Ioannes L. Vives - Exercitatio linguae Latinae

 

VII.

REFECTIO SCHOLASTICA


 

NEPOTVLVS,   PISO,   MAGISTER,
ARCHITRICLINVS,   LAMIA,   FLORVS,
ANTHRAX,   HYPODIDASCALVS.

Ne.   Vivitisne hic laute?
Pi.    Quid istuc verbi est? an lavamur? quotidie manus ac faciem, et quidem crebro. Mundities enim corporis et sanitati et ingenio confert.
Ne.   Non id quaero, sed an edatis ac bibatis ex animi vestri sententia.
Pi.    Nos non edimus ex animi sententia, sed ex palati sententia.
Ne.   Dico, an ut vultis.
Pi.    Maxime, nempe cum fame: et qui vult, edit, et qui non vult, abstinet.
Ne.   Surgitis a mensa famelici?
Pi.    Non omnino saturi, nec expedit: belluarum est enim expleri, non hominum. Regem quendam sapientissimum [1] narrant nunquam sine appetitu accubuisse, nunquam surrexisse saturum.
Ne.   Quid editis?
Pi.    Quae habemus.
Ne.   Putabam vos esse, quae non habebatis. Sed quae sunt ista tandem, quae habetis?
Pi.    Molestum percunctatorem! Quae dantur.
Ne.   At quae dantur?
Pi.    Ientamus de mane sesquihora posteaquam surreximus.
Ne.   Quando surgitis?
Pi.    Fere cum sole, qui est dux Musarum, et aurora gratissima Musis. Silatum nostrum [2] est frustum panis autopyri [3] et paululum butyri, aut fructuum aliquid, quales anni tempus suppeditat. Prandium olus coctivum, vel pultes in pultariis, aliquid pulmentarii carnium, rapa modo, modo brassica, amylum, similago, oryza. Tum diebus pisculentis lac serosum in gabatis [4], e quo sit butyrum expressum, iniectis aliquot turundis [5] panis, piscis recens aliquis, si sit in foro piscario pretii tolerabilis, sin secus, salsamentum probe maceratum, hinc pisa, aut cicera, aut lentes, aut fabae, aut lupini.
Ne.   Quantum cuique ex his?
Pi.    Panis quantum avemus, obsoniorum quantum est satis, non ad explendum, sed ad alendum. Amplissimas epulas alibi quaerito, non in schola, ubi ad virtutem formantur animi.
Ne.   Quid bibitis?
Pi.    Alii frigidam et liquidam aquam, alii cervisiam tenuem, pauci, et raro, vinum bene dilutum. Merenda est, seu (si id mavis) antecenium, aliquid panis et amygdalarum seu avellanarum, ficorum aridarum, uvarum passarum, aut si sit aestas, pyrorum aut malorum, cerasorum aut prunorum. Cum vero animi gratia rus proficiscimur, tum edimus lac vel liquidum vel coactum, caseum recentem, cremorem, lupinos lixivio maceratos, pampinos et alia, quae villa suggerit. Cenae caput est acetarium concisum, sale aspersum, irroratum oleo olivarum ex gutto, aceto etiam infuso.
Ne.   Quid, oleo nucum aut raparum?
Pi.    Apage, rem insuavem et insalubrem. Tum in lata paropside aulicoctia [6] vervecina, iurulenta [7] cum prunis passis, aut radiculis, aut herbulis, quae sint pro intrito, interdum tuccetum [8] saporis scitissimi.
Ne.   Quo condimento?
Pi.    Fame, omnium optimo et sapidissimo. Hinc certis diebus hebdomadis aliquid assi, potissimum vitulinae, haedinae interdum. In vere, pro secunda mensa, raphani perpusillum et casei non putris nec veteris, sed recentis, qui est quam vetus alibilior; pyra, mala persica, cydonia. Diebus, quibus carne fas non est vesci, habemus pro carnibus ova assa, aut frixa, aut elixa, singula per se, aut in libum commixta in sartagine aceto aut omphacio non tam infuso quam instillato; paulum interdum piscium, et caseo succedunt nuces.
Ne.   Quantum cuique?
Pi.    Bina ova singulis et binae nuces.
Ne.   Quid? a cena nunquamne comissamini?
Pi.    Saepius.
Ne.   Quid, quaeso? nam id est suavissimum.
Pi.    Convivium Syri apud Terentium, aut aliquod aliud ex illis lautissimis Athenaei, aut similium, quorum meminerunt historiae. Utrum censes nos porcos esse, an homines? Qui ventriculi, quae valetudo sufficeret post quaternas refectiones comissari? Heus tu, schola haec est, non saginarium. Dicunt etiam nihil esse perniciosius valetudini, quam bibere, cum statim sis iturus cubitum.
Ne.   Licebitne cenae vestrae interesse?
Pi.    Facile, modo venia petita a praeceptore, quam scio illum daturum non gravate, nam solet. Alioqui pravae esset educationis ingerere te convivio magistro inscio, et qui te adduceret nihil aliud, quam probrum et pudorem contraheret apud condiscipulos. Mane paulisper. Magister, licebitne cum bona tua venia puerum quendam mihi notum adhibere nostra cena?
Ma.  Maxime, non erit molestus.
Pi.    Habeo gratiam. Hic, quem vides gestantem mantele pro focali, est Architriclinus huius hebdomadae. Nam hebdomadarios habemus hic architriclinos, ut reges.
Ar.   Lamia, quota est hora?
La.   Horas non audivi a tertia intentus compositioni epistolae. Florus melius id norit, qui toto hoc pomeridiano tempore librum non vidit, neque chartam.
Fl.    Amicum testimonium, et apud magistrum iratum valde utile! Sed quî potuisti tu animadvertere immersus (ut ais) compositioni epistolari? plane malevolentia te coëgit mentiri. Gaudeo profecto inimicum meum pro mendaci haberi. Si quid me posthac voluerit calumniari, carebit fide.
Ar.   Non potero aliunde cognoscere de hora? Anthrax, transcurre ad Divi Petri et inspice horas.
An.   Index signat iam sextam.
Ar.   Sextam vero? Eia pueri agite, eia consurgite, abicite libros, vel quo cervi cornua. Parate mensas, insternite, apponite sedilia, mantelia, orbes, quadras, panem. Dicto citius volate, ne tarditati nostrae institutor succenseat. Prome tu cervisiam, tu hauri aquam de cisterna, appone scyphos. Quid istuc rei est? tam obnubilatos adfers? refer in culinam, ut famula eos fricet et extergat probe, quo sint nitidi et fulgentes.
Pi.    Nunquam tu hoc perfeceris, quamdiu simiam hanc habebimus ministram culinariam. Nunquam audet fortiter confricare quae mundat, ita timet suis digitis; nec abluit, nisi semel et tepida.
Ar.   Quin admones de eo praeceptorem?
Pi.    Satius est queri apud famulam atriensem, nam in eius manu est mutare famulas culinarias. Sed eccum praeceptorem. Tu ipse perluito hos calices, frica folio fici vel urticis, arena, aqua, ne quid hodie habeat magister iure reprehendendum.
Ma.  Sunt parata omnia? est aliquid, quod nos remoretur?
Ar.   Nihil omnino.
Ma.  Ne postea facturi simus intervalla magna inter missus.
Ar.   Missus vero? missum potius dixeris, et eum exiguum.
Ma.  Quid tu mussitas?
Ar.   Dico, ut assideas esse tempus et propemodum corrumpi cenam.
Ma.  Pueri, abluite omnes manus et os. Vah, quod mantele! Qui hic se extergunt, ubi mundantur? Curre, adfer aliud purius. Sedeamus more solito. Est is puer conviva noster?
Pi.    Est, ere.
Ma.  Cuias est?
Pi.    Flander.
Ma.  Ex qua urbe illius provinciae?
Pi.    Brugensis.
Ma.  Recipe illum supra te. Expediat quisque cultellum suum et purget quisque suum panem, si quid haeret vel cineris, vel carbonum in crusta. Sacret mensam, cuius est munus hac hebdomade.
Fl.    Pasce animos nostros, Christe, caritate tua, qui benignitate tua alis vitas omnium animantium. Sancta sint, Domine, haec tua munera nobis sumentibus, ut tu, qui ea largiris, sanctus es. Amen.
Ma.  Sedete, quantum licet, laxe, ne comprimatis mutuo quandoquidem satis est loci. Et tu habes cultellum, Brugensis?
Pi.    Prodigium, Flander sine cultello, et quidem Brugensis, ubi cuduntur optimi.
Ne.   Mihi vero cultello nihil est opus, dentibus frangam mordendo, vel digitis buccellatim comminuam.
Hy.   Ferunt illud de morsibus tum gingivis, tum candori dentium esse perutile.
Ma.  Ubi fecisti Latinae linguae tirocinium? nam non videris mihi prave institutus.
Ne.   Brugis, sub Ioanne Theodoro Nervio.
Ma.  Viro diligenti, docto et probo. Brugae elegantissimae, nisi quod pereunt in dies vitio plebis profusissimae dolendum est. Quam pridem illinc venisti?
Ne.   Nudius sextus.
Ma.  Quam nuper coepisti studere?
Ne.   Abhinc annos tres.
Ma.  Non potest te profecto paenitere.
Ne.   Merito. Nam et habui magistrum non paenitendum.
Ma.  Sed quid agit Vives noster?
Ne.   Dicunt eum agere athletam, non tamen athletice.
Ma.  Quid istuc rei est?
Ne.   Quia luctatur semper, sed parum fortiter.
Ma.  Cum quo?
Ne.   Cum suo morbo articulari.
Ma.  O luctatorem dolosum, qui primum omnium invadit pedes.
Hy.   Immo lictorem saevum, qui totum corpus constringit. Sed tu quid agis? quid cessas? videris huc spectatum venisse, non cenatum. Nemo vestrum attingat pileum inter cenandum, ne quis capillus involet in patinas. Cur non tractatis hospitem comiter?
Ma.  Nepotule, praebibo tibi.
Ne.   Praeceptor, excipio animo libentissimo.
Hy.   Exinanias calicem tuum, quandoquidem exiguus haustus restat.
Ne.   Hoc esset mihi novum.
Ma.  Quid? non exinanire? Sed tu, Hypodidascale, quid dicis? quid adfers novi super cenam?
Hy.   Ego vero nihil dico, sed hisce duabus horis multa cogitavi de arte grammatica.
Ma.  Quae tandem?
Hy.   Recondita sane et ex penetralibus disciplinae. Primum, cur grammatici posuerunt tria genera in arte, cum sint tantum duo in natura? aut cur natura non producit res neutrius generis, sicut masculini et feminini? Non possum causas exsculpere tanti mysterii. Deinde philosophi dicunt esse tantum tria tempora, ars nostra ponit quinque, ergo ars nostram est extra rerum naturam.
Ma.  Immo tu ipse es extra rerum naturam. Nam ars in rerum natura est.
Hy.   Si ego sum extra rerum naturam, quomodo possum comedere hunc panem et has carnes, quae sunt in rerum natura?
Ma.  Tanto tu deterior, qui venis ab altera rerum natura, ut comedas, quae sunt in hac nostra.
Hy.   Par£fqegma ¢prosdiÒnuson [9]. Aliam ego vellem solutionem mearum quaestionum. Utinam haberemus nunc Palaemonem aliquem aut Varronem, qui has quaestiones possit profligare.
Ma.  Quin potius Aristotelem, aut Platonem? Habes aliquid aliud?
Hy.   Heri vidi scelus capitale admitti. Ludimagister vici recti capro olidior, qui in phrontisterio suo in paedore et foetore docet auditores diobolarios, ter aut quater pronuntiavit volucres, accentu in paenultima. Ego vero miratus sum terram illi non dehiscere.
Ma.  Quid aliud decebat talem ludimagistrum dicere? et est alioqui in formulis grammaticae valde detritus. Sed tu in re levi nimium tumultuaris et facis tragoediam ex comoedia, seu mimo verius.
Hy.   Equidem absolvi pensum meum: nunc tuae sunt partes. Dic tu vicissim aliquid inter cenam.
Ma.  Nolo, ne tu mihi vicissim parafqšggV [10]. Iurulenta haec iam conglaciant. Adfer foculum mensarium [11]. Excalfacite aliquantum, priusquam panem intingatis. Raphanus hic non est esui, adeo est lentus, nec minus sunt radiculae iurulentae.
Hy.   Lentorem profecto non a macello attulerunt, sed hic contraxerunt in nostro penore, qua cella nihil est penui incommodius. Nescio quid istuc rei est, semper adferuntur huc ossa emedullata.
Ma.  Parum habent ossa medullarum sub lunam silentem [12].
Hy.   Quid cum est plena?
Ma.  Plurimum.
Hy.   Tum vero ossa nostra habent minimum, seu nihil verius.
Ma.  Non exsorbet nobis medullas luna, sed nostra Lamia nimis hic indidit piperis et gingiberis, et in iure hoc et toto acetario, nimium mentae, petroselini, salviae, erucae, nasturcii, hyssopi. Nihil puerorum et adolescentum corporibus aeque damnosum ut cibi, qui interiora fervefaciunt.
Hy.   Quibus igitur ex herbis velles confici?
Ma.  Lactucis, buglossa hortensi et portulaca, et petroselini aliquid admisceri. Heus tu Gingolfe, ne extergas labra manu aut manica, sed simul ipsa, simul manum manteli. Nam ideo tibi datur. Carnes ne attingas, nisi ab ea parte, quam tibi es sumpturus. Tu Dromo, non animadvertis te manicas tuas inficere pingui carnium? reduc eas, si sunt apertae, ad humeros, si non sunt, corruga vel complica ad cubitum, quae si relabuntur, affige acicula, seu quod magis te decet, spina. Tu dominaster delicatule, in mensam incumbis? ubi id didicisti? in hara quapiam. Heus, subicite eius cubito pulvillum. Architricline, vide ne analecta [13] haec pereant, reconde in promptuarium. Tolle primum omnium salinum, hinc panem, tum lances, discos, mantelia, postremo mappam. Mundet quisque suum cultellum, et reponat in vaginam. Heus tu, Cinciole, ne scalpas dentes scalpello, nam est noxium. Conficito tibi dentiscalpium pinnula, vel bacillo tenui acuminato: et scalpe modice, ne gingivas scarifices et sanguinem elicias. Consurgite et abluite manus, priusquam recitetur gratiarum actio. Amove mensam, voca ministram, ut pavimentum hoc scopis verrat. Agamus Christo gratias: praeeat verba, qui sacravit mensam.
Fl.    Pro cibo temporario gratias agimus, Christe Domine, temporarias. Fac ut pro immortalitate agamus aeternas. Amen.
Ma.  Ite lusum et confabulatum et deambulatum, quo libuerit, dum licet per lucem.

 


Adnotationes

1. Regem Cyrum maiorem.

2. Silatum, ientaculum.

3. Autopyri, tota farina confecti, sine excretione furfurum.

4. Gabatae sunt profundae scutellae.

5. Turundae sunt frusta parva.

6. Aulicoctia, cocta in olla.

7. Iurulenta, cum ipso iure.

8. Tuccetum est caro minutim concisa et ita elixa.

9. Par£fqegma ¢prosdiÒnuson, id est responsum alienum a proposito.

10. ParafqšggV, id est praeter rem respondeas.

11. Foculus mensarius est calfactorium mensae aptum.

12. Sub lunam silentem, prope novilunium.

13. Analecta, reliquiae quae colliguntur.


Retro