| Rebilii Crusonis Annalium |
|---|
| Danielis Defoe |
| a F.W. Newman contractorum, Latine redditorum, ad pueros docendos accommodatorum |
| anno MDCCCLXXXIV - Londini apud Trübner |
CAPUT DECIMUM
266. Circiter id temporis statui scapham, si possem, reducere, ne vela prorsus corrumperentur. Elapsus autem iam satis intelligebat, quid iuberem. Malleum, clavos, serram parvam, argillam vitreariam[1], acüs sarcinarias, funiculos, velorum aliquot lacinias, in mulctrali composui: haec Elapsus portat. Ego cibum, poculum, cultellum, pistolas porto. Flumen convallis vado transivimus, saxis adiuti modicis, quorum ope credebam pontem sine magno opere posse construi. Sic breviore cursu ad scapham pertingimus.
267. Primum vela expando, inspicio, tento: tribus in locis valde infirma esse opinor. Denoto, ubi resarcienda sint: id Elapsus strenuë perficit. Intereä mulctrali aquam pluvialem marinamque scaphä exhaurio: fructüs in aquä putrescentes vehementer aversor: subtus invenio solida omnia, nec quidquam rimarum esse timendum. Fabri ope non egent tabulae; itaque perfectis velis ingredimur.
268. Aura, sicut exspectaveram, adversa erat. Remigamus ex ostio, dein expansis velis, ad dextram excurrimus, gubernante Elapso, id quod optimë calluit: ego iubeo et vela rego. Ut primum deflectendum in terram opinor, exclamo "Ad sinistram!" et protinus torqueo vela. Oboedit ille: scapha optime convertitur: tunc praecipuus meus decessit timor. Sine ullo periculi sensu primum illud exsuperamus promunturium, quamvis adversante vento, postea celerius proficiscentes praevertimur, denique litus intra cautes legimus usque ad portum meum, ubi in navale scapham laetus repono.
269. Ego autem Elapsum interrogo, "Anne bona sit scapha?" Responsum exspectabam, "Sic, sic"; vel "Bona, bona": sed admiror, quum ille clarë ac deliberate respondet, "Bona non est; bonam faciemus posthac". Iterum interrogo, "Cur?" Is vero quasi novam vocis facultatem exhauserit, nihil respondet nisi, "Sic".
270. Quod cibos collegeram et sëvèram longe amplius quam quod mihimet, uni viro, erat opus, sanë gavisus eram: sed quum Secutor, iniussu meo, in agello meo novam operam inciperet, iracundius paulo rationem eius rei reposco. Is humillime mànibus ac vultu deprecans, "Sic optimë" esse confirmat. Ego vero gaudeo, quod, tardior ingenio qui visus erat, per se possit bonas operas excogitare; nec diu est, quum video, in hortulo eum pariter atque in culinä fore utilem. Iumentis ìdem gaudebat; inde spes mihi, fore ut ex diversis famulorum ingeniis cumulatior proveniret opera nostra.
271. Ut primum, sanato crure, natare ausus est, admodum gestiebat; nam propter tepörem maris, nigritae omnes natandi sunt studiosissimi. Equidem post primum illum diem numquam in ipsum mare me committebam, ne intra cautes quidem; tanta me timiditas in solitudine invasit: in portu modo natabam. Sed cum Elapso etiam inter fractos fluctüs amabam ludere; mox aquä, velut telo, inter natandum, aves grallatorias[2] petebamus, quö in ludo acerrimum se Secutor ostentabat.
272. Oleo iam abundans, saponem facere volui; nec poteram Secutori, quid vellem, explicare. Algas vere marinas plurium generum cremavi: earum cineres oleo admistas igne lentissimo percoquebam, aquä calidiore circumpositä. Item e mangarum fructu quum spissum quandam extraxissem rësïnam, hanc oleo commixtam itidem decoxi. Post aliquot experimenta, duobus modis saponem non ita màlum confeci: tum omnem rem perspexit Secutor, meque in sapone componendo facile superavit. Usum autem saponis edocui, atque exinde in curando corpore utebar.
273. Rideo sane, quum video quantä ille superbiä aurigam se e trahä iactet, in vilissimo quodam scamillo sedens, tribus iumentis vectus. Ceterum omnia quae imperaverim, recte perficit, usuque trahae impetrato, multas reportat radices cum ipsarum humo: has dividit aut circumcïdit, fimum curatissime ingerit; demum satis magno cum labore amplum facit seminarium. Tum mecum arguo, si nimium praeparetur cibi, id minimë culpandum, quoniam tres viri vesci e meo oportebit: item industrios homines non e suis laboribus effugituros; iam pro patriä adoptasse hanc insulam.
274. Elapsus quòque suas inveniebat operas: atque ego, dum uterque mihi, quidquid iubeam, oboediat, gaudeo quod liberrimä utuntur diligentiä, neque socordiae sint amantes. Tamen ne subito defessi concìdant, saepius excogitabam, aut ludo aut varietate, levamenta laboris. Remigando, piscando, gladiatoriis ludis, natando quotidie, telis et catapultä, ordinarium opus variabatur.
275. Tunc autem texendo vel plicando praesertim exercebat se Elapsus, nec quidnam conficeret, satis intelligebam. Ex cannis diffissis quasi tabulas complicat arctë reticulatas, iuncosque sic internectit, ut foramina concludat. Levissimum sane erat opus, quamquam firmum. Artem eius admirans, quaero tandem, quorsum haec spectent. Respondet, "Propter scapham, sed ferro quòque opus esse".
276. Amplius interroganti, totum suum propositum explicat, partim verbis, partim rem ipsam demonstrando. Ait, scapham in fluvio esse non semper màlam, in mari cum velo plenam periculi; quippe quae neque fluctüs neque vim venti tolerare possit. Duplex opus scaphae esse addendum. Ne fluctus a fronte supercurreret, erigendam tamquam loricam in prorä, dein praeter latera quasi alas expandendas, sed has firmandas ferro. Id mihi esse curandum, se paraturum cetera.
277. Admirabar hominis ingenium, nec tamen proram praealtam approbabam; ille vero negat sine his rebus vela profore. Mox ingemo, nescius quare, quorsum, quando, in magnum mare sim invasurus. Sed memet obiurgo: Cur tandem, priusquam hi viri ad te venerunt, tu tantopere hanc scapham fovisti? Agnosco oportere, in casüs necessarië incertissimos, scapham quam robustissime reconcinnare, vëlis idoneam. Itaque de ferrariä re etiam atque etiam commeditor, modo chartä delineans, modo ipsa ferramenta colligens, comparans, examinans.
278. Inter haec libet cum Elapso caprorum scopulos visitare. Equidem semper timidus fueram, quoties ibi forem (nam inter saxa prospicere nequibam), ne novum quid atque infestum latens subito ingrueret. Fateor me, dum solus manebam, timidiorem in dies factum. Minus minusque me in densos arctosque locos volebam committere; sed aperta amabam spatia, ubi cuncta longë possem prospectare: idcirco quoque minus inter saxa caprina pervaseram. Nunc cum Elapso fortiorem me gerens, cum pistolis prodeo: ille sicam gerebat: explorare, non venari volo. Ascendimus tramitem; verna prata floribus suaveolentia praeterimus; locos notos recognosco. Mox longius penetrans, ab excelsiore quodam saxo repente novum gratissimumque video prospectum. Lacus longissimus, quasi amnis flexuosus, per passuum in fronte iacebat. Aquas quasdam vicinas antea notaveram; iam agnosco aut membra huius fuisse lac
ûs, aut eius quasi cisternas naturales. In orä erant herbae fruticesque viridissimi, uberrimum mitibus bestiis praebentes alimentum. Circa surgebant acclives scopuli, quibus decurrentes sine numero rivuli lacum replebant. Maxima vis hïc versabatur aquatilium alitum tamquam suä in domo.
279. Dum haec me valde excitant, Elapsus antiloparum gregem viderat, magnä cum delectatione: mihi in paludes aspicienti illud iam succurrit, fortasse has eius esse generis quod palustre appellatur. Sed nolo eas perturbare, atque ad mare potius duco, ubi iuga montium altius assurgebant. Lacum a septemtrionibus circumeo, inde pergens mare versus. Tandem, per scopulos enisi, mare non longe videmus, sed descensu asperrimo a nobis divisum. Subiacebat ora terrae, longula, palmis praesertim abundans; sed rupes ulterius ipsas in undas videbantur se praecipitare. Nullum sane portum häc in orä dispicio, quod orientem versus patebat. Circumversi, sed mare despicientes, redimus domum.
280. Ego vero, quamquam augescebant imbres, operä ferrariä identidem exercebar. Incudem, folles, malleos, forcipes, e re tormentariä navis nostrae habebam. Fornacem de novo, famulis meis adiutus, decrevi exstruere, latericiam materiem residuam adhibens. Carbones e ligno parare uterque probë calluit. Mox, Elapso folles exercente, ego ac Secutor ferreolos calefactos tundebamus. Etiam calidum frigido pertundere docebam, dum Secutor forcipem tenet. Sic virgae ferreae, quales propter scapham postulabat Elapsus perficiuntur. Aliud post aliud paulatim conamur; primo multimodis clavos ferreos mutabamus - in hamos, in anulos, mox in spicatos anulos; sic plures in formas discebamus ferrum fingere. Tandem illi, re totä perspectä, significant, meo labore non iam esse opus: se huius artificii esse compotes.
281. Inter haec, magno sum dolore afflictus, occiso psittaco. Hunc accipiter quidam incautum excepit, neque ego ulcisci poteram, quamquam strepitum carissimae avis audiens. Sed antequam ignipultam attinerem, hostis cum praedä evanuit. Hanc sanë rem aegerrime tuli. Quod postquam animadvertit Elapsus, solari me volens, psittacos non bonas esse aves dicit, alias quasdam longe meliores; neque dolendum esse, quando tanta mihi superesset avium pulcherrimarum atque utilissimarum varietas, quae velut caprae aut columbae cibatum ab homine accipere vellent. Tunc memini, eum tale quid de phasianis illis dixisse; mox interrogando comperio, ipsas has aves facile mansuescere et ova parère plurima: id quod libenter facio. Tum Secutori denuntio, si aliquot harum avium possit insidiis capere vivas, id mihi fore gratissimum.
282. Plurima per imbres parabamus. Catapultas in dies perfectius figurabant: loricam ego et alas scaphae summä curä maturabam. Scilicet Elapsus bitumine quodam opus suum perunxerat, ut aquam reicerent iunci cannaeque: a me postulabat ut compagem totam firmiter coniungerem. Alia quaedam in melius novabam, quae longum est dicere: - de supellectile tractoriä, item de arcïs penariis. Famuli autem mei operas quasdam inter se exercebant, de quibus non consulebar. Id me non conturbat, quoniam industrios sentio. Inter imbres pabula vel ligna colligunt, folia, cannas, alia reportant, fimum humo ingerunt, gregi inserviunt, natant, remigant, gladio vel telis se exercent. Sic dies praetereunt celeriter.
283. Iam Secutor ad me venit, veneransque humiliter ait, "Pessimos esse lepòres: velle se occïdere". Dioscoreas et maniocas ostendit, non corrosas modo, sed ex humo evulsas. Lepòres si supra sint, "bonos" esse ait, sed "infra non bonos". Etsi parum bene loquebatur, intelligo quid velit, et video non esse absonum. Attamen vexare mitissimam gentem, quam egomet tamquam colonos deduxeram, id nimis crudele puto. Tandem, multum reluctatus, escä atque blanditiis veteres mansuetosque parentes capio, et in pristinam caveam concludo. Ceteros ad arbitrium Secutoris abigi aut occïdi patior.
284. Duorum iam ministrorum operä adiutus, paulo amplius poteram litteris me dare: id vero ipsum illi mirabantur. Aliquando quasdam res iis e lìbro legebam, si quid possent intelligere: post paulo id eos penetrabat altius. Nempe videbant, sibi esse aut suam aut senum aliquot quibuscum vixissent sapientiam; me ex libro plurimorum cognitiones ad libitum meum haurire.
285. Quoniam neque librorum habui copiam, neque otium iis esse poterat, litteras docere supervacaneum credidi; sed lïberë colloquebar multis de rebus. Illi autem, arrectis animis, studiose auscultabant. De meis fortunis aliquot res enarravi, denique de naufragio. Magnitudinem demonstravi navìs et uberem rerum copiam, quam ex meris ruinis excepi. Talia dum narrabam, illi textilia continuabant opera et linguae meae in dies fiebant intelligentiores: id quod maximi sanë erat momenti.
286. Tandem se aperiunt, explicantque quidnam elaboraverint. Regium mihi vestitum exhibent atque imponunt. Primum erat capitis decoramen, crista vel corona ex pennis multicoloris: hanc infulae meae superimpositum volebant. Dein tegès dorsualis ex palmeis cannis atque harundinibus; quae sic erant dispositae, ut ipsarum colores pro pulcherrimo fuerint ornamento. Praecinctorium item erat ex mollibus iuncis, quod a ventre ad genu pertingebat. Tum calcei, ex palmarum fune supra, ex cocorum villo infra. E bullis vitreis catellas fecerant, collarem talaremque: porro alias bullas aut vesti aut praecinctorio assuèrant, tamquam gemmas. Talia fidelitatis documenta laetissime et benignissime accepi: sensi profecto, posse barbarica regni insignia multum valere, aut apud hos ipsos, aut apud alios barbaros. Decerno quotidie, finitis operibus, uno alterove horum me ornare; et si qua dies sollemnior videretur, gestare universa. Nunc, benignitatis ostentui, utrumque fidelium ministrorum super oculis osculor.
287. Longum foret si narrarem, quantä cum industriä messem fructuum, radicum ac foliorum suä in tempestate collegerìmus, tres viri cum tribus iumentis. Ego autem post biennium häc in insulä iam factus sum temporum peritior: si verö antea ego nimium fui avidus, hi nunc meam aviditatem superant. Nec culpo, immo laudo et gratias ago, quod tam laboriosë victum et delicias comparent. Pluviae, calores, procellae, fulgura, suo in ordine, velut anno superiore rediëre. Demum, tempestate illä peractä, caeli serenitas rediit; atque illi sub auroram laborantes, scapham perficiebant praeseptam labrosamque. Dein post autumnales procellas prorsus finitas, ut ipso in mari probaretur opus, erecti sunt omnium animi. Vëlis accuratissime recognitis, varias curs
ûs experimur formas. Pro saburrä ponderosa aliquot saxa portabamus; haec cum ipsä ancorä ita collocavimus, ut scapham male deprimerent; quae nihilominus se solidam stabilemque praestitit. In portum regressi, novam loricam exploramus, num quä laxetur vel firmitate careat. Sanë plauditur ab universis.
288. Postridie coram me submisse veniunt, dicuntque, "esse quod velint orare: sperare se, benigne me auditurum". Impetratä veniä, lïberë curtëque explicant, "sine uxoribus vitam non bene transigi: velle se in scaphä uxores ex adversä terrä reportare". Id me sanë perculit: tot res in mentem irruebant; vultusque meus, ut credo, retegebat, quid sentirem. Breviter aio: "Omni in re me illis consultum velle; si possim, facturum; sed multa esse perpendenda, nec posse me illico responsum dare. Ad munia sua redirent, crederentque me de suo commodo anxië meditari".
289. De mobilitate et perfidiä barbarorum multa audiveram. Memet interrogabam, anne idcirco regiis me honoribus cumulaverint, ut scapham furati abirent. Id vero posse nego; hi namque viri fuëre hostes: uterque ad me quam ad alterum propior est. Tum si aufugere velint, quamne ad terram? anne ad patriam? sed patriae sunt diversae. Sed sint sanë fideles: mene scapham meam cum meis ministris mari committere, domi sedentem? qui si fluctibus hausti numquam redeant, iterum sum orbatus, et peius quoque, spe abruptä. Melius arbitror pericula participare. At si omnes egredimur, quis gregem custodiet? quis fruges decerpet, servabit? Talia commeditatus, crastino die iterum colloquor.
290. Primum interrogo, Anne iam uxores habeant. Secutor abruptius respondet: "per me suam uxorem a se distractam": fuscus autem rubor, dum loquebatur, vultum oculosque implebat, in quo tenerum aliquid inesse putabam. "Mortuum esse se uxori suae", addidit; "quae, secundum gentis morem, iam alii viro sine dubio nupsisset; quoniam, se vivere, nemo suorum posset credere". Recte eum dicere iudicabam. Mox Elapsus humescente oculo incertäque linguä respondet, "sibi virginem quandam fuisse desponsam, quando ab hostibus surreptus esset". Nihil ultra addidit.
291. Deinde interrogo, unde velint uxores petere? ab Elapsi patriä an a Secutoris? et quo signo cursum in mari possint dirigere? Respondet Elapsus, "Secutorem ad ipsius patriam nolle reverti: id uxori eius fore crudelissimum: Elapsi patriam ambo petituros. Ceterum si vento favente hanc insulam ipsä vesperä relinquant, cum luce terram continentem propius visuros, cunctam sibi satis notam; deinde, ut primum popularibus suis aspiciantur, his approbantibus ad terram appulsuros". Talia quum audiissem, respondi: Rectë se res habere; sed amplius esse ponderandas.
292. Vespere post operam, ad rem redeo, interrogans: "Quis autem tot buccis cibum dabit, si häc in insulä quinque erimus, - tres viri, uxores duae?" Tum Secutor arridens ait, "Octo hominibus, satis esse iam cibi, superque." Elapsus autem, genibus meis provolutus, dextram osculatur, oratque, "ne irascar; sed amplius quiddam illos in animo habere". Interroganti mihi, "Quidnam igitur?" respondet: Matrem suam esse mortuam, fratres occisos: velle se, si possit id fieri, patrem suum hüc transvehere. Hoc quum dixisset, vultum meum sollicitë contemplans, addit: "Numne aliud quiddam audeam dicere?" "Perge:" inquam. Tum dicit, "Nescire se, quis sit uxorem daturus: posse autem fieri, ut parens, qui unam habeat virginem filiam ita velit dare, si cum eä sit iturus. Anne ego nolim insulam meam frequentari?" Res ipsa non mihi displicebat: quamquam id quòque reputo, cavendum esse, ne nimiä barbarorum frequentiä ipse in servitutem redigar. Ergo benignë respondeo, de tot novis rebus consideratë cogitandum. Illud tantum affirmo, si proficiscentur, me socium periculi habituros.
293. Postridie eis annuntio, "gratissimum esse id mihi, quod tam longë prospexerint tamque industrië laboraverint, praeparantes cibum, instrumenta, materiem, ipsamque scapham. Talibus viris, quidquid restet ardui, sperare me fore pronum; sed priusquam aliis de rebus dicam, illud apprimë necessarium, ut nostram nos insulam exploremus, antequam in casüs maris committamur. Hoc enim stare mihi certum, ut non sine me navigent. Iam si procella ingruat, si vi venti in aliud insulae làtus detrudamur, quid ignavius, quam non nösse portüs, litora, rivos, ubi tuto recondamur? Circumnavigandam insulam, indagandas profluentes maris, tentandas bòlìde profunditates, notandas in chartä montium formas, priusquam in incerta maris ruamus". Haec quum dixissem, illi primo vix intelligebant; sed postquam bis terque explicavi, tandem aequissimis animis decretum meum acceperunt.
FINIS CAPITIS DECIMI
Adnotatiunculae
1. Argilla vitrearia (sic) : glazier's putty, stuc de vitrier, Glaserkitt, stucco da vetraio.
2. Avis grallatoria : wading bird, oiseau échassier, Stelzvogel, uccello trampoliere.