| Rebilii Crusonis Annalium |
|---|
| Danielis Defoe |
| a F.W. Newman contractorum, Latine redditorum, ad pueros docendos accommodatorum |
| anno MDCCCLXXXIV - Londini apud Trübner |
Francis William Newman
Francis William Newman (1805-1897), frater natu minor cardinalis J. H. Newman (1801-1890), vir ingeniosissimus et eruditissimus fuit. Religiosus et Oxoniensis, dogmata Iohannis Calvini tandem relinquit et deista fit - id est, qui Christianam religionem tollit, opinione Dei qualiscunque salva. Eodem tempore creatus est Professor litterarum Classicarum in Academia Londiniensi. Sicut multi homines sapientes regina nostra Victoria regnante, de rebus valde diversis scribebat: de arte logica, de recentiore civili scientia, de historia Romanorum, de arte grammatica, de lingua Arabum (quam didicerat) et sermone Berbere, de mathematica, de victus ratione - nam studio ardebat eorum qui olus tantum cenant (Anglice vegetarian), de qua re et nonnullos scripsit libellos. In Encyclopaedia Britannica autem legimus Franciscum Newman facetiis dulcibus festivisque non fruitum esse - "an entire insensibility to the humorous side of things"!
Vide etiam: Britannica 1911