Ioannes L. Vives - Exercitatio linguae Latinae

 

V.

LECTIO


 

PRAECEPTOR,  LVSIVS et
AESCHINES  pueri,  COTTA.

Pr.   Cape tabellam abecedariam manu sinistra et radium hunc, quo indices singula elementa. Sta rectus. Pileum pone sub axilla. Audi attentissime, quemadmodum ego has litteras nominabo. Specta diligenter, quo gestu oris. Vide ut eodem prorsum modo reddas, cum reposcam. Sis mecum. Iam audisti? Sequere nunc me singillatim praeeuntem. Tenes probe?
Lu.   Videor mihi sic satis.
Pr.   Unaquaeque istarum vocatur littera. Ex his quinque sunt vocales, A, E, I, O, V, quae sunt in vocabulo Hispano oveja, quae est ovis. Memineris huius verbi. Hae cum una qualibet vel pluribus aliarum, syllabam efficiunt. Sine vocali non fit syllaba, et vocalis ipsa non raro est syllaba. Itaque aliae omnes consonantes nominantur, quia per se nihil sonant, nisi adhibita vocali. Habent enim sonum quendam imperfectum et mancum, b, c, d, g, quae sine e parum sonant. Iam ex syllabis fiunt voces, seu verba: ex his sermo, quo beluae omnes carent, nec tu a belua differes, ni probe sermonem discas. Evigila et nava sedulam operam. Ito, sede cum tuis condiscipulis et edisce quae praescripsi.
Lu.   Non ludimus hodie?
Ae.  Non, nam dies est operarius [1]. Eho, tu venisse te huc arbitraris lusum? non est hic ludendi locus, sed studendi.
Lu.   Cur ergo ludus nominatur?
Ae.  Nominatur quidem ludus, sed litterarius, quia litteris est hic ludendum, alibi pila, trocho, talis; et Graece audivi appellari scholam, quasi otium, quod verum sit otium et animi quies aetatem in studiis agere. Sed ediscamus, quae iniunxit institutor, summisso murmure, ne aliis alii simus impedimento.
Lu.   Avunculus meus, qui aliquando dedit operam litteris Bononiae, docuit me melius memoriae infigi quae velis, si altius pronunties idque confirmari auctoritate nescio cuius Plinii.
Ae.  Si quis ita velit ediscere suas formulas, in hortos secedat, aut in coemeterium templi: ibi clamet licet, quoad excitet mortuos.
Co.  Pueri, hoccine est ediscere? garrire, iurgari? Agite, convenite ad praeceptorem omnes, iussu eius.

 


Adnotationes

1. Operarius, quo est operandum (Cato).


Retro