| Rebilii Crusonis Annalium |
|---|
| Danielis Defoe |
| a F.W. Newman contractorum, Latine redditorum, ad pueros docendos accommodatorum |
| anno MDCCCLXXXIV - Londini apud Trübner |
CAPUT NONUM
227. Tales inter curas exercebar, quando nova res me vehementer excitavit, Octobri mense. Quodam mane, dum eram in culinä, mare versus aspiciens, repente video navigium, nigris hominibus plenum, quod ad portum meum videbatur tendere. Haesito exanimis, neque audeo in armamentarium excurrere, ne cernar; metuoque ne animadvertant aut retia mea aut tramitem. Appellunt sub caeruleä rupe, extrahuntque captivum, cui brachia post tergum erant retorta. Dum obstupesco contemplans, subito in navigium redeunt cum captivo et remigantes abeunt. Extemplo alterum video navigium, quod promunturium caeruleae rupis studet exsuperare: iam intelligo priores eodem tendere, ne a sociis suis dividerentur.
228. Ut primum evanuere surgo Ignipultam corripio bitubam, quae Helvetici militis fuerat; quä quidem häc in insulä numquam usus eram, praeterquam in exercitando, quoties in clipeum collinearem. Quum paulo gravior esset, furcam quandam pro fulcro adhibebam: quä in terram defixä, multo certius iaculabar. Utrumque tubum nunc diligenter suffercio, hunc magnä glande, illum olorinis; item par pistolarum. Vescor parce; placentam in sinu vestis recondo. Accinctus balteo, gladium sumo, pistolas, bitubam suä cum furcä, item prospeculum, quod de collo suspensum gerebam funiculo crassiore, quia loris delicatis deficiebar. Perulam quoque capio, pulveris ac pilulorum repositorium. Tum aliquoties ad Numen Supremum vota vel preces attollens, egredior prospecturus. Canem abegi qui me comitari voluit.
229. Ad speculam meam quantä poteram celeritatem ascendo. Inde video circiter viginti quinque viros cum duobus captivis. Ignem iam accenderant: mox unum e captivis nudum in arenä extendunt, caput clavä obterunt, et confestim membra discerpunt. Cultros non clare dispexi, sed (quod horrorem simul ac nauseam mihi mövit) torrefactis membris vescuntur. Dum facinus exsecro, credo licere mihi, si possim, omnes trucidare, qui hospitium insulae meae tam foede violent. Ego autem consedi immotus et tamquam fascinatus.
230. Repente alium video captivum praeter oram maris fugère: hunc quinque persequuntur summo ardore. Ille colles versus tendens, pone rupem evanescit. Tum exsurgens curro, cavens tamen ne exanimis fiam; tandem iterum fugitivum discerno. Viam Lunatam ascendit; pone tres viri sectantur, quorum primus clavam habuit bellicam. Duo illi sagittas. Fugitivum credo a primo secutore velocitate superari, tantummodo praeoccupasse cursum. Ego in fossä quädam lateo, defigoque furcam in sòlo.
231. Intelligo fugitivum non posse evadere: etenim anhelabat graviter. A primo secutore prehensus, ab illis necabitur; sed opperior dum prope veniant. Tranquillissime collineo, dein olorinis pilulis iaculor. Illico prostratus cadit primus secutor. Saltat metu fugitivus, fragorem audiens, sed nescit primo quid acciderit. Mox capite inflexo respiciens, vidit hostem deiectum: tum ipse quoque subsistit, animam recipiens. Secundus adhuc currit: iam sagittä arcui applicatä parat transfigere fugitivum. Id me iterum accendit, nec tamen occïdere eum volo. Glande maiore ex altero tubo crura eius peto, affligoque actutum. Qui tertius accurrit, duos socios prostratos cernens, auditoque fragore, summä celeritate retro cedit. Mox duos alios qui pone sectabantur, hic vertit retro; itaque evanuere omnes.
232. Tum egomet egredior. Fugitivus obstupescebat etiam. Tandem accurrit, et coram provolutus, terram fronte tangit. Id erat pro veneratione. Excito hunc, et, Anglicë loquens, plane tamquam intelligat, impero ut mecum veniat. Vulneratos volo invisere. Posterior volutabatur humi, nec potuit surgere; tamen ab arcu eius aliquantum metui. Sed fugitivus circumsaltans arcum e manu eius eripit: protinus correpti erat oblisurus fauces, nisi ego iratissimä voce prohibuissem.
233. Vulneratus ille stolidë admiratur: angor (credo) vulneris metum domuerat; nam per femur transfossus est. Fugitivum iussi brachia vulnerati mànibus constringere, funemque e loculis petii, frustra. Sed funiculum illum collo detraxi, qui prospeculum meum sustinebat: hic pro compede sufficiebat. Dein vulnere inspecto, mappam e loculis vestis meae extractam applico, et linteis infulae firmiter ligo.
234. Tum fugitivo imperavi, ut mecum tollat virum et in proximo quodam cavo reponat. Non reluctatur ille saucius: credo eum, quum vulnera ligarem, intellexisse tale facinus non inimici esse. Sed ad primum secutorem convertens me, mortuum esse cognosco; fortasse in cor penetraverant pilulae. Confestim fugitivum accersens, reviso speculam. En autem! duo illa navigia iam sunt in mari, abeuntque: id quod mihi erat gratissimum. Credidi eos perterriti quasi miraculo, aufugisse.
235. In re tam novä vix me recolligo; spatium considerandi cupio; sed fugitivus me suscitat, osculans talos meos. Equidem tum eius demulceo genas, iubeoque me sequi. Descendo ad cavernas: vestem induo, cibum appono, ipse quoque vescor. Veste sane ac cibo gaudet, mox iterum iterumque me veneratur.
236. At ego traham paro cum duobus iumentis. Quando gregem aspexit, video quantum excitetur. Impono trahae lecti vestimenta, ligonem ac palam quandam. Arma mea, praeter gladium, exuor: tum cum fugitivo ac cane ascendo novum meum tramitem, iumenta ducens. Longiore hoc circuitu regressus ad mortuum, incipio humum ligone aperire, ut corpus recondam. Id vero fugitivus me non vult facere: sumit ferramenta, operam strenue perficit: tum mortuum humo obtegimus. Clavam eius curiosus asservavi.
237. Exinde sine morä sauciatum hominem in traham assumptum reporto, et gestu signisque benignis permulceo. Profecto volui hominem sanare, nec ignarus eram quantum impediret sanationi pavor et anxietas. Quare quidquid potui excogitare, feci, tamquam fratri. Aquam libenter bibit, vesci noluit. Postquam vulnus summä meä ope sedulo curavi, hunc relinquo: dein fugitivi manüs paro ligare, ut videam quö se modö gesturus sit.
238. Is autem, genibus procumbens, summä humilitate manüs offert, ut colligem, si velim. Id satis erat. Ego subridens funem retraho: ille rursus gestu demonstrat, velle se mihi servire: atque ego accipio. Iubeo in arenä consïdère. Ipse sericam umbellam, fast
ûs causä, effero, et sub häc compositus, in optimä meä sellä sedens, delibero quid faciendum.
239. Arbitror duos hos viros pro servis et pro amicis esse mihi a Deo datos, si horum possim et venerationem et caritatem conciliare. Utrumque arguo per me esse morte ereptum; quoniam ille alter ne stranguletur, id per me stetit. Utrique credidi novam prorsus esse vim iact
ûs ignei. Igitur sperabam mentibus eorum posse me dominari. Decerno largam caritatem maiestate temperatam adhibere. Protinus fugitivo indo nomen Elapso; alterum appello Secutorem.
240. Sed novus me incessit timor, ne Elapsus, cymbä visä, evaderet remigans; quare remos primo recondidi. Porro, si domo solus abirem, vinciebam Elapsum; sed, domum reversus, non solvi modo, sed blandissime alloquebar, Anglicä linguä prorsus garriens. Optimos dabam cibos, socium operis assumebam, industriam eius collaudans: multa docui, mox ab eo multa quoque didici. Vidi eum esse gratum et sedulo oboedire. Leni cum risu vinciebam eum; necnon ille ridebat, saepius osculabatur manüs meas. Sed ante nundinas tertias pudebat me vincire, nec iam faciebam.
241. Iam quö magis ambobus augerem reverentiam mei, spectaculum iaculationis machinatus sum. Duas tabulas ostento ligneas: demonstro ambas esse lëves, sine punctu vel incisurä. Unam pone alteram apposui, modico intervallo; sic autem ut Secutor, quamvis claudus, aspiceret. Dein e parvä pistolä emitto ignem. Glans, transverberatä priore tabulä, defoditur in secundam. Igne ac detonatione territi eiulabant ambo: mox visä glande, Elapsus priorem scrutatur tabulam, et mirabundus Secutori demonstrat parvum, immo minimum, foramen. Nec alteruter audebat pistolam tangere. Ipsam rem volueram. Post paulo Elapsum per prospeculum meum aspectare feci; id quod eum admiratione commovet. Procedente autem tempore horologium meum ostentavi, apertis interioribus machinamentis. Talibus rebus credebam barbarorum mentes salubriter capi.
242. Iam magnam facio iacturam. Gnarus quantum barbaris noceant vina ardentia, anxius ne his aliquando depravati sint atque efferati, quidquid huius generis habebam, Deo invocato, effudi, praeter unam lagunculam, quam idcirco in arcanis reposui, si forte pro medicinä aliquando foret utilis.
243. Nondum memoravi, Secutorem bonis esse indutum sandaliis, Elapsi pedes nudos fuisse. Uterque praecinctorium gerebat, Secutor balteum quoque cum cörÿto sagittario. Sandalia illa e cortice erant plicata; Elapsus autem, dum sedet domi otiosus, a me quidem vinctus, sandalia propter meos usüs imprimis, dein propter suos, e meä vetere materiä confecit. Talem virum cur vincire oportebat?
244. Ego rursum illi dono vestem versicolorem, ex iis quas ex mare recuperaveram. Is accipit gratus. Post triduum video eum häc veste fulgentem: colorum splendor, qui aliquantum erat immutatus, integer redierat. Interrogo eum Anglicë, unde hoc miraculum? Ridet ille, laetaturque, sed linguä nequit explicare.
245. Necnon omisi narrare, lacernam propter nocturnum praesertim frigus utrique me dedisse; id quod libentissime accepëre. Etenim Secutor, qui ambulare nequibat, frigus si quod erat, graviter persentiebat; quare accuratius eum protegebam; et sane gratus animi videbatur. Ego autem multis signis doceo illos inter se amicissimos esse debere.
246. Tandem Elapsum in cymbä mecum colloco, post matutinam pluviam. Mensis fortasse Februarius erat, serenum caelum, mare tranquillum. Ad tertium remigo sìnum, ubi horrendum illud epulum vidi. Tum subit animum, foedas reliquias non esse amotas: nec fallebar. Ipso in loco ossa trucidati viri albescebant. Carnis reliquias aut aves aut insecta aboleverant; sed calvariam humanam quivis noverit: item spinam dorsi atque alia. Elapsus, pietate (credo) gentiliciä motus, arenä manibus corrasä, omnes has reliquias quamvis maerens defodit. Mox ad alias res convertimur. Arbores ille magno contemplatur gaudio, fruticesque explorat diligentissime, folia multa asportat.
247. Ne longus sim, ut primum verbis explicare poterat, plurimos indicabat mihi fruticum atque arborum usüs: hinc et oleo et funibus cito abundabam. Ex humili quodam rubo oleum hic mihi extraxit, itaque non iam confugiendum erat ad ricinum. Mox tria magni pretii indicavit legumina, inter umidiora convallis; primum, rapa maxima et optima, nostratibus solidiora et suaviora; deinde, quiddam e fabarum genere, grande ac bonum sanë. De Aegyptiorum fabä audivi. Nescio an haec et illa consimiles fuerint. Tum genus quoddam, ut putabam, cucurbitae; sed formä fere cylindricä, velut pulvinulum colore purpureo, optimä cucumi praestantius. Postea ïdem oryzam detexit umidis in locis, quos ego evitaveram. Porro gossypion mihi retexit. Ex aliis rebus stuppas quasdam vel villos extraxit, cannabi vel lino pares.
248. Aliam quandam rem voluit Elapsus me docere, sed intelligere nequibam. Grandiores aliquot aves, quas ego phasianis rettuli dum propius praeter volant, ille manibus plaudens columbas et capras esse dicit. Primo sic interpretatus sum, ut diceret has edules esse, ut carnem columbinam et caprinam. Postea explicatum est, has aves posse domari et mansuescere, ut capras columbasque meas: de quö serius narrabo.
249. Itidem de palmis multa ille me docuit. Equidem noveram alias esse nuciferas, quas cocos appellabam; alias phoenices, vel dactyliferas, nanas illas quidem meä in insulä. Iam disco, tertium genus et funiferum esse et saccharum praebere; caryotum appellari audio. Mollissimi fiunt hinc restes, tamquam lora optimë depsta, qui propter capistra iumentorum aut cingula possunt adhiberi, necnon propter balteos. Attamen ex aspero nucum villo robustiores contexuntur funes, crassae tegetes, scöpae rigidae.
250. Quartum dixi esse oleiferum; id quod in Brasiliä quoque audieram; anne prorsus eadem arbor sit nescio. Quintum porro nobilissimum, robore procerissimo et optimo, cuius folia pro umbellä essent. Denique ex tribus generibus ad minimum, oleum, vinum, saccharum, ab uno ceram, ab alio farinam optimam, provenire. Sed me iuvabat, unumquidque inde sumere, unde minimi esset laboris.
251. Tam cito tot res Anglicë Elapsus didicit, ut crederem posse me iam, höc ministro, scapham reducere. Equidem in hortum eum deduxi, ubi multa me docuit: sed melius arbitrabar, ad reducendam scapham, Secutoris opperiri vires.
252. Ille ex vulnere convalescebat, et summam mihi demonstrabat reverentiam. Ut primum sine periculo reptare poterat, ad focum accedebat, rem culinariam observabat, paulatim ipse coquebat, et quae Anglicë dicebam, coepit intelligere, etsi pauciora cum eo locutus eram, quam cum Elapso, qui mihi erat socius laborum. Glans plumbea sine dubio e crure eius exierat: nihil intus remansit, quare simplicior erat eius curatio, donec solidë convaluit.
253. Quodam die Elapsus vitreas illas bullas capris detrahit, et, humillime me veneratus, meo collo circumponit. Ego ridens dolium ei ostendo, ubi plures habeo bullas; mox detractas collo meo capris paro reddere. Ille vero reclamat, obtestatur: tunc e dolio aliquas delegit, quae lucentissimae videbantur; has significat mihi convenire. Minores quasdam ac minus fulgentes suo collo suspendendas rogat.
254. Quamquam primo irridebam, mox video rem non esse contemnendam. Non barbari sölum, verum omnes homines regem suum vel imperatorem insignibus imperii decoratum volunt. Maiestati meae conveniebat, ut regium aliquod insigne gestarem. Itaque demum his bullis, quas pro regulorum Afrorum lenocinio imperaveram, equidem regium quiddam inesse opinor.
255. Si autem in regno meo ad res ordinandas gradüs quosdam honoris constituam, Elapsus sine dubio summus minister regius esse debeat, et secundariis gemmis fulgere. Ingenium quòque eius versutius esse et capacius quam Secutoris cognoveram, ut erant hi viri valdë dispares.
256. Elapsus gracilis erat, procerus, amplä fronte, micantibus oculis, vultu valde mobili, ore autem suavissimo. Secutor humeros latior erat, minus procerus, genis plenioribus, vultu non malo illo quidem sed tardiore. Crura, brachia, crassiora quam Elapsi, qui quidem vix summas suas vires attigerat. Hunc credidi tria et viginti annos aetatis habere, Secutorem triginta vel amplius. Ut, quae mei vicarius Elapsus iuberet, Secutor oboediret, profore credidi, si Elapsum, quasi magistrat
ûs insignibus decorarem. Itaque monilia illa, maiora et minora, mihi atque Elapso comprobavi.
257. Inter haec re fabrili Elapsum exerceo, usumque doceo omnis meae supellectilis. Iam intelligebat omnia fere quae dicerem, sed loqui vix conabatur, praeter aliquot vocabula negandi, affirmandi, approbandi, interrogandi. Artem ego ferraria neque exercueram neque multum fortasse solus potuissem: sed quum ille de ferramentis curiosum se demonstrat, nova me ambitio capit, si forte, his ministris, ars quòque illa mihi serviat. Nunc explico tantum, per ignem et malleum rem confici.
258. Barbarorum uterque contexendis viminibus, iuncis, arundinibus, cannis, valdë excellebat. Quidquid huius modi ego confëci, erat sanë inhabile. Iam vero illi magnam mihi vim qualorum, corbium, fiscorum rapidë contexunt, Elapso materiem harum rerum comportante; necnon, quod praesertim mihi cordi erat, idoneas perficiunt caligas textiles. Ut aquam excluderent, res nullius momenti videbatur, si lapidum ac saxorum asperitates, necnon insecta defenderent.
259. Secutor autem in re coquinariä excellebat. E cocorum nucibus placentas delicatissimas, item quasi florem quandam lactis, faciebat. Pisces, dioscoreas, maniocas, bananas, plurimas nuces ita condïtas proferebat, ut nihil supra: etenim pro condimentis habebat ananassas, zingiber, piper et alia aromata, saccharum e palmis et oleum vel optimum. Mox, postquam inter silvas vagari potuit, aves plurimas insidiis capiebat; unde nullo nitrati pulveris dispendio, suave habebamus epulum. Porro fruticem invenit, cuius foliis in sole desiccatis aquam aspergebat calefactam: horum ius tepidum, saccharo admisto, praesertim cum flore coci lacteo, gratissimum fuit. Potionem foliaceam appellabam.
260. Saepius mecum deliberavi, anne satis tuto sècures penes hos viros relinquerem: video tamen, si quid in häc re sit periculi, id fortiter dissimulando optime defendi. Si suspicionem fassus ero, pravum consilium ipse submonebo. Tela omnia amòvere, quae possint esse lethalia, prorsus non possum. Si (quod minime est veri simile) ambo homines in me coniurabunt, fortasse vix potero servari; nam igniaria mea tela surripient. Sed nisi coniurabunt, alteruter mihi auxiliabitur: nec credo alienari posse amborum animos, dum maiestatem ac vim meam benignitate tempero.
261. His rebus perpensis, quia lusus corporeus mentem levat, ludum gladiatorium decerno. Etenim si redeant barbari, si depugnare cogamur, meos viros velim totidem barbaris longe praestare; at si neque suas habeant sagittas neque fusili plumbo exerceantur neque gladiis bonis rem gerant, inferioris barbaris fiant. Igitur Elapsum protinus, Secutorem simul ac sanitas permisit, gladiatoriam doceo artem.
262. Vimineis quibusdam munimentis caput, humeros, crura protegimur, ut magnä vi possïmus sine periculo caesim ferire; et effusos ex ictibus habebamus risüs. Postea ludum variabam, ne ullä ratione pugnandi deficerent. Sane ventrem, pectus, vultum protegere, si hostis punctim petat, longe difficilius est. Spissä tegete ac larvä robustä armaturam concinnavi; sed ipsi viminea scuta fecerunt, quae, laevo brachio gestata, ictüs repellerent. Video tamen hanc ludi formam, quantumvis obtusum sumas pro gladio baculum, oculis et ventri esse periculosam. Psittacus autem re gladiatoriä abhorrebat cunctä, multoque cum eiulatu absiliebat.
263. Mox Secutor, qui suum retinebat arcum atque aliquot sagittas, pennis anatum ac ferreis clavis vult sagittas novas fabricari. Ipsius sagittis mucrones ex piscium ossibus erant, nam ferri suä in gente exstabat nihil. Clavos eos quotquot maxime viderentur idonei, libens dono; is autem valde peritum se ostendit, quum insuper limam et cultrum operi commodo.
264. At ego vel parvam catapultam magno arcui longe anteponebam, pigebatque me quod pessulum eius tractorium chartä describere, nedum ligno fingere, tam difficile videretur. Sed calamis et chartä designando meditor, experior, donec pessulum cum talo suo tandem recte excogitaverim.
265. Tum caprarum cornua, quae reservaveram, exquiro, et idoneum proponens stipitem caedo, sculpo, terebro: denique mollissimo e ligno, satis magnä cum diligentiä, rude et grande constituo exemplar: quo viso totam rem intellexere. Itaque ipsis opus remisi elegantius perficiendum; nec spe meä falsus eram, nam catapultas haud spernendas post paulo confecerunt. Ego autem glandes idoneas e plumbo confeci, sed spicula avebam.
FINIS CAPITIS NONI