Ioannes L. Vives - Exercitatio linguae Latinae

 

VI.

REDITVS DOMVM
ET LVSVS PVERILES


 

CORNELIOLA,   TVLLIOLVS,   MATER,
SCIPIO,   LENTVLVS,   PVELLA.

Co.   Prospere redieris Tulliole. Libet paulisper lusitare?
Tu.   Nondum, statim.
Co.   Quid habes negotii?
Tu.   Recolere, quae magister ut memoriae commendarem mandavit.
Co.   Quae tandem?
Tu.   Aspice.
Co.  Hui, quae notae sunt istae? credo esse formicas depictas. Mea mater, quot formicas et culices adfert Tulliolus, pictos in tabella.
Tu.   Tace, insana, sunt litterae.
Co.   Quae vocatur haec prima?
Tu.   A.
Co.   Cur prima est magis A, quam haec altera?
Ma.  Cur tu es magis Corneliola, quam Tulliolus?
Co.   Quia sic vocor.
Ma.  Et illae litterae ad eundem modum. Sed ito iam lusum, mi fili.
Tu.   Hic pono tabellam meam et radium. Si quis attigerit, vapulabit a matre: nonne, mea matercula?
Ma.  Etiam, mi fili.
Tu.   Scipio, Lentule, adeste lusuri.
Sc.    Quam lusionem?
Tu.   Nucibus ludemus ad coniectum scrobiculi.
Le.   Non habeo nuces nisi paucas et eas quassas ac putres.
Tu.   Quid mihi ea proderunt, etiamsi lucrer viginti? nullus est intus nucleus, quem edam.
Sc.   Ego vero dum ludo, non comedo. Si quid volo comedere, matrem adeo. Ista nucum putamina sunt apta ad exstruendas formicis aediculas.
Le.   Ludamus par impar aciculis.
Tu.   Adfer potius talos.
Sc.    Adfer, Lentule.
Le.   Ecce vobis tali.
Tu.   Quam sunt pulverulenti et immundi, nec satis purgati a carne et politi. Iacias.
Sc.    Pro primatu ludendi.
Tu.   Ego sum primus. Quid ludimus?
Sc.    Astrigmenta.
Le.   Ego nolo mea perdere, nam domi caederer a paedagogo.
Tu.   Quid vis ergo perdere, si vinceris?
Le.   Talitra.
Ma. Quae est ista humi abiectio? deteritis vestes omnes et calceos, tum loco immundissimo. Quin verritis prius pavimentum et sedetis? adfer scopas.
Tu.   Quae erit igitur sponsio?
Sc.    Acicula in singula puncta.
Tu.   Immo binae.
Le.   Ego non habeo aciculas, deponam, si vultis, pedunculos cerasorum pro aciculis.
Tu.   Apage, ludamus ego et tu, Scipio.
Sc.    Ego ausim sorti meas aciculas credere.
Tu.   Da mihi talos in manum, ut iaciam primus, en vici sponsionem.
Sc.    Minime vero, nam non ludebas serio.
Tu.   Quis unquam ludit serio, ceu dicas album nigrum.
Sc.    Cavillare quantum voles, non auferes modo aciculas.
Tu.   Age, remitto tibi hanc manum. Ludamus iam pro praemio, adsit dextera sors.
Sc.    Victus es.
Tu.   Auferto.
Le.   Cedo talos.
Tu.   In hunc iactum omnia.
Le.   Non recuso.
Pu.   Ad cenam, pueri. Nunquamne facturi estis ludendi finem?
Tu.   Nunc incipimus, ista iam de fine loquitur.
Co.   Ludi huius iam taedet, ludamus calculis discoloribus [1].
Tu.   Pinge tu nobis urbes in hoc latere, carbone aut gypso.

Urbes

Sc.   Ego malo cenare, quam ludere, et discedo aciculis meis omnibus exutus fraude vestra.
Tu.   Memineris te heri Cethegum spoliasse. Nullus ubique potest felici ludere dextra.
Co.   Adfer, quaeso, folia lusoria, quae invenies sub abaco ad sinistram.
Sc.   Alias id quidem, nunc non vacat. Nam si diutius morer, timeo ne paedagogus meus iratus incenem me mittat cubitum. Tu, Corneliola, habe nobis parata folia istaec in crastinum sub horam vesperam.
Co.   Si licebit nobis per matrem. Satius esset nunc ludere, dum sinimur.
Sc.    Satius est nunc cenare, dum arcessimur.
Pu.   Et mihi nihil datis, quae vos spectavi?
Co.   Daremus, si iudicasses. Da tu nobis potius, quae nostris lusionibus te delectasti.
Pu.   Heus pueri, quando estis venturi? Cena est semicomesa. Prope est, ut sublatis carnibus apponamus caseum et poma.

 


Adnotationes

1. Calculis, orbes sunt, calculi duodeni, albi et nigri.


Retro