| Rebilii Crusonis Annalium |
|---|
| Danielis Defoe |
| a F.W. Newman contractorum, Latine redditorum, ad pueros docendos accommodatorum |
| anno MDCCCLXXXIV - Londini apud Trübner |
CAPUT QUARTUMDECIMUM
399. Quinto die novus ille mälus suum in locum figitur. Ego autem quidquid volebam asportare, deligebam, componebam, - laetans, maerens, gemens, mirë varius et valdë taciturnus. Statui autem me ante quintum finitum diem meas res omnes confecturum: atque confeci.
400. Sexto die pervënit Cortops, sic ut rogaveram. Pulcherrimum ei gladiorum meorum, qui erat e chalybe caeruleo, atque unam novaculam cum coticulä suä coriaceä, dono do; item optimam ignipultam aucupatoriam: dicoque, si artem iaculandi velit discere, posse a Gelavio doceri. Mox furcillam mensalem et cochlear, quae argentea habebam, ut regii iuris, detuli. Instrumentum meum fabrile ac coquinarium omne ei exhibui, iussique, si quid praesertim vellet, inde deligere. Nihil ille nisi ferream cratem, sartaginem[1] et duas sècures delëgit. Serras dixit se cunctas concupiscere; sed accipere, - id fore impudentis. Tum ego arridens dico, quidquid cum Gelavio reliquerim, eius usum fructumque penes Gelavii patrem principemque fore. Mox addidi, nescire me, quanti meam ille scapham aestimaret; Gelavii et Totopilli operä fuisse exornatam; sed honoris causä, acciperet a me. Honoris (respondet) causä libentissime se accipere. Denique sericam meam umbellam illi trado, quoniam haec quòque regium quiddam habere videbatur. Post prandium, ipsä in scaphä cum donis meis revertit, suam lintrem (pulchram illam quidem) concedens Gelavio, sagittasque Totopillo cum arcu splendidiore. Equidem meis omnibus sedulo multa gratificabar, maribus ignipultas pistolasque imprimis, honoris fortasse causä, item alias res plures; sed feminis quae dari oporteat, aliquanto difficilius statuebam.
401. Rerum serie abreptus, cladem cymbae omisi narrare. Upis, praeter alias operas, in piscibus colligendis condiendisque erat utilis. Solebat in cymbä retia mea ipso in portu visere, inde pisces reportans. Haec mulier cum Lari item nova fecit retia, et vetera sarsit. Quodam die, quando, reti elato, in eo erat ut pisces extraheret, accipiter quidam marinus pro pisce certabat; id quod aliäs evenire noveram; nam hominem hi alites parum formidabant. Ea surgens, remo afflixit alitem; sed vi verberis obliquë se e cymbä praecipitavit. Forte plenus tum maxime erat aestus, mari satis tumido. Cymba, resorbente aestu, extra asportatur, mox in scopulos affligitur. Mulier enatans facile terram attigit: cymbae nil nisi tabulas quasdam et unum remum recuperavimus.
402. Totopillus, ut primum tempestas favet, tres testudines ope Gelavii ac Pachi reportat. Has cum pluribus cibis vivas ad navem ego cum Gelavio, ipsius in lintre, conveho: ibi cum magistro colloquor. Polliceor vivos haedos pusillos quattuor: demonstroque, si amplius vellet pabuli, nautas posse e valle metere. Antemnas, ait ille, mäli etiam deesse; rogatque anne possem fracti mäli antemnas probë affigere, ceterasque res concinnare: suos enim nautas valdë esse inhabiles, quos e Corcagiä duxisset. Credo posse me operam conficere; sed Dominicus dies accedebat. Ne post discessum meum prorsus negligeretur ille dies, comperendinavi rem. "Die Lunari (dixi), si potero, perficiam; tum tu die Martis navem fortasse solves." Se fore praesto ait, si ventus faveat.
403. Tum seorsum magistro dico: quoniam fabrum non habeat, quidni me pro fabro suo rediens accipiat? Ridet primo incredulus; sed quando me serium videt, respondet, "Sit sanë, ut vis. Si opera tua fabrilis navi suffecerit, plenam fabri mercedem a sociis meis domi accipies. Servatae navìs praemium tibi erit integrum. Pro cibis quos praebes, pecuniam non numerabo quidem nunc, sed aestimabo."
404. Tum quales habeat merces, interrogo. Ait se ad Iamaicam portare agri colendi instrumentum, item vilia servorum vestimenta, et quidquid coloniae sit idoneum. Num serras habeat, num palas, rogo. Maxime, ait. Tum ego decem serras, decem palas, quadraginta cultellos plicatiles, quadraginta vestes e gossypio, et longi gossypii quattuor fasces, emo; novum donum Cortopi. Sic propter oryzam spero eius plebi satis responsum iri. Mox varia conficio feminis nostris munuscula, aliqua viris meis, quae referre taedet: longë plura sanë Gelavio confero, inter quae duo pono dolia pulveris nitrati, quattuor missilis plumbi sacculos. Has res omnes magister contra me in tabulam impensi refert, polliceturque in cavernas meas deportare.
405. Cras, qui dies erat Domini, plurimi convenëre, ut me ultimum salutarent. Multa dixi benignë, sed moribundi hominis animum gerebam. Multis Gelavium monui, ut quantum posset, non his tantum viris, sed posteris prospiceret; nempe, si seniorum consilio de agris colendis, de usu-fructu agrorum ac maris, de aedibus condendis, de materie saxi caementique fruendä, leges aequas firmasque promulgaret. De talibus rebus prout leges bonae exercentur, ita (dixi) civitatis cuiusque viget polletque status. Si de his quae Deus donavit mortalibus aequë iustë-que inter homines statutum sit, tum fore ut singulorum industria vigeat, universorum copiae abundent; neque unquam uberrimä in insulä defore principi tutamenta maiestatis, si usque ad humillimum quemque civem descenderit principis aequitas. - Ille mea verba quasi haurit atque recondit, raro respondens aut paucissima. Tandem ait (ignoscat mihi lector, quod refero,) "O ere, numquam ego volui regnare; sed si anteä nescirem, in te didici quaenam essent regnatoris elementa."
406. Posteä dixi: "Nae tu, quidquid evenerit, id agas, ut numquam häc in insulä duo sint inter se liberi principes. Si ad tempus id devitari nequibit, at tu per foedus facito ut filii vestri ac filii omnium qui in eädem häc erunt insulä, eödem summo principe utantur. Quam mites sitis inter vos, tu optimë noveris. Quam atrox funestumque possit esse bellum, ego video, quattuor illos fortesque requirens Cortopis filios. Tu in fratris iam loco es erga Totopillum; cur, quaeso, acerrimi quondam crudelissimique fuistis hostes?" Lacrimä obortä, "Tu conciliasti," inquit. De se nihil promittebat.
407. Die Lunari antemnas sarsimus: tum funes nautae ipsi ordinabant. Magister queritur, inter fructüs non fuisse limonas, de quä re illico imperabam. Mox Totopillos octo aves vivas detulit, quinque mortuas; ex his tres grandes erant; otidas esse credidi. Dixit habere se porcillos quoque, cras fortasse alia delaturum.
408. Ego unam acum polarem, unum par pistolarum, bitubam meam, alteramque aucupatoriam eram avecturus; item quidquid proprium fuit Brasiliensis magistri. Quidquid nemini datum relinquerem, id omne pronuntio Gelavii esse. Hunc porro rogavi, ut in matris meae honorem cocum illam in portu rigaret foveretque.
409. Summo mane experrecti, maximä cum exspectatione multi mortales discurrimus. Totopillus maturë porcillos vivos tres detulit, novamque avium copiam, inter quas columbi erant e meis vivi. Serius Fenis, Laris, Pachus fiscellam limonarum suo quisque in capite deportant. Mox a Cortope nuntius remigum operam pollicetur, siqua forte opus sit. Sed propter ventum adversissimum et cautes vadosi maris parum nötas, magister honorifico responso negat se audere hodie egredi: id quod multum doleo.
410. Nam suspensis intentisque animis maestissimum est segnitia: item paratis rebus omnibus, quid nobis nisi segnitia restat? Propterea, procedente die, iuvabat me quod magister, plurima interrogando, multum a me sermonem elicuit. Praecipuë mirabatur, quö tandem fato ego, Anglus homo, inter Lusitanos Brasilienses ineunte adolescentiä fuerim colonus, ubi ipsa religio deterret Anglos. Ubi Gelavius quoque oravit, ut totam hanc rem plenius explicarem, in plenä nautarum contione hunc tandem in modum locutus sum.
411. Ego, in nave Anglicä ad Guineam navigans, a Mauro piratä captus sum cum sociis nostris navalibus. Is me quattuor fere annos pro servulo laborare co-egit. Tandem felici audaciä aufugi, in phaselo eri velocissimo, unum puerum Maurum simul asportans. Ipso in Oceano nave Lusitanä excepti sumus atque ad Brasiliam devecti. Magister negat se pro naulo quidquam a fugitivo Christiano accepturum: pro phaselo et rebus omnibus quas asportavi, ipse pollicetur pretium. Denique ab höc viro liberali, postquam in Omnium Sanctorum Sinu ancoram iacimus, persoluta mihi est summa ducentarum viginti minarum Lusitanarum. Hoc caput mihi erat pecuniae, in Brasiliam exposito. Fatendum autem est me clam patre navigasse; noluisse me idcirco sic reverti in patriam, ut pàrentis opes iners consumerem.
412. Illa sanë regio, immensa agrorum, profunda saltibus, vacua virorum, advenas libentissime excipit: nec diu exspecto, antequam apud colonum quendam in agriculturam adhibear. Primo quidem propter linguam ignotam parum eram utilis. Poteram sane colentibus astare, observare, segnitiam cohibere, et modicä quädam operä cibum tectumque mereri, ut ne ex meo impenderem. Interim per eundem navìs magistrum transigebam, ut ex Angliä pecuniae quaedam meae ad me mitterentur. Is nempe, Olisiponem rediturus, credebat se illic posse id procurare, si ego litteras sibi ad mearum pecuniarum sequestrem confiderem; id quod libenter feci. (At femina habebat nummos meos, vidua magistri navìs, primi mei atque optimi patroni). Posteä autem vir benignus, re meä tamquam suä ipsius accuratius perpensä, ait nummis nequaquam opus esse, sed caput pecuniae, postquam de summä certior veniret ab Angliä nuntius, Lusitanä merce mutandum, qualis praesertim Brasiliae esset idonea. Posse me post aliquod tempus Olisiponem ad se scribere, siquid potissimum vellem: sin minus, tum quaecumque sibi viderentur, reportaturum. Gratias sanë ëgi, litterasque ad amicam viduam composui, in quibus omnia, quae contigerant, strictim narrabantur. Ea, postquam redditae sunt hae litterae, laeta effugio meo, propter mariti sui memoriam Lusitanum magistratum ex suo liberaliter donat, simul parentibus meis cuncta impertit. Comperire non potui, credo tamen, meas apud illam pecunias a patre confestim auctas esse; nam merx quam demum accepi, aliquanto plus erat quam quod aut exspectaveram aut potui explicare. Sed redeo unde deflexi.
413. Colonus ille (Arauio ei erat nomen) cuius in operis eram, agri ditior erat quam pecuniae, nec potuit naturali agrorum ubertate ita frui ut debebat. Ager per servos colitur. Atqui ille neque tot servos, quot opus erant, habebat, neque instrumentum satis amplum, si, propagatä culturä, reditüs ac commercia opperiretur. Ut industrium me primum esse vidit, agrique colendi haud ignarum; mox, intellexit nummorum me aliquantum manu tenere, alias exspectare ab Angliä pecunias: sensi eum familiarius me compellare, tum saepius astare, velle colloqui, ad mensam interdum adhibere. Mox pueris uxorique me commendat. Garrio cum pueris, ruri còmès fio; ludum quasi gladiatorium facio, - non cum ipso gladio, nam virga pro telo erat, - dum doceo quomodo Anglus nauta, quomodo Maurus, feriat, arceat. Quae omnia non modo animum meum inter peregrinos valde solabantur, sed propter linguae quòque usum proderant. Lusitanicë loqui ex pueris disco, cum patre sermones ipsius de re habeo arctiores.
414. Tandem is se aperit. Benignë de me quaedam praefatus, ait, - Si socium haud pauperem haberet, ambobus lautius fore quam nunc sibi soli: tantam esse agri ubertatem, caeli teporem, aquarum abundantiam. Me, si in haereticä religione persistam, agros meo nomine non posse in Brasiliä tenere. Sanë se velle, concordes forent omnes Christiani: sin autem id fieri non possit, tum, idoneä factä syngraphä, quin pecunias in fundo eius collocem, amplosque reditüs fenore accipiam? -
415. Ubi cibus abundat et iucunda äeris temperies facili operä corpus fovet, ibi (opinor) animi ad liberalitatem, apud nos ad avaritiam, sunt propensiores. Itaque coloni illi sunt haud raro segnes, negligentes, prodigi; profecto non sunt illiberales. Quare, quae in medium proferebat, cömiter excutiebam; neque abhorrebam a viro, vultu moribusque iuxtä benigno.
416. Illud quoque considerabam; Lusitaniam Angliae arctiore quodam vinculo astringi, ex quo tempore formidanda illa, ingens potentiae Hispania, nostra dirissima atque implacabilis hostis, e possessione Lusitaniae est exturbata: quo tutiores mihi fore pecunias, apud civem Lusitanum collocatas.
417. Denique consensi; scriptisque litteris, quas merces ille desiderabat potissimum, has ego Olisipone reportandas ad me rogavi. Pecunias propter praesentes usüs illico poteram ex arcä meä conferre. Paciscitur porro, ut ego operas agrestes curem regamque, ille praestet mihi ex ipso fundo cibum, servos, equos, cuncta quae maximi sunt: cetera ex praesenti pecuniä atque ex annuo fenore facile solvo.
418. Miranda sanë est illä in regione arborum atque fruticum tum copia, tum proceritas. Plurimarum nomina arduum est dicere: immo, prorsus populis Europaeis sunt incognita. Celebris est ibi manioca esculenta, item milium atque zea Indica, item banana et oryza sativa. Atqui ego, qui plurima terrä nascentia apud Mauros didiceram, tamen longë plura hïc primo ignota inveni.
419. Noster quidem fundus saccharum praecipuë et tabacum gignebat. Radïces esculentas, olera, cerealia, ipsi in suis agellis servi edùcant, eroque praestant unus quisque aliquantum. Ille sëmina quaedam, instrumenta, vestimenta, tecta domorum confert; cuncta administrat, defendit, regia vectigalia persolvit.
420. Per biennium plurima circa fundum erant novanda. Plus aliquando excolebatur agri. Saepës, viae, portulae erant conficiendae: tum casulae novae, plutei. Distribuendum instrumentum, cultura regenda, multa novë docenda. Irrigatione non opus erat; dumtaxat propter oryzam quibusdam in agellis cohibebantur rivuli decurrentes. Tertio itidem anno multä opus erat alacritate et perpensatione diligentissimä, ut ad amussim iudicarem quid sapienter, quid stultë impensum; quae retinendae rationes, quae mutandae forent. Necnon, ipsorum servorum ingeniis iam melius perspectis, ad suas quemque curas fructuosius poteram disponere. Tantummodo non satis habebamus virorum in operis, quamquam vernulae quotannis nascebantur, et post aliquot annos videbantur suffecturi.
421. Attamen quarto iam anno affluebant opes, servuli continuam officiorum rotam persequebantur. Socius (sive collega) ille meus Arauio, vetus negotiandi, externas fundi nostri res diligenter administrabat. Ego vero quasi brachiis replicatis poteram ditescere, nìsì quod propter novam hanc segnitiam tum maxime fundi, regionis, hominum, meique ipsius taedebat me.
422. Debebam fortasse uxorem ducere, sed religio loci impediebat: non quod ego Anglici cult
ûs tenax fuerim atque ostentator; nam exträ, vix diversus a ceteris videbar. Sciebam autem, ut primum matrimonium contemplarer, extemplo sacerdotes de meä religione fore curiosissimos; dein arctas connubii leges postulaturos, quibus neque uxor sit mea ipsius, neque liberi neque domus neque servi; sed sacerdos suä sponte intret, cognoscat, ordinet, imperitet; cunctos, si libitum fuerit, contra me cohortetur. Id vero non erat ferendum. Itaque solus manebam, solum me fovebam, oblectabam: mox, me ipsum perosus, inquieto agitabar animo.
423. Ita affecto subita supervenit vitae conversio, quam satis mirari non possum. Collega ille sive magister meus sedulo me ad se vocat; ait, gravi de re velle se colloqui; aures benignas et patientes se orare. Ego, mirabundus quid sit, respondeo, esse mihi otii satis superque, et perlibenter me auscultaturum.
424. Tum infit: Opulentiorem se per me in dies fieri. Quidquid dicat, ne se putem ingratum, neve velle ab se me amotum. Multa me fundo suo optimë fecisse, unum non potuisse facere, ut plures essent servuli. Id si fieret, multo etiam perfectius latiusque excoli posse agros. Operam meam per triennium utilem fuisse, immo necessariam; iam ipsam per se quasi confectam: sic enim me res administrasse, ut non iam indigerent mei. Nunc si sibi suisque familiaribus consultum velim, in eo res esse ut valdë possim adiuvare.
425. Hïc pausam fecit: ego autem exspectans etiam tacui. Tum de novo incipit: Audisse se ex me, navigasse me ad Guineam commercii causä. Si iterum vellem eodem proficisci, sibi amicisque gratum fore, mihi ipsi fortasse non malum. Etenim plures notasse me, qui anteä hilaris strenuusque fuissem, nuper taciturnum evasisse, maestum, languidum. Fortasse propter valetudinem mutandum äera. Excursionem maritìmam corpori mentique fore salubrem.
426. Interroganti mihi, "Quid autem ego tibi tuisque circa Guineam sum profuturus?" respondet: "Imprimis tu rationem huius commercii atque idoneas merces intelligis, quas hinc oporteat exportare: tum (quod est maximum) servos nigritas, quod volumus cò-emere, tu clementer règes, sanos deportabis. Lïbère tecum de te loquar. Difficilë est virum bonä familiä, humanë institutum, benevolum, veterem rei maritìmae, strenuum negotiando, regendi capacem reperire, qui servitia venalia conquirat. Atqui vel maximë tali viro hïc est opus.
427. Tu homines barbaros benignë excipies, demulcebis, ad obsequium düces leniter: alii efferos, contumaces, tristes, vel languidos, morbosos, semimortuos important. Nos te volumus sine tuo impendio ire. Mancipia de nostro cò-emes: deportata inter nos dividemus; tu parem nobis habebis sortem. Porro, quod nunc tibi propter operam tuam agrestem attribuo, id omne, pecuniä aestimatum, quamdiu in nave sis, solvam."
428. Nescio an laus mei nonnihil oblectaverit: ceterum respondeo, admirans si per regium praefectum talis expeditio liceret: nam rex ius servitiorum venditandorum paucis quibusdam propter magnam pecuniam concedit. At ille: "Nihil nos contra regis edicta sumus facturi. Palam non licet venditare, at nos prorsus non vendemus. Et vero, quo certius re se habeat, muneribus quibusdam sagaciter distributis efficiamus ut ne nimia de navis onere sit investigatio.
429. Accedit quod sacerdotes tale inceptum vehementer comprobant. Barbaros homines, quorum vita (lïbèra sit, an servilis) saeva est, impia, foeda, - hos in mansuetum servitium sub benignitate Christianä tradere, verae aiunt esse pietatis. Iam navis parata est; merx, qualem tu iubebis, cito parabitur."
430. Neque valde placebat mihi neque displicebat haec expeditio. Haud amplius iuvenali ardore in maria irruebam, et tamen amabam mare atque ipsam operum commutationem. Condiciones vidi aequas esse, rem lucrosam, neque amicos homines reicere facile fuit. Re ponderatä, demum consensi. Tum quasi intermortuus, sollemni testamento omnia concludo. Benignum illum navìs magistrum, qui me ex mari servaverat, heredem instituo ex semisse. Alterum semissem rei meae ad Angliam remittendum destino, conscriboque singillatim, quid opus facto sit. Sanë, si, ut in testamento fui providus, sic in vitä dirigendä fuissem sagax, numquam tantas aerumnas exsul ab hominis genere forem perpessus.
431. Iamque paratis rebus omnibus, solvimus a portu ipsis Nonis, Augusto mense. Primo ad septemtriones navigavimus, paene litus Americae nostrae legentes, tempestate bonä, dumtaxat vehementer calidä, donec ad promunturium Augustinianum devenimus. Inde ad Aquilones versus, tamquam ad insulam Ferdinandi Neroniani direximus cursum, citoque terram condimus. Duodecimo die turbo ventorum ex Austro conversus detorquetur in Eurum, inde in Aquilonem, violentiä semper augescens.
432. Nos, multum conträ luctati, necessario tempestate deferimur. E sodalicio unus vir febre victus decessit: mox nauta ac puer, superscandente fluctu, asportantur. Ut potuit magister, paulum decrescente vento, caelum observare, credidit nos prope septemtrionale continentis litus, circa Orinoconis ostia, devectos. Navem negat Atlanticum mare traiciendi iam esse compòtem: igitur me in consilium adhibito, rectä domum redeundum censet. Id vero vehementer nolo; inspectoque mari in chartis descripto, suadeo ut Barbadam petat, vitato aest
ûs decursu, qui sìnum Mexicanum invehitur.
433. Ille consensit ne redeat, clavumque ita flectit, ut qui in aliquö Anglarum Antillarum portu cupiat navem reficere. Häc spe adductus, iterum nos in altum committit: attamen novae procellae infortunatam navem excipiunt. Denique, ne longus sim, multum reluctati, in has ipsas arenas depellimur, ubi vestra navis afflicta est. Sed nos, scaphä conantes effùgère, salo maris obrùti sumus, unde ego solus evasi vivus. Ceterum navis ad plenilunium duravit incolumis, et praebuit mihi, non victum modo, sed paene insulae huius imperium.
434. Talia ubi dixeram, multa inter se colloquuntur, atque alia interrogant, quibus Gelavium respondere iubeo: sic vario sermone finitus est dies. Nocte mutatur ventus. Primä luce magister mihi aperit, remiges nunc posse multum adiuvare; de quo protinus nuntium misi. Horä ante meridiem decem cum ipso Cortope vënëre. Mei quòque omnes congregabantur, inter quos (ignoscat lector!) canem paene lacrimans aspicio. Hunc, illis tam utilem, asportare nolui: illud dolebam, quod feminam canem non potui simul dare, ne ipsum genus periret.
435. Mox solvunt ancoram. Movetur navis cum aestu, remulci applicantur, flumen descendimus. Vocibus, vultu, gestu, plenis caritate, plenis item magno maerore, discedimus. Ad caelum surgit cor meum, quaeritantis ecquando eccubi hosce tam fideles, tam bonos iterum conveniam. Gelavium oculi mei anquirunt frustra: fortasse propter dolorem se occultabat. A terrä iam recedens, egregiam insulae pulchritudinem admiror. Numquam sanë algae, fruticeta, praegrandes arbores, palmeta, colles, aqua purpurea, caelum clarissimum, tam digna mihi anteä visa sunt Paradiso. Sic remiges nos trahunt, quamdiu magistro id tutius videretur.
436. Ut primum in alto sumus et rite concinnantur vela, magister mihi significat ut dimittam lintres. Tum video Gelavium, loco Cortopis, iis esse praefectum. Is properë navem scandit, genua mea complectitur; et anteä quam verba possim illo momento digna fingere, recesserat, evaserat. Extemplo inter lintres ac navem magnum exstitit intervallum. Descendo in cellam meam, animum variis motibus distractum, pietate, si possim recollecturus.
437. Ad Caurum, quantum sineret ventus, semper contendebamus. Postquam quadraginta fere milia curs
ûs fecimus, navis Europaea apparet; mercatoria navis, ut credimus. Eam versus rectä tendens, magister cannones opem precantes personari iubet. Mox per prospecula vexillum videmus Anglicum. "Forsitan (inquit magister) illä citius in nave quam in meä patriam attingas." Id me dubitatione conturbat. Posteä aio, si maxime illa navis rectä ad Angliam properet, praestat praemonere pàrentes, vivere me ac vènire. Dein memini, quoniam pro fabro operam locassem meam, aequius esse, ut ne, nìsì coactus, pactum abrumperem; et quidquid rei pecuniariae inter me et magistrum pendëret, id benignius a sociis eius aestimatum iri, si tunc navi adhaererem.
438. Igitur properë litteras conscribo, quae ad patrem meum traderentur, si forte navis illa perferret. Quando convenimus, magister noster quaerit ab iis, quänam in longitudine terrestri versemur. Illi confestim et longitudinem et latitudinem nobis pronuntiant; aiunt porro Angliam se directä petère. Magister meas aliasque a se litteras iis tradit; mox inter utrosque disceditur.
439. Iamaicam sine noxä attigimus: hïc finis mihi erat vagandi. Divenditä merce atque aliä merce assumptä, iterum solvimus, et minus quinquaginta diebus in Bristolii portu recondimur. Inde epistulam ad patrem scribo, et tenerrimo responso exhilaror.
440. Transactis festinanter negotiis, alias litteras ad Brasiliam compono. Quidquid de meä re ex meo testamento fecisset optimus et amicissimus meus heres, credens me mortuum, id omne confirmo. Quidquid ex re navìs magistri illius, qui in naufragio periit, apud me teneo, - horologia, aurum Hispanum, aliaque, - haec et si cuius alïus rei pretium exceperim, spondeo reparare. Omnes ibi amicos salvere iubeo.
441. Tum propero ad pàrentes portans mecum documenta illa fidelium ministrorum, regiam tegetem dorsualem, praecinctorium, calceamenta, item clavam bellicam viri occisi. Nec diu est, quum Eboraci ad carissimorum ac diu neglectorum pertingo sìnum, senectuti patris matrisque tenerä pietate opitulaturus.
F.W. NEWMANI REBILII CRUSONIS ANNALIUM LIBER EXPLICIT FELICITER.
Adnotatiunculae
1. Sartago : frying pan, po
êle à friture, Pfanne, padella per friggere.