IX.
ITER ET EQVVS
PHILIPPVS, MISIPPVS, MISOSPVDVS,
PLANETES, PVER, RVSTICVS,Ph. Vultisne proficiscamur animi gratia Bononiam quae est ad Sequanam?
Misi. et Miso. Nihil malumus, die praesertim sereno et a ventis silenti, tum etiam in nostro paedagogio feriato.
Ph. Cur non est vobis operarius?
Misi. Quia Pandulphus madefacturus est hodie ingenti prandio magistros omnes, in honorem laureae suae magistralis.
Pl. Vah, quantum potabitur.
Miso. Multo plus sitietur.
Ph. Ego habeo asturconem.
Misi. Et ego equum meritorium conductum de lusco impostore.
Miso. Ego et Planetes vehemur raeda; reliqui, si videtur, vel pedestres sequentur nos, vel vi brachiorum agent cymbam contra cursum amnis.
Pl. Immo equis trahetur.
Miso. Ut erit cordi. Nam nobis pedestre [1] iter magis placet.
Ph. Eia puer, frena equum meum et insterne. Quid malum, manno indis lupatum? Orna potius frenulo illo levi cum bullis.
Pu. Hui, nec oream [2] habet, nec aureas [3].
Ph. Si scirem quis fregisset, ego illi frangerem.
Misi. Quid tu nunc dices concitatus?
Ph. Panem in cena. Accipe unde poteris, accommodato.
Pu. Scilicet in mediis paedagogiis quaeris tu vel equos, vel equorum ornamenta.
Ph. Supple igitur quae desunt, ex hoc fune.
Pu. Erit deforme.
Ph. Abi insane, quis videbit extra urbem?
Pu. Antilena [4] est dissuta.
Ph. Sarcias ligula astrictoria aliqua.
Pu. Non habet postilenam [5].
Ph. Nec est opus.
Pl. Magnum equitem et exercitatum! Delabetur ephippium ad collum et effundet te equus supra caput.
Ph. Quid ad me? lutosa est magis via, quam lapidosa: inficiar caeno, non cruentabor. Sed si haec omnia apparanda, non hinc discedemus ante vesperam. Adduc equum qualicunque ornatu.
Pu. Paratus est, conscende. Ah quid agis? pedem dextrum ponis priorem in stapeda.
Ph. Utrum ergo?
Pu. Sinistrum, et habenas sinistra manu rege: dextra cape hanc virgulam, quae erit pro calcaribus.
Ph. Non indigeo, calcanei erunt mihi vice calcarium.
Pu. Iubellium Tauream videtis, aut qui cum hoc est congressus, Asellam.
Ph. Apage historias in procinctu. Ubi reliqui?
Pu. Ite, ego comitabor vos pedester.
Misi. O equum molestissimum succussatorem! Ossa mihi omnia contuderit, priusquam perveniamus in oppidum.
Ph. Quid malum est stratum istud tuum? clitella est, ut puto.
Misi. Paulo minus.
Ph. Quanti, quanti?
Misi. Nummis Turonensibus quattuordecim.
Ph. Equum ipsum cum suo victu et vestitu tanti non emerim. Nec videtur mihi equus vector, nec ephippiarius, sed iumentum clitellarium et iugale aut dossuale. Animadverte, quaeso, ut passim caespitat? vel in chartam aut in latum culmum impingeret.
Misi. Quid tu de eo dicis? pullus est adhuc. Sed garrias, quae voles. Vides tu hunc equum? is, qualis qualis est, me vehet, aut ego illum.
Pu. Ungulam habet tenerrimam, miser.
Ph. Quid admonuit te tam accurate unoculus, cum tibi eum insterneret?
Misi. Rogavit verbis amantissimis, ne duo insideremus equo, alter in strato, alter super clunes, et ut in equili diligenter ei substernerem [6].
Pu. Nimirum eget misellum, qui latera habet nudata carne.
Ph. Quid agitis vos? non ascenditis in raedam?
Pl. Probe mones. Raedarius petit nunc altero tanto plus, quam quanti eramus pacti.
Ph. Cum raedariis est nobis res et cum naviculatoribus. Facile conficietis omnia et ex animi sententia. Genus hominum est mite, mansuetum, come, urbanum, pium. Raedarii sunt faex terrae, naviculatores faex maris. Date illi dimidium eius, quod plus poscit.
Pu. Quotam esse iam horam censetis?
Ph. Ex sole conicio esse ultra decimam.
Pu. Appetit iam meridies.
Ph. Itane? heus Misippe, eamus: sequatur qui poterit. Invenient nos ad Galerum purpureum. Ea est taberna deversoria sita contra regiam pyramidem, non procul a domo curionis [7].
Misi. Qua egrediemur?
Ph. Per portam Marcellinam, ad dextram, simplici via et directa.
Misi. Immo teneamus hanc semitam, via iucunda et placida.
Ph. Minime vero: nihil commodius ac tutius quam via regia, nam transversis itineribus amittemus comites, praesertim quod trames ille, nisi me fallit memoria, est valde sinuosus et ambagiosus.
Misi. Qui sunt isti hastati? videntur milites ex istis mercenariis.
Ph. Quid agendum?
Misi. Revertamur, ne nos spolient.
Ph. Progrediamur. Nam facile evademus eos, cursu equorum per campos.
Misi. Quid si gestent tormenta manuaria [8] ?
Ph. Nihil tale cerno, sed solas sarissas.
Misi. Accede propius puer.
Pu. Quid rei est?
Misi. Non tu vides illos Germanos?
Pu. Quos?
Misi. Illos huc venientes adversus nos.
Pu. Plane sunt germani, sed Parisienses, rustici duo cum suis baculis.
Misi. Profecto ita est. Bene sit tibi: animam mihi et vitam reddidisti. Sed ubi Misospudus et Planetes?
Pu. Raedarius iratus, quod non quantum postulaverit accipiat, duxit eos via salebrosa. Equi dum magna enitentur vi rotas in alto caeno haerentes extrahere, temonem et helcia confregerunt. Tum canthi revulsi sunt cum clavis et ipse rotam sufflaminaverat imprudens, bili excaecatus: nunc ea reficit stomachabundus, et convicians divis omnibus, vectores quoque diris devovens atrocissimis.
Ph. Quae capiti illius sint.
Pu. Puto eos, raeda relicta, transituros in sarracum, quod sine onere habet iter Bononiam. Glaucus et Diomedes ingressi erant in scapham quandam, sed nautae negant se hoc vento posse remis aut contis agere navigium. Equos helciarios [9] narrant omnes esse occupatos, nescio qua materia vehenda: ita nondum religarant prymnesium [10].
Ph. De naulo nihil novi?
Pl. Nihil prorsum.
Ph. Mirum est. Sed conicio quid futurum sit. Non pervenient illi Bononiam ante serum diei.
Misi. Quid tum? sumemus diem crastinum totum ad reficiendum animum. Aspice ut fluviolus ille leniter labitur, aquae plane crystallinae inter scrupos aureos. Quam iucundum murmur! Audis lusciniolam et carduelem? Profecto territorium hoc Parisiense amoenissimum est.
Ph. Quod spectaculum potest esse huic par? quam placido agmine fluit Sequana! Ut fertur navicula illa plenis sinibus et secundo vento! mirifice his omnibus redintegrantur animi. O pratum miro artificio vestitum!
Misi. Nempe ab admirabili artifice.
Ph. Quam suavem odorem eructat!
Misi. Hac, hac, ad sinistram flectito, ut vites caenum tenacissimum, in quo gradarius tuus statim unguem amitteret. Quam contrarius hic campus suo vicino, obsitus situ, squalidus, cariosus, horrens petris et spinis armatus!
Pu. Non vides esse agrum ruderatum ex villae ruinis? et alioqui frumentarius est. Hiberno pulvere, verno luto, magna farra Camille metes.
Ph. Quaeso cantilla versus aliquot, ut soles.
Misi. Placet.Felix ille animi, divisque simillimus ipsis,
Quem non mendaci resplendens gloria fuco
Sollicitat, non fastosi mala gaudia luxus:
Sed tacitos sinit ire dies, et paupere cultu
Exigit innocuae tranquilla silentia vitae.Ph. Versus facetissimos et gravissimos, cuius quaeso sunt?
Misi. Non agnosti?
Ph. Non.
Misi. Angeli Politiani.
Ph. Vetustiores putavi, et habent gratiam antiquitatis. Suspicor nos deerrasse.
Misi. Heus bone vir, qua itur Bononiam?
Ru. Aberrastis. Obvertite cantheria vestra ad bivium illud et tenete viam quam rodit flumen, ea vos non sinet falli: recta est et simplex usque ad vetustam quercum, inde ad manum hanc vos praecipitatote.
Misi. Habemus gratiam.
Ru. Ducat vos Deus.
Misi. Mallem currere, quam sic ab equo isto concuti.
Ph. Tanto cenabis avidius.
Misi. Immo non potero cenare delassatus et confractus toto corpore. Citius quaeram de lecto quam de mensa.
Ph. Sede coniunctis cruribus, non divaricatis: minus senties laborem.
Misi. Hoc est feminarum: et facerem, nisi metuerem derisus et sannas praetereuntium.
Pu. Siste parumper, Philippe, dum hic faber ferrarius calcearit asturconem tuum, cui excussa est solea dextri pedis.
Misi. Quin potius moremur hic, ne, clauso diversorio, sub dio dormiamus.
Ph. Quid tum? in aperto mundo, annon id praestabilius quam in clauso? gravius esset quod incenes.
Adnotationes
1. Pedestre, idem quam terrestre.
2. Orea, corrigia quae est sub ore.
3. Aurea, corrigia ad aures.
4. Antilena est lorum ante pectus.
5. Postilena, lorum ab strato ad caudam.
6. Substernerem, paleam ad cubandum.
7. Curio, est sacerdos qui praeest parochiae, curatus vulgo.
8. Tormenta manuaria, quas sclopetas vocant.
9. Equi helciarii, qui trahunt navigium aut similia.
10. Prymnesium funis est, quo naviculae terrae alligantur.