Rebilii Crusonis Annalium
Danielis Defoe
a F.W. Newman contractorum, Latine redditorum, ad pueros docendos accommodatorum
anno MDCCCLXXXIV - Londini apud Trübner

 

CAPUT UNDECIMUM

294. Post hos sermones uterque magis magisque in operas ruit. Vestitüs nuptiales ac dona sponsalia credebam praeparari. Cannarum, arundinum, iuncorum, restium vel filorum, pinnarum plumarumque magnam vim comportabant. Postea explicatur, patrio Elapsi regulo plumatam vestem ac dorsualem tegetem pro dono destinari. Id quum intellexi, e vitreis meis bullis plures obtuli, ut pro torque collari essent: has accipit Elapsus libentissime. Video quoque lectorum opercula vel stragula e mollibus iuncis contexi: igitur versicolores vestes quas habebam fulgentissimas in sponsarum usum dono.

295. Ego vero bòlìde (quam Graeci vocant) quaesitä; - etenim plures in nave fuerant - saepius cum alterutro virorum egrediebar longius, interdum in cymbä, si valdë esset serena tempestas, quia tum remis certior est cursus. Tunc totam illam oram quae Caprino Iugo subiacet, satis exploravi; nusquam patebat scaphae receptaculum: sed colles accuratë delineavi, ut locos posthac recognoscerem. Necnon cum ambobus in scaphä egressus, oram adversam iuxta hortos ulterius visitavi; quidquid de litore, de profunditate, de montibus erat notandum, id conscripsi, notatis caeli regionibus. Necnon unicuique montium nomen indidi aliquod, cum suä figurä descriptum.

296. Quum die quodam in hortis cum Elapso permansi, Secutore domum misso propter varios usüs, per inferiora prata diligentius exspatiantes, oryzam invënìmus in uvidiore loco latë crescentem, ubi numquam antea incesseram. Hanc rem credidi posse aliquando magni esse momenti.

297. Postridie quiescente aurä, excurrimus in cymbä usque ad portum hortorum. Montem illum altissimum iudico praecipuum esse oportere locorum documentum. Quare a tribus lateribus figuram eius accuratë delineo; tum credidi, me, si häc in parte insulae forem, in die quamvis nubilo, posituram meam agniturum. Cautes quoque, si quas vidërem, scripto notavi.

298. Profluentes maris multo erat difficilius observare vel coniectare; nam aestus diurnus atque aura conturbabat rationes meas. Insulam a septemtrionibus praeverti non ausus sum. Multa navigando expertus, tandem despero de profluentibus cognoscendis, nec valdë perturbor, sed de häc re reticui.

299. Domum revertenti delicatissimum mihi prandium apponit Secutor, ex avibus grandioris membratim concïsïs. Genus avium nesciebam: num otides[1] esse possint, dubitabam. Ille explicat, eas esse ex höc genere, quod mansuefactum volebam; sed hactenus nullam se cepisse vivam. Neque ille neque Elapsus vult vesci: sed postquam finivi, vescebantur. Tum interrogo, quidnam de grege possit fieri, si nos omnes peregrinamur. Tacent paulisper; mox Elapsus respondet: "Si faveant aurae et Fortuna Maritalis, triduo nos posse reverti. Solvendum esse gregem, compedibus fortasse vel obicibus praepeditum. Quando redeamus, fistulae cantui oboedituros: sin minus, si forte haeduorum aliquot amittantur, ferendum damnum. Nos e colle caprino novos haedos, si libeat, venari posse; uxores non posse." Quando haec serio ac deliberantissime dixit, vix risum continui.

300. Sed pergo interrogare, quot remos habeamus scaphae. "Duos tantum," respondent; eos nempe quos egomet fabricavi. Id sufficere nego: quippe si aurä deficiamur, fortasse remigantes tres viri quattuor remis novum assequemur ventum, sed duobus utentes remis in stagnante äere haerebimus. Novos remos, clamant, caedendos; id quod ego comprobo.

301. Tum alium inicio scrupulum. Si barbaris foret confligendum, ego ignipultä pistolisque valeo; ministri mei comminus gladio bene pugnant, sed eminus a barbaris superantur. Nam neque multas habent sagittas, neque multum in häc arte sunt exerciti: porro si maxime essent sagittarii, duo viri a multis facile obruuntur. Melioribus opus est telis, - Hic pausam facio.

302. Illi primo tacuere: tandem invito sermonem. Elapsus timide interrogat, "anne sciam, quot habeamus in usum catapultarum praeparata spicula missilia?" Tum respondeo, "Ego certe nescio." Ille vero, tamquam veritus ne me reprehensione corripiat, tacet iterum. Sed Secutor, paulo audentior, testatur, "non posse illos portare spiculorum iam confictorum pondus: plura configere inutile esse: quod genus telorum sit melius, se nescire, nìsì si ignipultas denotare velim."

303. Sensi me errässe; nam nolui igniaria tela tunc eos edocere. Itaque benignë dixi, "industriam illorum omni laude esse dignam, meque gaudere, quod tantam haberent spiculorum vim: sperare me sine proelio aut iurgio nos redituros; sed quotidie catapultas exercerent, et tot uterque secum assumeret spicula, quot res ipsa permitteret." Tali responso contentos se demonstrabant.

304. Caesis duobus cocorum truncis, dissecamus, dolamus, in remos fingimus; - nam quattuor remos placebat conficere. Variatä operä ac ludo, in labores reficimur, aemulatione ac spe erecti. Haec inter negotia multum colloquimur. De ipsorum patriä interrogo viros, numne earundem rerum sit ferax, quae häc in insulä gignuntur.

305. Illi explicant, fere contiguas se habitasse regiones, scopulosä orä divisas, quae ipsos propter scopulos ab utrisque concupisceretur; hinc illos intenercivis involvi bellis. Nam ceteram suorum terram ex merä humo consistere, molli, uvidä, arboribus fruticibusque uberrimä, sed siccis solidisque locis carente: porro per inopiam ferri optimum lignum minus esse utile; igitur saxo destitutis nulla esse domorum fundamenta.

306. Domos gentilicias, ut plurimum nidos, esse, inter ramos arborum contextas, ut ab udo solo submoveantur, praesertim tumescentibus fluviis. In uvidä calidäque illä humo procëras nasci arbores, egregios fructüs; plura tamen genera meis in montibus vigere, quae illic uvidus calor non patiatur. Interrogo, Habeant-ne uvas? "Habebamus," inquit Secutor, "sed gustu his dispares: nihil erant nostrae, nìsì dulcis quaedam in ore aqua." "Ergo," inquam, "tu exquire, quidnam e siccatis nostris uvis sit optimum, quod patri sponsae tuae des dono." Arridet.

307. Tum in Elapsum conversus: "Tuäne in patriä nuptias tam celeriter perficiunt, ut parens tribus horis unicam filiam viro ignoto foras ducendam tradat?" Paulum pudibundus respondet ille: "Si pater domi relinquendus erit, non potest id fieri: sin pater cum filiä sit iturus, potest nonnumquam. Atqui neque ego inter meos sum ignotus, et propter me confident Secutori. Te autem regië vestitum postquam viderint ac vim telorum noverint, audierintque a me qualis et quantus sis, quidlibet mihi tui gratiä concedent." Dubitabam, mera-ne esse hoc adulatio, an veritas; vera tamen eum dicere, libebat credere.

308. Mox e Secutore quaerebam, quapropter ipse atque ipsius populares ad insulam meam tunc pervenerint et numquam alias. Rem ab initio narrat. Scopulosa illa regio erat ab alteris occupata: hinc coeptum est bellum. Quisquis hostium erat in praesidio, comedendus destinabatur: id gravissimum iis supplicium. Inter alios correptus est illic Elapsus. Sed patriam versus redeuntes oppressit procella, quae duas scaphas in apertum mare abripuit. Totam noctem frustra luctati, summo mänè insulam meam non longë vidërunt. Volentes neque vënëre neque iterum venient; nam ignei mei teli vis pro fulgure praestigiatoris divini sine dubio nuntiatur.

309. Tum volo scire, utrum hïc esse insulam prorsus nesciverint. Tum Elapsus confirmat, montem insulae excelsissimum interdum distingui; sed non vacare ut merä curiositate mari se committant, - tumido, an tranquillo. Percontor, numne caro humana propter libidinem palati exquiratur. Ambo vehementer negant: in ultionem summae iniuriae, idcirco tantum aiunt quasi religiosë comèdi.

310. Mox Secutor urget, ut disertë dicam quö die velim navigare; nam certum se habere, benigna mea verba pro factis valere, nec velle me sine causä diem proferre. Tum video decernendum esse sine ignaviä diverticulorum. Respondeo, si cuncta parata sint, intra triduum nos profecturos. Rursus interrogat, anne velim eum omnia, quae victûs causä sunt commoda, praeparare: ego autem assentior.

311. Crastino die, dum aliis in rebus absum, Secutor haedum iugulat, sanguinem in agello suo diffundit, cornua reservat, membra discerpit; alia coquit, alia suspendit in fumo. Ungulas Elapsus pro glutine arripit, pellemque incipit patrio more depsere. Haec rediens invenio obviam; sed neque probo neque culpo, quoniam veniam meam praeripuerat Secutor.

312. Ad Elapsum conversus quaero, anne suä in patriä tales sint capri, sive aliarum pellium abundantia. Respondet, apud suos abundare ursulos, porcillos, immo porcos varii generis, macacos, sciuros, et quadrupedes capris meis pares, paene aquaticos; ex quibus pelles diversas habeant; porro formidandos sed raros pardos, quorum pellis optima sanë: item audisse se, longë inter scopulosos colles capros fere huiusmodi existere: se numquam vidisse. - Libet me talia sciscitari et colloqui.

313. Post biduum mihi nuntiant, parata omnia: occidente sole navigandum. Hic nuntius me quasi stupore defixit; nam mille res prius videbantur conficiendae. Sed video me multa imperasse: nunc dicto oboediendum: ergo de bellico apparatu primum satago, postpositis rebus ceteris.

314. Mox reperio Secutorem lepòres meos occidïsse, coxisse, sub crustulä condidisse. Vultu angorem demonstro: sed ille, me commotum sentiens, humi consïdit tacitus, reprehensionem (credo) expectans. Demum fractä voce ait: "Paenitet me, siquidem te, ere, laesi." Tum suspirans dixi, "Mutari non potest: fortasse non male fecisti: ceterum ne canem meum occïdas. Ego vero tibi ignosco."

315. Ne longus sim, fere Nonis Novembribus, sub noctem navigamus, nunc remis, nunc aurä adiuti. Astris facilë dirigebatur cursus ad meridiem. Quum vento tranquillë ferebamur, quieti me dèdi, iubens, si quid mutaretur, expergefacere. Ante lucem stagnavit aura; tunc evigilo; iubeo remigare.

316. Orto mox sole, Elapsus grumos patrios procul agnoscit: uterque maestior videbatur: susurrabant inter se. Sed Elapsum dormire iubeo: ego cum Secutore propello scapham. Post horulam video Elapsum propter inquietam mentem non posse dormire; itaque Secutori impero somnum. Quando intra conspectum venimus, Elapsus in mälo erigit signum, apertäque arcä, regiis vestibus me exornat. Tum extracto cibo vesci hortatur. Secutor mox evigilat, et vescimur omnes, càne non invito.

317. Iam linter a terrä cautius appropinquat: tres inerant viri: credo, quia nos eramus tres. "Quid autem te tui cives vocant?" Elapsum interrogo. "Ego apud eos" inquit, "sum Gelavi." "Dehinc ergo apud me eris Gelavius," inquam. "Ego vero apud meos eram Totopil," infit Secutor. "Ergo tu," inquam, "eris Totopillus." Dum risu et alloquio oblectamur, accesserat linter: mox noster Gelavius nescio quid clarä voce pronuntiat. Illi gestientes strepunt, proximë accedunt, me mirabundi aspectant. Postquam iterum peroravit Gelavius, illi rapide ad terram remigant, nos sequimur tardiusculë. Tandem, iubente Gelavio, ancoram iacimus: me viri mei, honoris causä, humeris suis in litus deportant. Stratis tapetibus, consïdo: sericam meam umbellam Totopillus super me praetendit; Gelavius evanuerat.

318. Opperïmur reditum eius. Redit demum cum catervä magnä. In fronte erat ipse, cum seniore viro et virgine. Tum me compellans àit, "En pater meus! En unica soror!" Pater genua mea manüsque fervide osculatus est, virgo quasi venerans constitit. Mox Gelavius cum Totopillo verba secreto habet, post quae intimos credidi sermones misceri. Interea tota nobis caterva circumfunditur, mox ad scapham se convertit. Id me aliquantum commovet. Gelavius autem multas res, dona principi effert; dein ignipultas meas cum sacculis subsidiariis: mox Totopillum video scutulum pro metä erexisse.

319. Quinque iuvenes cum arcubus astabant. A viginti passibus sagittas ad scutulum direxere; nemo medium ferit, nemo per tabulam penetrat. Deinde Gelavius et Totopillus a triginta passibus e catapultis iaculantur. Hi et iustius collineabant, et altius penetrabant: facilë erant victores. Postea ad me venerans accedit caterva, orans ut ignipultae ostentem vim: tum multo cum honore ad carcerem ducunt. Quinquaginta passüs metari iubeo: bitubam meam suä cum furcä comportaveram. Demisso genu, bis ignem eicio: utraque glans medium transverberat scutulum. Eiulabant territi, mox murmure collaudabant: deinde magnum erat silentium. Gelavius tunc cunctis explicat, his telis se per me fuisse servatum.

320. Inter haec Gelavii pater cum filiä coram me redit, Totopillus autem pro interprete mihi explicat, velle illum se suamque filiam fidei atque insulae meae committi. Tum ego abruptius Totopillo, "Ego-ne hanc pro tuä uxore mecum reportabo?" Is autem erubescens annuit: "Here! Reportabis sanë, si libet, et uxorem meam et patrem uxoris." "At vero," inquam, "principi oportet me obviam venire honoris causä, nec tamquam clanculum abire." Respondet Totopillus, "Immo, id principi foret ingratum. Ille neque tibi vult offensam afferre, neque nimio erga te honore se suis elevare[2]. Sed donis Gelavii placatus, honorificam coram multitudine de te fecit mentionem."

321. Iamque accurrit Gelavius, excitatus ut numquam videram. Hic secum habebat virum ac mulierem cum virgine. Me recta petit, et rem omnem aperit. "Ellam! Quae mihi erat desponsa. Propter mei amorem nondum voluit nubere: en pater materque eius! Tu-ne nolis, O ere! Hanc meam familiam mecum revehere? Omnes sunt tui cupidissimi." "Ego sanë volo," inquam: "sed quot post horas?" "Iam sunt parati," respondet: "ad tenuem comportandam supellectilem vix semihorä opus est."

322. Fateor, haec mihi nimia erant: velut in somnio esse videbar. Tandem ministris meis dico: "Quod bene vertat Deus, ex intimo pectore gratulor vobis. Nunc, ne tempestas se mutet, quam celerrime redeamus." Illi cum senioribus colloquuntur; tandem renuntiant, tribus post meridiem horis esse navigandum. Id admirans, aio non posse fieri. "Immo," aiunt, "sic erit melius, ipso te iudice."

323. Video alias aliasque accedere lintres, et multa inter se parare. Praestitutä horä scapham ingredimur, quinque viri, una mulier, duae virgines, cum càne optimo, quem pueri valdë mirati sunt. Hospitum unusquisque spississimas suas vestes indutus est; stragulas quoque in scaphä composuerant. Aura paulum erat adversa; sed octo lintres cum robustis remigibus nos fune trahebant, tribus horis amplius. Simul ut Auster ventus flabat, Gelavius, multis actis gratiis, bonos remiges valere iubet, munusculo quòque unumquemque proretam honorat, sed tantä res tradidit celeritate, ut, quid dederit, nesciam scribere.

324. Excusso remulco, vëlis navigamus. Gelavius clavum tenet. Illud tantum narrabo, me propter concitationem mentis non potuisse dormire; Gelavium, qui prius non potuit, post aliquot horas dormivisse optimë. Iucundissimam sensi noctis auram, et de futuro meditabar, non sine precibus ac gratiis Deo oblatis.

325. Primä cum luce montis nostri figuram agnosco. Tandem Austro cessante, Subsolanus ventus surgit vehementior, torquetque nos nimium ad sinistram. Equidem nolebam tam pretiosum onus vel minimo periculo committere: igitur, quoniam nemo omnium erat invalidus, in hortorum portum direxi cursum. Ibi sumpto matutino cibo, scapham Gelavio commisi, cum patre, quando faveat ventus, circumducendam: ego cum ceteris domum revertor, colles escendens. Nos ante meridiem cavernas assequimur: illi serius perveniunt.

326. Summam autem rupem dum pervadimus, fistulä canendo recolligo gregem. Desunt duo tantum e iunioribus. Hos crastino die Totopillus acerrime anquisitos recuperat, cane adiutore. Sic illa res faustum habuit exitum.


FINIS CAPITIS UNDECIMI



Adnotatiunculae

1. Otides est avium genus verbo Graeco nuncupatum : bustards, outarde, Großtrappe, otarda.

2. Se elevare : make lighter, s'enorgueillir, prahlen, gloriarsi.

 


Praefatio I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV Glossarium Newman

Retro