VIVES
PHILIPPO
CAROLI CAESARIS AVGVSTI
FILIO HEREDI
Optimam mentem.
Latinae linguae permagnae sunt et ad loquendum et ad recte sentiendum utilitates. Est enim ea velut thesaurus quidam omnis eruditionis, quoniam magna et praestantia ingenia Latino sermone disciplinas omnes conscripserunt, ad quas nemo potest pervenire, nisi per linguae illius cognitionem. Quam ob causam non gravabor inter maiorum studiorum occupationes, hac quoque parte pueritiae rudimenta adiuvare. Conscripsi in usum Latinae linguae primam loquendi exercitationem, quam pueris, ut spero, conducibilem, tibi Principi puero visum est dicare, cum propter Patris tui benevolentiam, erga me summam, tum quod in animo tuo ad rectos mores formando, optime de Hispania, hoc est patria mea, merebor, cuius salus sita est in tua probitate ac sapientia. Sed haec a Ioanne Martino Siliceo institutore tuo et copiosius audies et crebrius.