| Rebilii Crusonis Annalium |
|---|
| Danielis Defoe |
| a F.W. Newman contractorum, Latine redditorum, ad pueros docendos accommodatorum |
| anno MDCCCLXXXIV - Londini apud Trübner |
CAPUT DUODECIMUM
327. Nomina novae familiae hïc libet narrare. Gelavii pater erat Pachus, soror Laris. Sponsa autem Gelavii Fenis appellabatur; huius pàrentes Calefus et Upis. Upim credidi vix amplius quadraginta quattuor habere annos, et neque Pachum neque Calefum exsuperare quinquaginta. Biduum praeparandis nuptiis destinatur; quae quidem omnia ipsis relinquo. Nuntio tamen parentibus per interpretes meos, - si quid vestis apud me sit, quod utendum velint sumere propter filias suas, vel si quae de cavernis videantur pro cubiculis commodae, ne graventur quidvis me rogare.
328. Inter haec maximo cum gaudio accurrit Totopillus, nuntiatque se alites tres, ex eo genere quod posset mansuescere, cepisse vivos. Atqui non erant phasiani, neque, quantum ego poteram intelligere, otides; sed nostratium gallos gallinasque potius referebant, quamquam longe erant grandiores augustioresque, ac sanë splendidi. Equidem Gallum Indicum pro nomine indidi. Libenter credebam, hoc avium genus numero ovorum apprimë excellere: tum mansuefacienda decerno. Mas unus erat, duae feminae: nesciebam, anne pares numero coniuges esse deberent: sed Totopillo imperavi, asservaret omnes summä cum sedulitate, daretque operam, ut proles gigneretur plurima ac mansueta. Ipsum erat genus alitum, quod olim mihi Gelavius denotaverat.
329. Quando autem fructuarium meum intro, fures ibi video res despoliasse. Cocorum aliquot nuces, sacculo quodam discisso, abreptae fuerant: id sine dubio macacorum erat opus. Atque anteä, me absente, unam nucem surripuerat macacus, neque, qui rem vidit Totopillus, poterat prohibere. Alias res mirë disiectas suis e locis invenimus: feles inculpat Totopillus. Equidem non credo: sed ille urget vehementer, petitque ut liceat unam reservare felem cum pusillo mare, ceteras abigere: ego vero, ne nimium adversarer, tandem permisi.
330. Exploratis cavernis, tres pro coniugalibus cubiculis destinantur: sed quoniam opera quaedam prius videbantur necessaria, meo ipsius cubiculo cedo. Hoc atque musëum novis nuptis permitto, fructuarium Calefo et Upi: ego in armamentario dormio. Nuptias suo fere in more transigunt: sed postquam uterque pater sponsum sponsam suam osculari iussit (id quod sollemnes caerimonias mihi videbatur terminare), ego, indutus regium vestitum, peroraturus assurrexi, iussique Gelavium interpretari.
331. Dixi me, Dei nomine, in meam eos insulam convexisse, ut forent beati, me regente: ceterum obsequentiam postulo: iamque imprimis, mea lingua est ab omnibus perdiscenda, et quantum fieri potest, semper dehinc häc in insulä audietur. - Tum Gelavio et Totopillo impero, ut prandium nuptiale apponatur. Post prandium, in rupem ambulabant, mirantes insulam. Vespere, obortis tenebris, e corrupto pulvere nitrato aliquot ego pyrobolos[1] cremavi, gestientibus barbaris. Sic confectae sunt nuptiae.
332. Iam ego Upi matres antilopas, a càne vigilanter custoditas, demonstraveram, et de mulgendi arte conatus eram explicare. Ea curam lactariam acerrime suscipit: duae autem erant matres cum haeduleis, nec multum sanë exspectabam lactis, quamquam corpore erant grandiores. Eadem cassavam panem ex maniocä et tapiocam optime conficiebat. Mox Calefus pollicetur nova vasa fictilia, ac meliora quidem, se facturum; atque ego de caseo, de butyro, de lactis flore, quidquid noveram, per Totopillum communico, sed caseum praesertim censeo faciendum. Item plumbum liquefactum, ad vitream vasorum superficiem quantum conferat, demonstro.
333. Pachus instrumenta agri colendi atque omnem rem ferrariam vehementer admiratur: mox per Gelavium edoctus, princeps evadit faber ferrarius, item agricola. Calefus operam figulinam, lorariam, funariam potius exercebat; materiam quoque caedebat libens. Totopillus, ut anteä, culinae se dabat: item calo erat atque auriga, et hortulanus et lanius et auceps. Multam hic habuit in condendis decipulis peritiam. Numquam ego ne unum quidem cuniculum resticulis potui capere; at Totopillus porcillos plurimos, aves innumerabiles, laqueis convolutis aut suspensis capiebat: hinc illae cenarum deliciae, illa pennarum plumarumque copia, quam miratus eram; hinc nuperrime gallus Indicus cum gallinis. Etenim Gelavius patrio suo regulo vestem pulcherrimam, e multicoloribus avium plumis contextam, dono dedit, qualis in Angliä caballi pretium afferret.
334. Video porro me ipsum, velut in Brasiliä quondam, oportere nunc pro operarum praefecto esse. Nauticam quidem rem ipse pro me suscepi; sed in nendo e foliis filum, in complicando cannas, iuncos, - multa faciebant feminae. Linamenta lucernarum torquent, oleum palmarum exprimunt. E lignariä fabrorum arte pleraque iam Gelavius exercebat et quidquid iuberem, perficiebat prudentissime. In viminibus cannisque contexendis peritissimi erant omnes. Hic autem loci affirmare oportet quid de barbaris sentiam, non omnibus, sed multis, quos nos Angli nimium contemnimus. Erras valdë et pessime consulis, si longë ex ipsorum consuetudine velis eos detorquere; attamen hunc errorem si declinas, - si apertë ingenuë fideliter iustë agas, - multo fideliores tibi erunt quam quis putaverit; mox miram sagacitatem, gratos animos generososque, aliasque virtutes neutiquam spernendas deprehendes summam inter barbariem. Nos autem - heu lugubri fato! - nostra communicamus vitia, illosque dediscimus nativas ipsorum virtutes; dein incertis ex causis inimicitiae insurgunt, donec hostile odium mitia commercia pessumdet.
335. Prima autem mihi cura post nuptias erat, ut res comparatas melius ordinarem, unamquamque suo in loculo. Novas ut ollas largioresque praepararet Calefus, urgebam, argillamque unde haberet, indicavi. Ego autem, quoniam veteres non sufficiunt arcae, maius quiddam, armarii instar, cum mensis interioribus, condo. Fores illas diaetae nauticae principalis, quae supra biennium apud me iacuerant, pro huius armarii foribus adhibeo. Illud opus me per sex dies exercuit. Totopillum iussi curatissime deligere, quid primum deberet consumi, quid in saccharo conservandum, quid per se posset consistere. Is autem dioscoreis, maniocis, cucumibus in novo agello per se dedit operam. Quoties aliquid aut piscium aut carnis erat consumendum, plures didicerat reservare reliquias, quibus elixis propter canem ac feles massae farinulentae vel alius cibus gustum derivarent idoneum.
336. Mox de oleo ac saccharo erat providendum, deque sagone[2] (quod appellant) et de cerä palmarum. Palmis aliquot succisis, aut farinulentam medullam aut ceram habebamus: folia, cannas, stipites, ad suos quidque usus adhibemus. Maximam autem et olei et sacchari copiam iam nunc censui parandam. Saccharum Gelavius, optimum illud quidem, e palmä quädam affàtim detulit: Borassum Flabelliformem, ut nunc audio, appellant arborem.
337. Post haec de agriculturä dubitabam. Zeam quam maxime accurandam opinabar. Oryzae plantas in hortis dixi invenisse Gelavium; sed illam culturam minus esse salubrem credidi, nec posse nisi uvidissimo in loco exerceri. Attamen Pachus et Calefus orant, ut sibi liceat hanc rem administrare: itaque ipsis remisi, simul indicans zeam a me oryzae anteponi.
338. Pachus in cavernis ordinandis strenuum se praebet. Feminae, adiuvante Gelavio et materiem suppeditante, in vestibus nectendis valde erant industriae; mox dato sapone, vestimenta lavare edocui. Tandem, post duos fere menses, tota mea familia suas habebat sedes, satis ornatas, suasque operas.
339. Tantis adiumentis suffultus, poteram esse otiosior, immo segnior: nec laetior tamen eram. "Quorsum haec?" interrogabam. "Num tota mea vita sic est degenda, - res opimas colligendo, consumendo? An meliorem aliquam religionem potero his barbaris impertire? Tentandum est fortasse: sed linguam meam imprimis perdiscant oportet. Anne horum operä ecquando patriam recuperabo meam?" Talibus exercìtus cogitationibus maestior fiebam ac taciturnior: id vero sentio pessimi esse exempli. Etenim nisi multum colloquar, ne Gelavius quidem nec Totopillus garrient Anglicë; tum cëteri non poterunt discere. Statuo fabellis ac narratiunculis, quoties cenamus, abundare; et, cum Gelavio imprimis, item cum Totopillo, de religione sermones habere seorsum.
340. Equidem iam pridem de meä ipsius historiä quaedam, praecipuë de naufragio, illis narraveram; sed plurima tunc parum intellexere, atque iterum audire avebant. Nunc autem primum clarë dixi quondam fuisse me Mauri hominis barbari servulum; id quod animos eorum adeo perculit, ut singula quaeque audire cupiverint magnopere. Ego autem quae plures per dies tunc narravi, non celarem lectorem meum, nisi dictu longiuscula forent. Profecto illa servìtus crudum meum et praeferocem animum salubriter mitigavit; et quoniam erum non crudelem habui, multa tum didici sub Experientiä magisträ. Porro illä in terrä caloribus assuevi, immo robustior fiebam. Sol orae Marocanae, nostro longe acrior, aurä Oceani temperatur, neque nobis est insaluber, modo caput fasciä sindonis involvas, et vino abstineas prorsus. Illic quoque plurima didici de frugibus, de oleribus, de fruticibus, quae postea erant utilia. Plurimas res item minore didici apparatu facere, quäm quö apud nos fiunt. Quippe ferramenta agrestia, domesticam supellectilem, instrumentum culinae, pistrini, fabricae, - offendi illic rudiora omnia; sed Necessitas inventrix multa simpliciter conficit, quae fato quodam meo discebam. Denique ipso industriae fructu superbiens, strenuus operis evasi, versutus ad excogitandum patiensque laboris.
341. Sed ad rem redeo. Aliud quoque iam aequum videbatur. Quoniam continuus labor ad vitam non iam erat necessarius, festique aliquot dies ipsis barbaris assolent, septimus dies (quem primum vel Domini diem appellamus) Christianorum more debebat tandem distingui; ex quo religionis aliqua posset cura exoriri. Itaque Kalendario meo recensito, quisnam sit "dies Domini" discerno: tum subditis meis edïco, ut festus sit hic dies: quo die item coram me post matutinum cibum congregentur. Ego regium monile gerens, precem brevem Numini Supremo pronuntio, ut suo halitu mentes nostras purget; illum quòque ipsius propter virtutes adoro: postea litterarum rudimenta cunctos doceo, ut novam linguam profundius animis defigam.
342. Si pluvia cadit, in musëo congregamur; ego in tabulam ligneam cretä scribo: sin serenum est caelum, ubi arena subtilis ac plana est potissimum, ibi radio maximas designo litteras. Ea imprimis vocabula, quae saepissime pronuntiantur, docui scribere, ut nomina rerum, Homo, Vir, Femina, Cànis, Panis; ut verba communia, Fac, Dic, Da mihi, Vèni, Abi; ut pronomina, Ego, Tu, Nos, Vos, Hic, Ille, Sic. - Primo quidnam vellem faceremve, parum intelligebant; sed quum ïdem sonus eädem cum litterä saepius audiebatur, sentiebam eos excitari. Gelavius primus orabat, ut sibi liceret rem iterare. Dein incipit a Me, Te, Se; item Nos, Vos, Hi, Hos, Sic, Dic; et postquam bis terque est a me edoctus, optime perdidicit brevia vocabula tot, quot omnibus elementis comprehendendis sufficerent. Mox ego totam litterarum seriem, in parvä chartä conscriptam, ipsi trado.
343. Gelavius sanë et Totopillus, qui quae dicerem intelligebant, longë celerius ipsas discebant litteras. Hos amplius in dies edocui. Proximo die Dominico ceteris ipsi praecipiebant. Tandem furor discendi cunctos pervasit magnus, quando hos viderunt et intelligere et pro magistris esse: sed multa non poterant legère, qui paucissima vocabula noverant.
344. Mox a me exquirit Gelavius, ex quänam re conficiatur charta. Ego de papyro, de lino, de gossypio facio certiorem; explico item de membranä sive pergamenä. Multa postea folia grandiuscula ad me reportat, siccat in sole, premit, lëvigat; iuncos item aquä maceratos contundit, gummi miscet, explanat, chartas meas imitans, sed parum res cessit: tandem e praegrandibus palmae cuiusdam foliis satis bonam censet haberi chartam. Dixi huic harundines ac pennas avium pro calamis scriptoriis sufficere, pro atramento sucum sepiae; gummi addendum, si liquor in chartä nimis difflueret. Ille confirmat, numquam sibi defuturum scribendi instrumentum, modo artem ipsam mente arripuerit. Iam unam quotidie horam litteras eum doceo. Die Domini quaecumque nova vocabula ceteri didicerint, ea doceo scribere; paulatimque, quum plura intelligunt, quaedam de religione incipio inculcare.
345. Cum Gelavio liberius de rebus divinis loquebar. Quidquid de Deo Creatore, de lege morali atque officiis, de sancto Dei iudicio, de eiusdem in sanctos gratiä dicerem, id omne illi facile esse et quasi naturale comperio: etiam de immortalitate humani animi (id quod mirabar) iam credebat. Sed quoties auderem de Christo, de Moyse, de Iudaeis narrare, otiosus audiebat, quasi qui miraretur quid haec ad se attinerent: aliquando fortiter contra dicebat. Tandem diffisus posse me tantis argumentis suam impertire gravitatem, abstinui, ne profundius me demergerem.
346. Non absurdum erit narrare, quantum Pachus suä arte ferrariä feminas adiuverit. Erant e meo instrumento acüs quaedam minores, item maiores sarcinariae. Has Pachus multum admiratur. Minores nequit imitari, sed utriusque formae plures procudit grandes, quas exacuit politque satis pulchrë, oculis rectë pertusis. Unicuique feminae dono dat tres formae utriusque: his vestes, tegetes, stragula consuunt.
347. Gelavius identidem quaerit ex me, numne paeniteat me, quod plures sumus: num velim ad tres viros rursum redigi: num si pro octo octoginta foremus, id oporteret dolere: num malim paucorum esse quam plurimorum regulus. Nesciebam quorsum haec intenderent: subesse quiddam mihi videbatur. Demum interrogo directa, anne consulto talia loquatur. Tum modestë ac candidë respondet: "O ere! talis est huius insulae iucunditas, talis omnium rerum copia atque commoditas, talis tua ipsius benevolentia, aequitas, sapientia; ut ego populares meos vellem sanë multos hisce rebus mecum frui. Nec dubito fore ut illi velint eadem, si modo liceret: tuum erit dicere, si id licebit numquam." Haec quum responderet, haesitavi consilii incertus. Mox dixi: "sanë suis esse illum benevolum: ego quid velle, quid nolle deberem, id mihi ipsi neutiquam lìquëre." Notavi posteä cunctos, ultra quod necesse erat, ampliare culturam. Id ipsum anteä fecisse Totopillum memineram, tum quum hancce coloniam clam meditabantur: itaque credo omnes eandem fovere spem, quam indicaverat Gelavius. Hoc me male habet, ne nimis adverser, neve periculosum quidpiam gratificer.
348. Iterum e Gelavio quaero quot novos colonos tuto posse venire credat, et quänam sub lege: num tot modo quot in unä familiä nobiscum aetatem possint degere. - Respondet, semper se credere, fore ut ego in patriam restituar: quippe, ubi una venerit navis, aliquando tandem venturam esse alteram. Tum se suosque, optimo defensore orbos, parvam manum pollentibus barbaris relinqui: nam hos quoque aliquando venturos, nec, nìsì aut igneis telis aut maiore catervä, posse abigi. Tot erga novas familias, quot firmo sint praesidio, esse optandas. Mille viros nimis multos non fore, sed quinquaginta contra eiectamenta maris sufficere." Interrogo, quid sibi velint maris eiectamenta. Sic ille explicat, ut dicat, "viros qui in scaphis per casüs maris huc advehantur inviti." Vis ergo (inquam) quinquaginta importare familias? "Si liceret, vellem," respondet. At Gelavi! (rursus aio) id non per me licebit. Propter locos, arbores, antilopas, pisces, aves, nulla non erit pugna atrox. Nemo mihi obtemperabit, nemo intelliget: ego inter primos occïdar.
349. "Ah, ne talia fingas, (inquit): ne metuas, ere! Prius certe ego moriar: sed non nösti meam gentem." Dic quomodo (inquam). "Primum, ere! (respondet) homines sumus, non bestiae; itaque et Deum et principem veneramur. Quisquis fortitudine, prudentiä, iustitiä excellit, hunc extollere, decorare, sequi amamus. Talis tu es vir, qui strenuë ac iustë regere calles. Nostrorum virorum quot te noverint, te prae nostris regulis omnibus anteponent. Dein, audi, quaeso, amplius. Summi nostri reguli patruus est Cortops quïdam, optimus ille quidem vir, sed fratris filium sibi praeponi aegrë fert, habetque factionem non parvam. Mitis est ac senior vir; filii autem eius omnes proelio occubant. Is profecto talem in insulam colonos deducere vehementer cupiat: immo, id ipsum audivi, ac credo. Iam si huc adveniret, ille et suos cunctos facilë regeret, et tibi obsequeretur officiosissime. Tum omnia illa de locis, arboribus, antilopis, ex consuetudine nostra ac sine pugna ordinabuntur." "Optime causam dicis, O Gelavi (respondeo) et callide adularis; sed nimiä me sollicitudine tota haec res excruciaret: quare amplius de eä ne colloquamur."
350. Nos autem, ita ut dixi, cursum nostrum tenebamus, nec paenitebat me meorum subditorum. Singula narrare de tot hominibus, longum foret. Omnia quae egomet inveneram, paulatim discunt; sed Pachus novam rem reperit. Per Gelavium a me exquisiverat, unde veniret ferrum. Dixi, e montibus effodi, eiusque aspectum esse, tamquam in humum influxisset, massasque humi suä gravitate implevisset. Post aliquot dies laetus renuntiat, ferrum a se in monte repertum. Ostendit marram, novo quodam metallo crustatam. Explicant mihi, vidisse eum, in ulteriore altissimi illius montis làtère, rivulum quendam discolorem, turbidum: marrä postquam conciverit, hanc concrevisse crustam. Video non ferream esse crustam illam, sed aheneam. Respondeo, posse hoc multi esse us
ûs, quamquam non sit ferrum; amplius oportere examinari. Posteä doceo tale aes colligere et fabricare, quoties usus venerit.
351. Hiems huius regionis praeterierat. Calidior tempestas appropinquabat; quotidiani imbres augescebant. Die quodam Martii solito acrius flabat ventus et continenter per noctem duravit. Sub ipsum mane per tenuem pluviam ego cum Totopillo cocorum sìnum versus pergebam, atque a speculä meä video lintrem terrae appropinquantem. Egrediuntur duo viri, una femina: tot modo inerant. Video protinus piratas non esse hos: viri defessi esse videntur, femina algescere. Haec ubi a vento protegatur, vestibus contectam collocant: ipsi vagantur, ramos aspectantes, ut qui cibum anquirunt.
352. Pistolas mecum habui, sed nihil erat quod timerem. Ramulo arboris raptim abscisso, hunc elatë gerens, cum Totopillo descendi, ciebamque eos clamore: neque illi a nobis fugerunt. Iussi Totopillum colloqui, si forte intelligerent. Is cito confirmat, esse eos Gelavii populares, vento abreptos, iamque fame, labore, frigore enectos. Nolui, in portum admissis, secreta dom
ûs aperire: sed iussi eum dicere, "cibum iis missum iri", et ipsum iuxtä manere. Ego actutum redeo, tum Gelavium remitto cum cibo, uxoremque eius cum spissis siccisque vestibus. Ipsi frustra conantur ignem fovere. Fenis et Totopillus apud eos morantur: Gelavius illico ad me redit: sic iussi. Tum colloquimur.
353. Ego aio: si per ventum non poterunt ante noctem regredi, numquam regredi debere, ne plures posteä in nos reportent, pervulgato insulae arcano. - Is laudat consilium meum, modo possit fieri. Mox addit: velle se quìdem plures insulae cives; sed invitos retinere, nìsì vincias, fore lubricum; nam posse aliquando scapham meam furari. - Id me perculit, nec quidquam ultra dixi: tamen eundem illum in sìnum hospites còercere statuo. Fenis autem rediens ait, sibi illam feminam anteä notam esse, et vero dilectam, atque eius se misereri.
354. Quando refoti sunt, tertio die de reditu consulitur. Erat sanë difficilis lintri reditus, si ventus eädem ex regione perstaret flare, quamvis clementer. Imperavi ut nemo retineret eos, nemo abigeret, sed suis relinquerentur consiliis. Multas nobis gratias agunt, viatico accepto, aiuntque velle se, ut primum possint, domum redire. Quarto demum die evanuerant, sub noctem regressi.
355. Haec erant in mense Martio, neque ego tunc suspicabar quo me invitum divina duceret Providentia: nam novos colonos arcessere pertinaciter nolui, quamvis timerem ne meis forem iniquus: sed sollicitudo acris semper me vetabat. Continuabantur menses, et nostra omnium opera. Praeteriere suo in ordine genialis pluvia ac foeda tempestas: tertium iam mihi redibat siccior aestatis pars. Nos quidem in fructibus colligendis tum maxime fuimus occupati.
356. En autem ipso Sextili mense, dum cum Calefo et Totopillo per rupem incedo, e saltu prodeunt duo viri barbari. Pistolä correptä, iubeo Totopillum eos compellare. Respondent, "amicos esse se, et regem insulae amicissime petere". Iubeo, mei honoris causä, tela in humum proicere: proiciunt. Tunc ut amicos saluto, recipere tela iubeo, et dicere cur, unde, venerint. Totopillus, parum facilë, tamen interpretatur responsa. Senior autem e duobus illis, mitis aspectu vir, qui fere septuaginta habere videbatur annos, in hunc modum loquitur. "Ego sum Cortops. Cum quindecim lintribus venio, octo et viginti familiis, ut tuä veniä cum bonä pace considamus häc in insulä, tibi pro summo principe obtemperaturi. Ceteros infra reliqui, dum tua reportamus iussa. Agrum autem ex tuä abundantiä a te oramus." Quia de re inopinatä illico respondere erat difficilë, multum salvere iussi; hïc in saltu requiesceret paulisper: honoris causä hos duos meorum apud eum relinqui: me celeriter cum servis cibisque rediturum: tum nos de omni häc re lïbère collocuturos.
357. Itaque decessi solus. Proditum me credidi. Gelavius sine dubio nuntium Cortopi per illos viros miserat, quoniam me obstinatum sensit. Tamen si triginta viri armati iam in terram expositi erant, per vim telorum male resisto palam: arte et sollertiä est opus. Aut suadere debeo ut protinus abeant, aut deliberare quo tandem pacto minimo cum periculo maneant, sive ad tempus, sive in perpetuum.
358. Interim irascor Gelavio et incipio obiurgare. Ille admirans, obnixë ac simplicissime negat quidquam nuntii se aut misisse aut missum velle; idque iteravit tam anxië, ut nequiverim persistere. Iam hunc cum Pacho cibos ac dona aliquot relaturum mitto. Ipse regalia assumens, memini Fenim fuisse feminae illius amicam. Igitur, missä ad eam Lari, arcesso, et iratä voce interrogo, quidnam hospiti dixerit. Illa quamquam male loqueretur, tamen, quae dicebam, satis intellexit.
359. Effusa in lacrimas respondet, se, ab amicä suä rogitatam, anne commodë se hïc haberet, dixisse: - Immo optime, sanë se esse beatissimam sub benignissimo ac iustissimo principe in iucundissimä insulä. Talia eam velle dicere, sermone quamvis incondito, intellexi. "An nihil aliud dixisti?" interrogo. "Sanë plurima," inquit. "Quid ergo?" "At ego nescio." "Nonne tu nuntium ad Cortopem misisti, ut huc vèniret?" "Certe nihil tale auderem (inquit) neque ausa sum." "Sed neminem tu huc invitästi?" "Oh ere (respondit), invitavi neminem; tantum, ut credo, amicae meae dixi, - Vellem ipsam et quam plurimos meorum sub optimo te principe esse beatos, velut memet." Postquam experior nihil ultra sciscitando extorqueri, vultum compono: bono animo eam esse iubeo: dein egredior.
360. Incedens simul reputo. Si re verä propter famam mei, non propter cupiditatem màlam, tot viri veniunt; tum vero, si prorsus eos venisse nolim, ipse memet obiurgare debeo, quod non fuerim iniustior; neque adeo sunt timendi, qui ad imperata perferenda festinant. Meae me laudes fortasse emolliebant: nulla convincitur proditio. Tum illud surgit: - quattuor ope virorum numquam hïc navem fabricabor: si redire ad patriam volò, per plures id debet confici. Quid si nunc plures Deus ipse ad me misit? Egone illos abigam, in aeternam memet redacturus barbariem? Reputans talia, cum alio prorsus animo ad Cortopem reverti, qui cibos iam confecerat, et cane meo, propter offulas blandienti, se oblectabat.
361. Nuntiatur mihi, cunctam eius plebem esse in portu hortorum; sub arboribus a calore protegi: habere secum maximum zeae atque oryzae numerum, item maniocarum; coria quòque comportare et maximas vestes, tegetesque quae malignam imbrium vim possint arcere: quadraginta duos viros puerosve esse, septem et quinquaginta feminas: Cortopis omnes dicto oboedire: ipsum Cortopem mihi profecto velle submitti, constanter autem a me orare sedem idoneam. - Responsum feci plenum benevolentiä. Pollicitus sum, illico me demissurum, qui ligna secaret in focos, aque alterum qui plura cibo commoda distribueret, velut oleum, sal, aromata: tertium qui ollas caccabosque ferret. Interim me de sede dandä meditaturum. - Mox nos redimus cavernas versus, duo illi viri ad suos. Quando animadverti auram extra ordinem a meridiem continuari modicam, melius censeo ut in scaphä Gelavius cum patre soceroque supellectilem ac cibum portet. Gelavius minoribus gemmis fulgens me repraesentat. Hic lignum secat, illi prandium properant.
362. Ego autem sub sericä umbellä propter fastum ac calorem tectus, ad Caprinum iugum deflecto, atque, inde prospectans, novae coloniae decerno longam illam oram subter iugo, cum primo sinu citra Lunatam Viam, si eo quoque ègërent. Sed ora illa facilë suffectura erat. Postulo ut septimus quisque dies ut festus habeatur; ut, quot possint, illo die coram me veniant; ut Cortops quater in anno, ad minimum, me veneraturus adeat; ut mea lingua pro imperatoriä linguä aestimetur, quam cuncti, ut primum possint, discant elòqui. His acceptis legibus, proximo die circum remigant, suamque capiunt sedem.
363. Paulo post clarius denoto; quidquid sit illä in orä, Cortopis esse sine ullä exceptione. Quaslibet aves, quoslibet pisces, illä tantum in orä, pro suis oportere eum aestimare. Sin ultra lineam altissimi iugi Caprini voluerit venari aut fructum terrae percipere, id mecum amplius deliberandum. Si quid in monte velit seminari, id liberum esse; et quidquid coluerit quispiam, id fore cultoris. - Has quoque leges comprobärunt: tum ego sollicitudinem deponebam.
364. Mox ligones, secures, dolabras plurimas deligo, item marras aliquot et cultros mensales, quos Cortopi dono dem, suae plebi ad suum arbitrium distribuendos. Cultrum, furcillam et cochlear, splendidiore specie, ipsi destino Cortopi. Sacchari aliquantum et olei addo, item aromata. Has res ille cupidissime ac multis cum gratiis accipit. Tum, ne gemmis Gelavius praeluceat, monili pulchrius variato exorno Cortopem.
365. Postea aliud quiddam mihi arrogo: - Si hostes häc in insulä descendant, ut sub Cortope cuncti imperata mea perficiant, conferantque subsidia belli. - Id quoque facilë conceditur. Tum citrea atque aurea mäla, cocos nuces uvasque siccatas, et conservatarum ananassarum ollas ad Cortopem demitto.
FINIS CAPITIS DUODECIMI
Adnotatiunculae
1. Pyrobòlus : bomb, bombe, Bombe, bomba.
2. Sago est farina quaedam : sago, sagou, Sagomehl, sag
ù.