta ad hunc modum. Disce puer, quibus fias sapientior et proinde melior. Voces sunt animorum signa inter praesentes, litterae inter absentes. Haec effingite, et redite huc a prandio vel cras, ut scripturam vestram emendem.
Man. Faciemus. Interea commendamus te Christo.
Mag. Et ego vos eidem.
Me. Secedamus, ut absque interventu sodalium et interpellatione meditemur, quae a magistro hoc accepimus.
Man. Placet mihi, ita fiat.
Me. Ventum est, quo volebamus. Assideamus in his saxis.
Man. Etiam, sed aversi a sole.
Me. Mutua mihi dimidium chartae folium, quod reddam cras.
Man. Sufficit tibi hoc frustulum.
Me. Hui, non capiet sex versus, ex meis praesertim.
Man. Scribe in utraque facie et duc versus densiores, quid necesse habes tam magna interstitia relinquere?
Me. Egone? vix intervallum est ullum. Nam litterae sese utrinque attingunt, praesertim quae longos habent apices aut pedes, ut b et p. Sed quid tu? iamne duos versus exarasti? et quidem eleganter, nisi quod sunt pravi.
Man. Scribe tu seorsum, et tace.
Me. Enimvero penna et atramento hoc scribi nullo pacto potest.
Man. Quid ita?
Me. Non cernis ut penna respergit chartam atramento extra litteras?
Man. At atramentum meum adeo est crassum, ut limum esse credas. Aspice, amabo, ut haeret in summa crena, nec ad characteres formandos defluit. Quin igitur utrique incommodo medemur? tu de cuspidibus pennae rescinde scalpello, quoad atramentum commode colligat in litteras; ego in atramentarium, quo sit atramentum liquidius, instillabo guttas aquae aliquot.
Me. Immeiito potius.
Man. Oh ne lotium, foetebit atramentum ipsum et quicquid scripseris; nec facile deinceps odorem hunc elueris e peniculo. Optimum esset acetum, si haberes ad manum, nam hoc vi sua statim disrarat densum atramentum.
Me. Verum, sed periculum est, ne acrimonia sua chartam penetret.
Man. Nihil tale metuas. Haec charta maxime omnium continet atramentum, ne effluat.
Me. Extremae huius tuae chartae orae inaequales sunt, rugatae et asperae.
Man. Demarginato chartam aliquantum forficibus, nam hoc est etiam elegantius, aut citra eam asperitatem scribendo subsiste. Tibi semper levissimae offensiones satis magno impedimento sunt, ne pergas sed quicquid est in manibus abicias ilico.
Me. Redeamus iam ad praeceptorem.
Man. Videtur tibi tempus?
Me. Metuo, ne praeterierit iam tempus. Nam solet mature cenare.
Man. Eamus, ingredere tu prior, qui habes minus cordis.
Me. Immo tu potius qui minus frontis.
Man. Vide, ne quis ab illo exeat, qui deprehendat hic nos iocantes et lascivientes. Pulsemus fores annulo, etsi patentes. Nam hoc fuerit urbanius. At, at.
Pu. Quis istic? Recta introëas, quisquis es.
Man. Nos sumus. Ubi est institutor?
Pu. In conclavi.
Me. Omnia sint tibi fausta, Praeceptor.
Mag. Feliciter veneritis.
Me. Effinximus quinquies aut sexies tuum exemplar in eadem charta, referimus hoc opus nostrum ad te emendandum.
Mag. Recte facitis. Ostendite. Posthac relinquite maiorem intercapedinem versuum, ut sit ubi ego possim corrigere vestra errata ad emendationem. Hae litterae sunt admodum inaequales, quod est in scribendo foedum. Animadvertite, quanto n maius est quam e, et o quam orbis huius p? nam litterarum corpora omnia oportet esse aequalia.
Me. Quid quaeso vocas corpora?
Mag. Media in litteris, praeter apiculos et pedunculos, si quos habent. Apices habent b et l, pedes p et q. Iam in eodem m crura sunt imparia. Primum brevius est medio et nimis magnam caudam trahit, sicuti et illud a. Nec satis imprimitis pennam chartae, vix haeret atramentum nec dignoscas quae sint elementa. Quod litteras has transformare tentaris in alias erasis particulis cuspide scalpelli, magis deturpasti scripturam. Satius fuisset tenuem lituram inducere, tum et quod superest verbi in fine versus transferre in caput sequentis, modo integrae sint semper syllabae, quae secari non patitur lex Latinae scriptionis. Augustum Caesarem produnt memoriae non solitum verba dividere nec ab extrema parte versuum abundantes litteras in alteram transferre, sed ibidem statim subicere et circumducere.
Man. Nos id libentes imitabimur, quoniam exemplum est regis.
Mag. Recte facitis. Quomodo enim aliter approbaretis vos ex illius esse satos sanguine? Sed ne coniungatis omnes litteras, nec omnes separetis. Sunt quae vinciri inter se postulent, ut caudatae cum aliis, velut a, l, u, item hastatae, ut f et t. Sunt quae recusent, nempe orbiculatae, p, o, b. Quantum poteritis, recto capite scribite. Nam in flexo atque incumbenti defluunt humores ad frontem et oculos, unde morbi nascuntur multi et videndi imbecillitas. Accipite alterum exemplar, quod exprimatis cras, Deo propitio.
Qui non est hodie, cras minus aptus erit. Et aliud. Currant verba licet, manus est velocior illis,
Nondum lingua suum, dextra peregit opus.Me. Visne etiam ut lituram hanc reddamus?
Mag. Lituram sane, modo et alia probe exarata.
Me. Interea optamus te bellissime valere.
Adnotationes
1. Bombycinum, tafetanum vulgo.