IV.
EVNTES AD LVDVM LITTERARIUM
CIRRATVS, PRAETEXTATVS, TITIVILLITIVM,
VETVLA, TERESVLA, OLVSCVLARIACi. Videtur tibi tempus eundi ad ludum?
Pr. Plane tempus est ut eamus.
Ci. Non satis teneo viam, credo esse in illo vico proximo.
Pr. Quoties illuc itasti?
Ci. Ter aut quater.
Pr. Quando coepisti eo itare?
Ci. Nudius tertius, ut puto, aut quartus.
Pr. Quid igitur? annon id satis est ad noscendam viam?
Ci. Non, etiam si eam centies.
Pr. Ego vero, vel si semel, nunquam deinceps aberrarem. Sed tu vadis invitus et ambulas lusitans, nec viam aspicis, nec domos, nec ulla signa, quae te postea admoneant qua sit flectendum, quae via tenenda. Ego haec omnia observo diligenter, quia libens eo.
Ci. Puer hic habitat in proximo scholae. Heus tu Titivillitium, qua itur ad aedes tuas?
Ti. Quid vis? venis a matre tua? Mater mea non est domi ac ne soror quidem, ambae sunt profectae ad Divae Annae.
Ci. Quid illic agitur?
Ti. Heri fuerunt encaenia: hodie invitavit eas mulier quaedam casearia, ad edendum lac coagulatum.
Ci. Et tu cur non es una profectus?
Ti. Relictus sum hic ut servem domi. Frater meus puerulus abductus est ab eis illuc. Sed pollicitae sunt mihi, se de reliquiis allaturas partes in quasillo.
Ci. Quin tu igitur manes domi?
Ti. Continuo revertar, nunc prodeo lusum talis com filio huius cerdonis. Vultis et vos venire?
Ci. Eamus sodes.
Pr. Minime vero id quidem.
Ci. Quidni?
Pr. Ne vapulemus.
Ci. Vah, non memineram.
Ti. Non vapulabitis.
Ci. Quî scis?
Ti. Quia magister vester perdidit heri ferulam.
Ci. Hem, quomodo nosti?
Ti. Hodie de domo nostra audiebamus eius vociferationem, quaerentis ferulam.
Ci. Amabo, ludamus parumper.
Pr. Tu ludito, si vis. Ego ibo solus.
Ci. Ne me apud praeceptorem quaeso deferas. Dic me detineri domi a patre.
Pr. Vis mentiri me?
Ci. Quidni, propter sodalem.
Pr. Quia in templo audivi contionatorem affirmantem, mendaces esse filios diaboli, veraces Dei.
Ci. Diaboli vero? apage. Per signum sanctae Crucis ab inimicis nostris libera nos Deus noster.
Pr. Non potes liberari, si ludas, cum est discendum.
Ci. Eamus, tu valeto.
Ti. Hui, pueri isti non audent paulisper ludere, alioqui caedendi.
Pr. Ille est puer perditus et evadet scelerosus vir. Sed quomodo elapsus est nobis? Nec rogavimus qua esset via ad ludum. Revocemus.
Ci. Abeat in malam rem, nolo sit mihi rursum incitamento ad lusum, percontabimur ab hac vetula. Mater, nostine qua itur ad scholam Philoponi?
Ve. Iuxta eam scholam habitavi ego sex annis, e regione peperi filium natu maximum et filias duas. Transite plateam hanc Villae rasae, inde est angiportus, tum platea Domini Veterani, hinc flectite ad dexteram, tum ad sinistram, ibi percontamini, non procul abest schola.
Ci. Vah, non poterimus omnia retinere.
Ve. Teresula, deduc istos ad ludum Philoponi. Nam mater huius est quae dabat nobis linum pectendum et nendum.
Te. Quid malum Philoponi? quid hominis est hic Philoponus? quasi ego norim. Loquerisne de illo, qui resuit calceos iuxta cauponam viridem? an de praecone in vico Gigantis, qui alit equos meritorios?
Ve. Sat scio, nunquam tu nosti ea quae sunt opus, sed ea quae ad rem nihil faciunt. Inertissima, Philoponus est ludimagister ille senex, procerus, lusciosus, e conspectu aedium quas olim habitavimus.
Te. Ah, iam redit in memoriam.
Ve. In reditu transi per macellum et eme acetarium et raphanum et cerasa: cape fiscellam.
Ci. Duc nos etiam per forum olitorium.
Te. Hac ibitis brevius.
Ci. Nolumus istac ire.
Te. Quî sic?
Ci. Quia momordit me illic canis ex domo pistoris, quin et volumus te comitari ad forum.
Te. Revertens faciam iter per macellum, nam procul adhuc absumus, et emam quae sum iussa, postquam reliquero vos in ludo.
Ci. Nos cupimus videre, quanti emas cerasa.
Te. Nummis senis emimus in libras singulas: sed quid ad te?
Ci. Quia soror iussit me hodie mane sciscitari, et est illic vetula quaedam oluscularia, de qua si emeris, scio eam et vendituram minoris quam alias et daturam nobis vel cerasa aliqua, vel thyrsum lactucae. Nam filia eius ministravit aliquando matri et sorori meae.
Te. Ne dispendium hoc viae constet vobis flagris aliquot.
Ci. Minime vero. Nam satis veniemus tempori.
Te. Eamus, tantulum deambulavero, quae misera consumor sedendo domi totos dies.
Pr. Quid facis? an tantum sedes otiosa?
Te. Otiosa vero? minime certe id quidem. Neo, conglobo, glomero, texo. Putas vetulam nostram passuram ut otier? Festos dies exsecratur, in quibus est cessandum.
Pr. Festi dies num non sunt sacri? quomodo ergo exsecratur illa rem sacram? vultne ipsa exsecrari, quod est sacrum constitutum?
Te. Censen me didicisse geometriam, ut haec possim vobis edisserere?
Ci. Quid rei est geometria?
Pr. Ego nescio. Nos habebamus vicinam, quae vocabatur Geometria: haec semper vel erat ipsa in templo cum presbyteris, vel presbyteri domi eius cum illa, itaque erat, ut ferebant, sapientissima. Sed ventum est in forum olitorium, ubi est tandem vestra vetula?
Ci. Id ego circumspiciebam. Sed eme ab hac ea lege, ut aliquid det nobis corollarii. Heus amita, puella haec emet de te cerasa, si aliquot nobis donaveris.
Ol. Nihil mihi donatur, omnia venduntur.
Ci. Nec sordes istae donantur tibi quas habes in manibus et collo?
Ol. Nisi procul hinc abis, impudenticule, has sordes sentient genae tuae.
Ci. Quomodo sentient meae genae, cum tu habeas in tuis manibus?
Ol. Redde cerasa, furuncule.
Ci. Sumo exemplum, nam volo emere.
Ol. Eme igitur.
Ci. Si placuerint, quanti?
Ol. Nummo libram.
Ci. Ah, acerba sunt, tu anus venefica vendis hic populo cerasa strangulatoria.
Te. Abeamus hinc ad ludum. Nam vos argutiis vestris intricaretis me et detineretis diu. Iam, ut puto, mea vetula furit domi, ob moram meam. Hoc est ostium. Pulsate.