| Rebilii Crusonis Annalium |
|---|
| Danielis Defoe |
| a F.W. Newman contractorum, Latine redditorum, ad pueros docendos accommodatorum |
| anno MDCCCLXXXIV - Londini apud Trübner |
CAPUT TERTIUMDECIMUM
366. Iamque post violentam concitationem res ad suos cursüs rediëre. Sedecim post diebus aestas procellis abrumpitur: piget me quod cavernis hospites carent. Ego autem de meä linguä introtrudendä praesertim sollicitabar. Prima mea colonia et linguam non absurdë et litteras parcë didicerat: nunc meditor quö possim pactö easdem novae plebi impertire. Quando cum Gelavio colloquor, rogat ille, utrum velim eum assentiri oboedienter, an loqui lïbère. Lïbère autem (inquam) loqui.
367. Tum infit: "Nos, ere, tua familia, te et multum audivimus et valdë amamus: igitur in linguä litterisque profecimus melius. Tamen nimius fuit ille conatus, nec nìsì propter tui amorem tolerabilis. Duas res unä postulas, utramque difficilem. Crede mihi, longë praestat, ut de linguä tuä paulum differatur. Nostram potius nos linguam primum litteris exprimere discamus: postea quidquid e tuä didicerint linguä (et discent multa paulatim) cupient ipsi scribere."
368. Haec audiens, quasi obstupui. "Quid? (inquam): tune linguam barbaram vis litteris effingere, et quantum possis, in perpetuum defigere?" - Acriter respondet: "Nostrae tu, ere, nescius es linguae, qui barbaram vocas. Lingua est copiosa, delicata, subtilis, tenerrima, sono mollissima, usu gravissima: immo, quantum conicere possim, tuä sanë praestantior." "Quid ais?" inquam. "Ego non növi tuam linguam: rectë dicis. Sed cur credis eam meae antecellere?" "En (ait) quando tu Nos dicis, ego illud Nos per quattuor vocabula interpretor. Nam aut Ego ac tu valet, aut Ego atque ille, aut Ego ac vos, aut Ego atque illi. Hïc quattuor sunt, quae tua lingua in unum illud Nos confundit; nostra pulcherrime distinguit Bini, Bili, Binir, Bilir. Nonne hanc rectë dico magis hïc esse subtilem, accuratam, copiosam?" Assentior. "Item Vos (pergit dicere) duas confundit res; nam aut valet Tu cum ceteris quos compello, aut Tu cum quibusdam absentibus. Hïc iterum nostrates duo habent vocabula, Vinir, Dinir. Iam tu de fronte contrahendä loqueris; unam hanc a te didici locutionem: nos quattuor habemus verba simplicia. Nam frontem contraho aut propter lucem nimiam, aut meditabundus, aut cum maerore, aut cum malitiä: nos quadrifariam dicimus ac simpliciter." "Perge ultra," (inquam). Deinde tu de demittendo capite loqueris: nos septem vel amplius modis hoc pronuntiamus. Nam caput demitto, primum ut hostile telum vel ramum arboris devitem; deinde, ut venerer aliquem; tum, ut acutius prospeculer; quarto, ut assensum denotem; quinto, propter pudorem; sexto, per obstinatam contumaciam; septimo, in aquas descensuros; item octavo, saltans. En octo nostratium vocabula, Metic, Rodic, Fiarilic, Duthic, Lianic, Shanfic, Madiric, Reutic." - "Immo, Gelavi! (inquam interpellans) linguam tu meam parum novisti: nam nos Annuere adhibemus, assensum capitis demissi denotantes."
369. "Verissime dixisti illud, ere! (respondet). Non növi tuam linguam, neque unquam plenë novero, nìsì si possem renasci, et cum lacte matris carissimas voces haurire; nisi possem cum pueris iterum colludere, in vestris ludis litterariis discere; nìsì possem in contione sapientium fervida captare verba, atque in foro, ubi res venditis, multos per menses nundinari. Nìsì de novo possem matris, sororis caritatem discere, et suaves amoris susurros nunc primum tuä in linguä audire, numquam sic ego complectar eam, ut tu corde atque animo complectèris." Fateor; vehementiä eius perculsus sum. Nihil tale expectaveram: itaque reticui. Tum addit, - "O ere, noli succensere: sed ita se res habet. Lingua tua nobis in meram mentem vènit, quasi cum frigidä luce. Nostra pectus tangit, animum erigit. Ut tuam nos, quantum possimus, discamus linguam, aequissime postulas; sed nostram quae tenerrimis nos memoriis perfudit, noli sic surripere nobis, ut tuam mancë apprehendamus, fortasse foedë laceremus."
370. Numquam antea suspicatus eram, quam sua cuique genti pretiosa esset lingua. Post paulo fassus sum, male me consuluisse, Gelavium rectë iudicare: itaque iubeo, si possit, populares suos edocere, quö pacto ipsorum linguam litteris exprimant. Tum ille a me opem orat. Dicit, meis litteris illorum sonos non omnino congruere; propterea se haerere. Equidem non modo Lusitanicë multa de orthographiä (quam appellant) cogitaveram; sed prius, quando Maurusië discebam loqui, omnia Europaeis conscribebam litteris, mutatis additisque aliquot formis.
371. Igitur fere centum auditis perscriptisque vocibus, tandem quum autumat omnes linguae sonos se mihi pronuntiasse, facilë ei totam seriem explico. Hoc ubi plurifariam probavit, crediditque rem confectam, totum gregem nostrum edocet; illi alacriter arripiunt. Posteä, die Domini, quando ceteri conveniunt, incipit horulam dare huic rei impertiendae. Ego autem illo die contionor de rebus plurimis, quae possint mentes stimulare, excolere, firmare.
372. Illud laetus video, non esse segnes hos barbaros neque ventri aut temeto deditos. Etenim veloces esse et armis strenuos, id cuncti pro publico officio aestimabant. Sed ludos sedulo iis commendo. Feminae nostrae quotidie natabant, sed suo in grege: nos viri iam dumtaxat extra portum natamus. Ego sic iussi: namque ipsis interesse non videbatur.
373. At ego iam decerno, igneorum telorum usum Gelavio ac Totopillo impertire, quo tutior fiam. Id summo cum gaudio accipiunt, ut documentum fiduciae meae. Pulveris nitrati quia parcissimus fueram, aliquantum etiam restabat. Hoc reparari posse desperans, quidquid potest sine dispendio pulveris doceri, edoceo, atque illi acerrime artem meam assequi sonantur. Totopillus de pulveris illius compositione acriter exquirit. Carbonem facile explico; sed quid sit nitrum, quid sulfur, nequeo interpretari; nec, propter immane periculum, vellem eum componendi experimentis se obicere. Itaque hoc pro arcano relinquitur.
374. Häc aestate ego ac Pachus in pensilibus lectis super rupe dormiveramus: ceteri tres cum uxoribus malunt in cavernis manere; neque ego prohibeo. Pachum pro comite mecum assumo.
375. Inter haec subita res iterum rotae meae vitae convertit, et demum me pàrentibus, mihi patriam reddidit. Ante lucem, tertio ante Idüs Decembres, bombus cannonis me expergefacit. Iteratur ter quaterque. Agnosco signum navìs, quae opem in periculo orat. Primä luce per prospeculum contemplor, videoque navem magnam, quae in harenis longe a terrä haeret. Arbitror illas ipsas esse arenas, ubi, quattuor ante annis amplius, nostra navis se impegit confregitque mälos. Attentius observans, credo unum mälorum esse confractum. Mox vexillum discerno: id erat Anglicum. Tum miro gaudio, maerore, spe afficior.
376. Mare erat tranquillissimum: vix ulla tum flabat aura. Acie oculorum contentä, per prospeculum nihil video mot
ûs neque instantis periculi. Tum illud succurrit: Quidni possumus, pluribus connitentibus scaphis, remulcis navem ex arenä detrahere? Gelavium iubeo properare ad Cortopem, et meo nomine impensë rogare, ut lintres suas cunctas cum remigibus robustissimisque remulcis ad navem mitteret, atque a me dicta eos accipere iuberet.
377. Protinus ego cum Totopillo et Calefo Pachoque in scapham ingredior: nos quattuor remigamus, quoniam ventus deest. Cibum nondum gustaveramus, sed comportari iussi quidquid esset in promptu. Primi ad navem pertingimus, mox Anglicä voce exquiro, ubinam sit praefectus navìs. Illi mirabundi, et laetantes quamquam tanto in periculo, eum evocant. Narrat mihi, id quod ipse dispexeram. In litus, nocte utique tranquillä, incurrerant, fregerantque mälum anteriorem. Etiam tum haerebant, timebantque ne surgente vento obruerentur. Dico me iussisse lintres remigesque tracturos vènire, si forte id opis esse posset. Tum certiorem me facit, fundum navìs esse solidum, neque admisisse aquam. Mox a magistro bòlìdem petii, et a scaphä meä tentabam aquas. Sex ulnae navi sufficiebant. Means remeansque in scaphä, submarini aggeris finem dimidio fere horae satis comperi.
378. Iam autem tredecim pervenere lintres. Magister me docebat, quot remulcis esset opus: ipse affigit, funesque ex suo addit. Saburram transmovet, partes navìs afflictas levans. Eius dicta per me et per Gelavium traduntur. Remis incumbunt, gravius quam violentius primo. Remulci tenduntur, strident. Exclamat Gelavius: credo eum prohibuisse nimium intendi. Iterum; ter; quater incumbunt: demum non frustra esse video. Motus quidem navìs exiguus apparet, augescit, continuatur: tandem clamor gaudentium exoritur: navis vàdo detrahitur et protinus bene natat.
379. Tum magister a me gubernatorem petit, qui in tutum aliquem locum navem deducat, donec mälus erit resartus. Multum ille miratur, quum respondeo, "nemini ceterorum quidquam de höc mari esse notum, me sölum litoris aliquam habere notitiam." Remigibus per Gelavium indico, sperare me rem rectë processuram: multas me agere gratias: sed parati sint iterum adiuvare, si iterum sit opus. Interim aura diurna a mari surrexerat, et, vëlis aliquot praetentis, tardiuscule movebatur navis. Ego in scaphä profunditatem semper praetentans, flumen versus, in quod primam meam direxi ratem, sensim deducebam. Sed quoniam tempus procellosum longe aberat, suasi ut ancoram ancoram extra iacèret, deinde per suos nautas exploraret ostium. Assensus est. Tum ego meos viros cum scaphä domum remitto, ipse in navi maneo colloquii gratiä.
380. Protinus magister quaerit, anne novum possit mälum apud nos èmère. Respondeo: "Immo, secare. Esse plurimas supra arbores, mälis idoneas; quas succisas posse facile in vallem detrudi, et, in ripä fluminis dedolatas, aquä vehi ad navem. In ostio fluminis tutissimum esse portum vel furentibus procellis, modo profunditas aquae navem admittas.
381. Iam quaerit, anne cibos praebere possimus. Id vero promitto. Illico iubet prandium omnibus apponi liberius, narratque parcius per plures dies comedisse cunctos, quia metuerant inopiam. Ego vero interrogo, quare has in regiones venerint, utrum gnari an inviti. Ille postquam quaedam imperavit, seorsum ductum humili me voce compellat.
382. "Tu me (inquit) valde adiuvisti; ergo lïbère loquar. Merces ego Anglicas a Bristolio ad Iamaicam debebam portare. Propter vim venti in Corcagiam Hibernorum confùgère sum coactus. Ibi aliquot meorum nautarum maiore mercede mihi surripit alius quidam navìs magister. Tum alios ex necessitate accepi, quales ipse locus dabat, mercenarios nautas, quorum tres erant valde improbi. Multa molientes, seditionem serebant et bonorum pervertëre mentes. Tandem cò-orti in catenas me dèdëre, quum maxime eramus in Occidentalis Indiae maris. Quid de me facere voluerint nescio; sed ceteri nautae nihil gravius in me consuli patiebantur. Oculos Europaeorum fugientes, inter barbaros (ut opinor) se volebant recondere, credebantque se posse ditescere, divenditis meis mercibus. Unä ex orä optimam aquae copiam assecuti sunt, absentibus barbaris; mox, ubi cibos volebant èmère, orto iurgio, duo e navalibus sociis occisi sunt, quorum unus callidissimus erat e tribus illis improbis. Ceteri, qui cum scaphä erant, aegrë effügëre. Duo illi, qui restabant e pessimis, homines imperiti, vi ac minis ac consuetudine quädam navem regebant, quamquam caeli ac maris at chartarum marinarum ignari. Cibos iterum ac ter frustra quaesivere: propter inopiam alimentorum ceteri murmurabant: demum proximä nocte sub auroram in arenas incurrimus. Tum vero imperitiae horum hominum succensentes, nautae eos catenis vinciunt, me liberant, orantque ut sontes puniam, ceteros a periculo lïbèrem. Ego stàtim cannones opem orantes personare iussi: illud restat, ut si possim, quod male factum est, resarciam. Iam autem, dic mihi (quod maximi est) quot gradüs terrestris longitudinis hic habeamus."
383. Paene risi, quum haec me interrogaret. Respondeo: illum a meo vestitu posse coniectare, quantä in barbarie verser. Loci sanë latitudinem, stellis observatis cognosse me; longitudinem (quam appellant mathematici) prorsus nescire. Id tantum me habere cognitum, ad Occidentem nos degere, ultra ultimum Orinoconis ostium. - Ille ait, etiam hoc cognosse, magni referre.
384. Mox interrogo, anne velit me in patriam reportare. Is confirmat, maximo illud sibi gaudio fore; nec gratis modo revecturum; nam propter servatam navem magnum mihi a se suisque deberi praemium. Tum iussi, de höc quod dicebam reticere; iamque me in sua scaphä ad terram vehere, ut de cibis comparandis imperarem.
385. Undeviginti viri in nave erant: carnem recentem Anglis credo fore libentibus. Totopillo dico, si laqueis porcillos, lepòres avesve possit capere, quam plurimos capiat, ac vivos. Pachum ac Calefum, trahä ac trahulä eductä (illä duobus iumentis, häc uno) mecum ad colles Caprinos vènire iubeo; Larim Fenimque in calathos plures fiscellasque componere dioscoreas, maniocas, bananas, dactylos, aliosque fructüs vel legumina: Upim caseos promere quos habebat plurimos, et quidquid piscium sale condïtum reservaverat, - si id quoque nautis usui foret. Ova gallinacea mihi non erant: pullis avibus parcendum decrevi. Denique Gelavium ad Cortopem mitto, orans ut si quid aut zeae aut oryzae possit sine suorum detrimento tradere, id meä gratiä navi convehendum praebeat.
386. Pachum ac Calefum iam summä in rupe offendi opperientes. Caprarum silvestrium agros versus imus rectä, usque eo ubi propter asperitatem saxorum nulla erat trahïs via. Tum Pachum iubeo quam occultissime, more barbarorum, pone saxa inserpere, donec gregem aliquem intra teli coniectum videat. Ignipultas duas iis tradideram portandas: una erat bituba mea. Ambas iam suffercio. Ut Pachus recurrit, progredior cautë, etsi neutiquam fugaces erant hae ferae. E duplice tubo bis maximä celeritate iaculatus, duas antilopas occïdo. Totus grex aufugit; sed propter formam locorum non poterat extra iactum extemplo evanescere. Alterä ignipultä de Calefo arreptä, tertium protinus deicio mortuum: is mas fuit, grandis ille quidem, qui restiterat hostem conspecturus. Iumenta nostra paxillis destinaverämus: eo iam necesse erat praedam deportare. Calefus et Pachus, connisi, satis aegrë humeris suis capras, unam post alteram, deferunt. Caprum antilopam video nimium fore: quare egomet, oneri submissus, adiuvo. Sic per trium virorum nisüs hic quòque in trahulam componitur: dein protinus domum eos remitto.
387. Egomet lacum versus propero, ut anseres vel ferum olorem reportem. Ipsam ad lac
ûs oram numquam perveneram: ibi nunc olores video maximos. Anne pisces comedant, anne caro sit bona, nescio; credo tamen pisces e dulci aquä non nocituros gustui. Itaque igne coniecto maximum alitem, qui vix in margine erat aquae, occïdo; quem, quamquam canis non aderat, facile assequor. Hunc reportavi humeris meis, incommodum sanë onus.
388. Ad cavernas Cortopem offendo, qui collocuturus de zeä et oryzä venerat. A Pacho vult discere, quanta sit secundae spes messis; item a Totopillo quantam vim radicum esculentarum, aut a nobis satam, aut genitam in vallibus, debeamus exspectare. Certior de his rebus factus, decrevi et zeam et oryzam praebere satis liberaliter. Eum magno cum honore excipio, oroque ut ad cenam maneat. Plures res in musëo nunc primum ei exhibeo.
389. Inter haec pervenit Totopillus cum navìs magistro. Magister breviter ait, Ostium fluminis a se esse exploratum; satis superque esse aquae profundae; cras cum aestu maris velle se intrare. E valle Totopillum in rupe a se visum esse; (is de cuniculis ibi satagebat) se cursum suum ad eum direxisse, ut ad me duceretur. - Totopillus secum habuit in sacculis quattuor vivos, unum mortuum cuniculum; dein ego demonstro magistro, quos ei cibos destinem.
390. Is de ceteris rebus multas agit gratias; sed unum illum ait sufficere antilopam, duas feminas nolle. Nam tantam carnis vim corruptum iri, nisi properë comedatur; nautis autem qui decem per dies parcius pasti essent, insaluberrimum fore, si multum subito carnis haberent. "Sed ego," ait, "in rupe mansuetum vidi gregem: quidni possis duos tresve haedos cum pabulo vivos navi imponere, quando in eo erimus ut solvamus?" - - Tum video errasse me per properantiam: porro mälus novus erat caedendus. Igitur respondeo: "Bene est: quidquid poterimus, faciemus." Tamen de meis haedis aegrë ferebam: nam quidquid mihi cicur factum est, et e meä manu pascebatur, id iugulare dolebat me.
391. De olore oblïtus eram facere mentionem: nunc sententiam muto. In Cortopem convertor, interprete Gelavio. Multo cum honore illum maximo alite dono, item duabus mortuis antilopis, ut suis remigibus, si sibi libeat, praebeat epulum. Addo, nolle me oryzam ab ipso orare, nìsì esset, unde supplerem. Is laetus accipit, polliceturque lintres ad convehendum cras mittere. - Tum a Totopillo quaero, numve aves porcillosve ceperit. "Nondum ullos," respondet. - "Igitur differas (aio) hanc rem, donec resarciatur navis: nunc ex uno illo lepòre cenam appara." - Id ille properat.
392. Confectä cenä, Cortops ad suos vult extemplo redire. Ego cum magistro trans rupem ambulo, ut arbores mälo idoneas oculis lustret. Quattuor, quas denotat, cretä distinguo: hae erant in saltu meo. Descendens ad flumen quintam animadverti, eiusdem fere magnitudinis, quae pöpuli instar gerebat. Hanc ut propriorem commendo, atque ille comprobat. Tum aio: "Fabrum tu navìs tuae cras huc mittito: si quid iumentis opus fuerit, ego per viros meos praebebo." - "Eheu! (respondet): faber meus cum insignissimo illo improborum fuit a barbaris occisus: idque me male habet, quod nemo apud me est, qui arborem in mälum dedolare calleat. Sed nìsì inter vos quispiam est fabrili arte exercitus, nautae mei, ut ut poterunt, caedent." Tum narro et me et quosdam e meis ex necessitate multam rei fabrili dedisse operam; et posse nos, si velit, hanc rem aliquo tandem modo perficere. Id libens audit: ait se, mälo, qui fractus sit, in ripam exposito, alterum, eiusdem planë mensurae, imperaturum mihi; pretiumque eius, pecuniä aestimatum, in accepti tabulam mihi relaturum. Tum ego, quantum possum, spondeo: is ad suam scapham abit, in navem rediturus; ego ad cavernas.
393. Postero die sine ullä difficultate Pachus et Calefus arborem illam succidunt et ramos amputant. Navis cum matutino aestu ostium subit fluminis, mälumque illum confractum in ripam excutit. Ibi ego accuratissime omnes eius partes metior conscriboque. Fabrilia navìs instrumenta recognosco: mölem quandam cochleatam mutuor et maximas confibulas plures; quoniam utroque in fine inter operandum debeat arbor firmiter destinari. Dolabras item et runcinas inde sumo, ne, si nostrae in cedendo retundantur, absumatur tempus. Ego quidem videbar plus festinare quam magister; inaniter credo: sed spem redeundi oblatam tandem, mora uniuscuiusque diei videbatur imminuere. Video cras operam perfectum iri: igitur Totopillum iubeo, quam maturrime possit, testudinem capere; mox pabulum haedinum in navem congerere. Enimvero cras, id est, tertio die, ut speravi, mälum perfecimus. Vespere Gelavium ad Cortopem mitto, nuntiaturum, me gravissimä de re velle colloqui, quae cum plebe suä debeat communicari; quäre in eius honorem, nisi quid nolit, ipsum me ad eum mänè venturum. Respondet, libenti fore.
394. Mänè, regium vestitum gerens, meä in scaphä, comitantibus Calefo, Pacho, Gelavio, circumnavigavi ad Cortopem. Is me multo cum honore excipit. Tumulum quendam vel tribunal e caespite exstruxerant, in quod mecum ascendit, et in arundinaceo quodam picto tapëte me requiescere iubet. Tum ad contionem suorum verba facit, - credo ut me iis commendet: illi conclamant plaudentes. Assurgo et manibus gesticulor: nihil aliud poteram. Dein descendimus, et per Gelavium oro, ut Cortops mecum et Calefo seorsum colloquatur. Iam me aperio, Calefo interprete.
395. Aio, me omnibus insulae meae civibus summam optare prosperitatem: hanc ut affirmem, praecipuae mihi esse curae. Illum, quippe virum nobilem, mitem, seniorem et diu notum, quasdam propter causas, me ipso fortasse melius eorum fortunis consulturum. Quare unä sub condicione esse mihi in animo, ut de principatu illi caedam. - Primo non credit Calefus recte interpretari. Bis terque interrogabat, et, ut iteraretur res, postulavit. Igitur ego, regiis gemmis de meo collo detractis, illius super capite sustinebam. Sensi hominem valde moveri. Tum quaesivit, quaenam foret illa una condicio? Respondeo: - Quoniam illi non essent filii, postulare me, ut Gelavium pro suo filio et principat
ûs successore adoptaret; et postquam ego coram contione Cortopem meis regalibus exornassem, is rursus Gelavium, pro suo filio ac successore pronuntiatum, regio aliquo more publicë agnosceret. Libentissime hanc condicionem accepit.
396. Tunc adhibitis in colloquium Pacho ac Gelavio, retègo quid actum sit. Pachus laetatur, Gelavius obstupescens lacrimatur, interrogatque, numne abeam. Protinus explico; hanc navem meorum esse popularium et ad meam redire patriam: oportere me, patris senectutem amanter fovere; porro hïc me, si maxime linguae Indianae forem peritus, paucis aliquot posse esse carissimum, universis non posse esse acceptum gratumque principem. Non me paenitere quod artem litterarum iis per Gelavium tradiderim. Hanc si excolant, filios fore patribus, nepotes filiis usque sapientiores. Sed opus meus häc in insulä finitum esse. - Profundum subsequitur silentium.
397. Post paulisper Cortopem rogo, numquid obstet, quominus rem illico perficiamus. Ille, quasi evigilans, vacuis oculis aliquid respondet. Interpretantur: "Nihil quod sciam." Tum Calefus in caespitem escendens pauca proclamat, populum in contionem revocans. Opperïmur, donec quam plurimi reveniant. Tum Cortopis manum tenens, cum eo iterum escendo, cunctis mirantibus quid agatur. Protinus ego meo capite detractam cristam Cortopis impono capiti, et monile meum e bullis fulgentissimis et versicoloribus collo eiusdem circumpono. Adstrepit plebs gestiens. Mox Pachus explicat, me in honorem Cortopis de meo principatu cedere. Conclamatur ab universis. Descendimus ego ac Pachus: Gelavium escendere iubeo.
398. Rursus Cortops palam nuntiat, se publice Gelavium pro suo filio adoptare, quem se mortuo debeant pro principe venerari. Post haec dicta, ipsum illud monile meum, suo collo detractum, imponit Gelavio, quö manifestior meis sit oculis acta res. Applaudo. Tum Cortops Gelavii collo manus suas circumdat, et paternum ei osculum imprimit. Dein brevissimum aliquid proclamat, quod mox mihi explicant: "En vobis filius meus!" Mox maximä cum acclamatione disceditur. Oro Cortopem, ut propter mea summa negotia, si illi id non sit incommodum, ad meum portum secundo mänè veniat. Mox multä cum caerimoniä decedentes, domum scaphä petivimus. Haec quarto erant die, post navìs adventum. Eodem sanë die novus ille mälus per duo iumenta ad navem a Totopillo deductus est.
FINIS CAPITIS TERTIIDECIMI