| Rebilii Crusonis Annalium |
|---|
| Danielis Defoe |
| a F.W. Newman contractorum, Latine redditorum, ad pueros docendos accommodatorum |
| anno MDCCCLXXXIV - Londini apud Trübner |
CAPUT OCTAVUM
185. De grege erat quod me male habebat. Capri maximi quamquam labrum perfoderam, tamen expertus sum aliquando ferociter eum cornibus petere; idque periculosum esse sensi, quando ad trahulam eum vellem ligare. Re perpensä, ne mihi aliquando sit infestus, cornuum eius maximam partem serrä amputo. Relinquo tantum, quantum helciis sustentandis sit opus. Exinde gnarus deminutarum virium, tranquillior factus est.
186. Ne posthac obliviscar, hïc libet narrare, quidnam cornibus eius fecerim. Solidiora erant, quam caprarum quae asservaveram: iam arcum terebrandi gratiä conficere statuo. Saxum quoties vellem perforare, nihil e meä supellectile placebat. Erat mihi terebra[1], erat cestrum[2] fabrile, utrumque tenue nimis; non nisi ligno vel cornui terebrando idoneum. Ad saxum terebrandum clavis spicatis utebar multo cum labore; nunc arcum ritu Maurorum libet adhibere.
187. Imprimis e velorum funiumque trochleolis[3] unam delëgi bonam, perfecto orbe, cuius in medio quadratum erat foramen. Ferreolum item delìgo (multa in litore talia tunc iacebant) quae illud foramen tantum non[4] intret. Huius unum finem igne mollitum valde tundo, ut sit et solidior et paene acutus: alterum finem in teretius concinno. Mox limä hïc atque hïc detritam, in foramen trochleolae impingo. Acutiorem finem molä quoque exacuo: sic ipsam terebram perfeci.
188. Arcus restat. Anquisito robore solido, unum fragmentum circumcïdo serrä; dein duo foramina paulo obliqua terebro, quorum in utrumque inferciatur cornu infimum. Spatium inter haec relinquo, velut manubrium, quod firmiter possim prehendere: duobus laminis ferreis ac fune robusto confirmo iuncturam: cacumina cornuum laxo nervo connectuntur: hic est arcus.
189. Nervus, trochleolae convolutus transversusque, fit tensus: tum arcus, citro ultroque tractus, terebram rotat. Porro in angustä assi foramen facio, quod alter terebrae finis facile intret. Assim hunc in dexträ tenens, dirigo terebram, dum sinisträ arcu operor. Simplici höc apparatu saxa dehinc longe facilius terebro.
190. Vereor ne taedio sim lectori, si plurima quae elaboravi accurate explicem. Nova atque ampla materies e ferro lignoque, quam cum reliquiis navis nostrae nactus eram, novä me implet ambitione: item auctus grex vim novam trahendi offert. Idcirco, plurima convehenda destinans, maiorem volo construere traham, tam latam, ut aequä fronte iumenta trahant tria, meque ipsum, quoties velim, habenas retinentem, vehant. Quidquid ligno ferrove conficiendum erat, confeci; sed corium deerat.
191. Pelles si haberem, nec depsendi eram peritus, nec libens propter pelles capros occïderem. Tantum animal, tam plenum sanguine, mactare, avehere, concïdere, nauseam mihi movebat. Sed e fruticibus maritimis unum repperi, cuius folia funiculis comparaverim.
192. Haec in sole siccata, mox oleo tincta, leviter contorsi, tum ex connexis robustiores struxi funes. Inde materiem habebam, e quä habenas, retinacula, etiam helcia atque alias res iumentis utiles conficio. His si non optime instruebar, meis tamen usibus fuëre idonei.
193. Vix opus est dicere quam curiose omnia ferramenta ex litore collegerim; nihil equidem sprevi e lignis, doliis, arcis, fracta an solida essent. Maiora quaedam ligna, multo molimine sursum tracta ipsis in caloribus pro ponte destino, per quem traha mea aquulam e saltu transmeet. Cratibus superiactis et fiscorum frustis, cum tabulis et humo, viam tandem consolidavi.
194. Alteram quoque viam sub rupibus credo necessariam, ne aestu maris interrumpatur trahae commeatus. Torno meo (id est, novä terebrä) saxa cavo, nitrato pulvere discutienda; et minus laboriose quam exspectaveram obices amoveo viae. Profecto hanc viam facilius confeci, quam ponticulum illum, qui quidem non magno poterat esse usui, donec tramitem super rubrä rupe feceram trahae pervium. Omnium meorum operum hoc vires meas unice exhausit, praesertim quia aurae tum maxime stagnabant. Sed protinus magna habui adiumenta frugibus vel fructibus deportandis, sive ab hortis meis sive a convalle.
195. Quinto die ante Kalendas Sextiles, caprae duae partum ediderunt, unaquaeque binam progeniem. Primo lac mihimet avebam, conorque mulgëre. Huic rei inhabilis fui, reputansque declino mulgendi labores, ne ego potius pecori quam pecus mihi inserviat; nam si mulgendi negligens forem, id pecori foret crudele, mox lactis cohiberet profluvium. Tum in delicatiores cibos lac adhibere, longe nimii temporis erat et curae. Spero me cocis nucibus cito abundaturum, atque harum lac semper fore in promptu. His autem de nucibus sunt quaedam explicanda, quae praetermiseram.
196. Nolueram barbarorum more proceras arbores scandere; id quod et laboriosum fore et periculosissimum credidi. Novas scalas hanc ad rem, duobus antea mensibus, et propriam falculam commentatus sum. Et quidem pro falculä, perticae longae in fine loculum incïdo, ubi inhaereat ansa cultri coquinaris: tum funiculo cerä oblìto (nam massam quandam cerae habebam) ansam illam perticamque circumvolutam firmiter constrinxi. Atqui modica firmitudo poterat sufficere; nam acuto cultro leviter amputantur nuces. - Pro scalis ipso in cocorum sinu par idoneum arbòrum succïdo, triginta fere pedes longarum, postquam capita detraxi. Utramque dedolatam quantum possim sine detrimento roboris extenuo, ut quam levissimae sint scalae. Sane erant cavae (medullä quädam plenae), idcirco robustiores, quam si eiusdem fuissent ponderis et longitudinis, sed solidae. Gradus scalarum addo, e lignis atque e fune, ut in cubicularibus meis: sed tres in summo funes valde laxos relinquo, ut scalae applicatae quasi amplectantur arborem, nec possint delabi. Tali instrumento adiutus, credidi posse me amplam nucum vim decerpere, quamquam plurimae coci longe proceriores macacis[4] opulentam reservabant praedam. Haec, credo, in Maio mense finita sunt.
197. Equidem cocorum utilitates parum intelligebam; sed plurimas esse gnarus, nihil reieceram. Frondes pennasve (si ita licet dicere) parvae illius coci, quam pro remis succidi, animadverti paene tegulorum esse instar[6]. Has funiculis ita consuèram, ut cuculli[7] vicem optime gesserint. Medullam cocorum arborum atque aliarum palmarum statuo explorandam: corticem omnem asservo.
198. Grex (quem propter sanitatem maturius in saltum traduxi), evulsis sòlo pedicis, in vallem rediit. Cunctos invenio circa vetus praesepe, herbas uberrimas atque apprime suculentas summo cum gustatu rodentes. Pedicas detraxi, ipsas animantes reputans a Naturä melius quam a me edoceri, ubinam potissimum degère oporteret. Quoniam cicùres invenio sibiloque fistulae oboedientes, id mihi sufficit. Succurrit animo, quantum roboris amiserint vaccae nostrates domesticae, quam saepe difficili partu torqueantur, per nostram importunam curationem. Vereor ne meum gregem immutem, si stulte ego me immisceam.
199. Serius, quum aurae stagnarent calorque ingrueret, non ad saltum perrexere, sed ad apertum ac summum collem; fortasse quia culìces vel oestri urgebant. Multo mänè (credo) pascebantur, ante lucem; postea auram captantes mire apricabantur summo in colle, ibidem dormientes.
200. Ego quòque in stagnante aurä pertaesus cavernarum, postquam aliquot noctes iterum inter ramos arbòris dormiveram, melius fore credo, si gregem sequar. Quare multä ac difficili machinatione tres assères longissimos summo in colle sic erexi, ut de colligatis capitibus lectus pensilis sustineretur. Ego per funem ascendo, qui desuper fluitans quasi in anulos nodatur, in quos ingredior. Ut primum lectulum attingerem, funem illum ad me recipiebam. Talis erat nòvi cubilis forma.
201. Haec inter opera, ex novo quodam iunco contexui dorsualem illam, de quä dixi, tegetem; item foliis roscidis tum primum caput meum sub infulä condo. Etenim nimius erat fervor solis; quamquam calor non adeo suffocabat quantum metueram. Illä in regione ipsius aestatis nox longiuscula est, flabatque identidem siccä in tempestate vespertinus turbo venti, qui äera refrigerabat; necnon quävis in nocte aura quaedam montana superioribus in locis sentiebatur.
202. Maris temperiem sensim augescere credebam; ego autem magis magisque lavacris captabam frigus. Si caput ac dorsum a sole defendas, alio tegmine vix opus est, nisi propter culices; ego vero, tenuissime amictus, posse videbar multum laboris vel summä in aestate perferre.
203. Finito quod maxime urgeret, paro humum optimam ab ostio fluminis ad portum transvehere, in quä dioscoreae serantur. Locum delegi, quem possem ex rivulo quoties vellem irrigare. Hunc ad usum ligna aliquot sic cavavi, ut compluvii[8] instar essent. Robustissimas meas tabulas ad traham curatius constrinxi, ut humus ingesta ne efflueret. Duobus iumentis biduum conveho humum: traha sub rupibus in plano currit: cava loca impleo; quidquid fimi uspiam reiectum est, comporto, opperiorque tempus dioscoreïs ipsis plantandis.
204. Multum fruebar lectulo pensili. Sub astris iucundum erat frigus, aliquando tamen nimium. Nox decem horas durabat, ac sine crepusculo. Tot horas dormire non possum, frigesco interdum sub nudo aethere. Gregem comperio pasci tres vel quattuor horas ante solem, dormire post meridiem: credo me, iterum animalia imitantem, sequi Naturam ducem. Ante solem exortum iis rebus operor, quibus lux est minus necessaria: inter has vescendi operam numero atque incedendi sive ad cavernas sive ad vallem. Sed unusquisque dies suum habuit colorem suumque opus.
205. Iam credo advenisse tempus fructüs colligendi. Uvas in hortis invenio multis in locis iam maturas. Aliquot gustatis, magnam vim decerptam resticulis suspendo, ut sole arescant. Multos per dies hüc commeans idem facio, pluresque fructüs trahä reporto.
206. Tum ricinum invenio fruticem, e quä oleum illud quod castoreum vulgo appellant, conficitur. Multo cum gaudio maniocam invenio, ex quä conficitur cassava panis. Hanc in Brasiliä noveram: inde etiam excoquitur tapioca Anglorum. Porro banana vel musa his in locis nascebatur, infra autem nanas quasdam palmas dactyliferas esse comperio.
207. Alio die optimum repperi in mangä arbore terebinthum, credidique me hinc satis habere posse, tum stuppae, tum terebinthi aut rësïnae. Plures fructüs colligo vix exorto sole, postquam ante lucem ad hortos pedibus incessi. Si quando fabrilem propter operam validä nervorum exercitatione opus sit, id aut ante solem perficio, aut sub stellis lunaeve luce, taedis aliquando adiutus.
208. Iam paulo audentior factus, canem habens comitem, - si usus veniret, sub arbore dormiebam horis meridianis. E sopore experrectus, apparo traham, iungo iumenta, ipse vehor in trahä, hortos postmeridiano tempore inviso. Tum fructüs ingero, iumentis ad pascendum solutis. Si nimis vagentur, cànis reducit. Demum iunctis iterum ad traham, descendo cum onere pretioso. Nova mox ingruit difficultas, quum non sufficerent arcae protegendis thesauris.
209. Tamen neutiquam satiata est mea cupiditas. Ad cocos nuces demetendas falculam illam mecum apportavi; scalas novas ipsis in hortis relinquebam. Dum autem infra incedo, ananassas video multas (mäla pïnea vulgo nos vocamus): numquam ego antea has animadverti. Iam intelligo et plurimas esse et maximas, paene ex harenis cum cactis nascentes. Unam illico vindemiavi, nec abstinui quin grande frustum comederim.
210. Mox nucem cocorum ab humo sumptam perforando experior num sicca sit. Paulum lactis exsugo, - dulce, spissum, non copiosum. Plures harum colligo reservoque seorsum. Tum applicatis scalis, quicquid nucum videbatur maximum, id decerpo, duosque facio acervos. Propere domum redeo cum ananassä illä ac falculä, et, paulum recreatus, in cymbä regredi ad hortos volo. Attamen statum aest
ûs quum video, et promunturia quae essent superanda, id vero non ausus sum.
211. Tum subit cogitatio, quanto melius foret, si scaphä possem reportare; tanta erat copia, tanta varietas fructuum oculos et mentem captantium. Bis trahä hortos invisere uno in die facinus erat magnum: quantum trahä possem reportare, quinquies id scapha portaret. Post auroram, credo, lenis aura favebit: maris plures per dies aequor fuerat undis expers.
212. Iam dactylos, bananas, cocos nuces, ananassas, uvas, ad libitum me habiturum spero: nimia me spes et nimia cupiditas festinavit. Crastino die leni aurae vela scaphae permisi; illa per vitream oceani superficiem clementissimo motu delabitur; mox ultra promunturium paulo velocius devehor. Demum laetus ipsum attingo ostium, et detracto velo, remis ingredior rivum.
213. Multa avidis oculis lustravi: quae acervata erant, assumpsi: plurima alia abripui. Sine morä impono omnia scaphae, et reciprocum iter conor. Tum vero fortuna se vertit. Stagnante aurä, velum inutile erat. Remis incumbo, sed tardiuscule moveor. Nervis contentis, defatigo memet, aestuosä in horä. Tellurem observans, dubito anne progrediar, maximä meä vi. Cohorresco, ne häc in parte profluens sit maris, quae me in ignotas aquas rapiat. Uni homini certe nimia erat, nisi vento marique favente, huius scaphae moderatio. Igitur deficior fortitudine, et reflecto scapham in palmetum, quo tandem pervenisse gaudeo, valde defessus.
214. Ego vero angor animi, quo pacto reduci possit scapha. Re amplius perpensä, credo numquam me ausurum eam mari committere iterum. Tunc maestissime solitudinem meam conquèrens, optabam ut iterum puer ille Maurus, quöcum ex Mauritaniä aufugi, socius mihi navalis foret. Sed protinus me conscientia obiurgat, quod propter servitutem eius, fortasse necessariam, ego nummos acceperim: itaque ingemens, os in mànibus recondidi.
215. Exinde tamquam in somniis hilarem audivi vocem, Rebili bebile libi bili O! psittacus autem in humero meo considebat. Is quidem rostro ac capitis plumä genas meas demulcebat, ac voces profundebat carissimas. Sane tangebar. Quia sine comite meo processeram, ille ad hortos me anquirens avolaverat. Volasse eum, minus accurate dixi; quippe mancä etiamnum pennä, inter volatum atque obliquum saltum procedebat.
216. Tum repletä fiscellä, experior quantum possim humeris sufferre incedens. Modicum bananarum et dactylorum onus assumo: vescor quantum libet, bibo e rivulo, et, relictä scaphä, ascendo vallem. Pedibus iam siccis (nam aquä marinä immersi erant), sub umbrä citri per fervores maximos recondor, dormioque paulum; demum notum per tramitem evado, maestusque assequor cavernas.
217. Ex quantä calamitate quam angusto discrimine effugissem, per meam tempestatum imperitiam, prorsus nesciebam: nam, triduo post, turbo furiosus ventorum totum caelum pervertit cietque intimum mare. In cavernis libens me recondo. Tum memini Kalendas Septembres imminëre, quo in die navis fracta est. Anno superiore egenus eram, inops, spe destitutus: nunc opum multarum sum dominus et praeclaro fruor procellarum profugio. Equidem libris legendis et calami usu peto varietatem negotii. Quae feci, non libet hïc accuratius narrare; sed libro illo mathematico adiutus, dedi operam ut fundamenta rationesque mathematicas solidius probarem.
218. Ut primum credo saevas praeteriisse procellas, decerno in domesticum hortum incumbere. Dioscoreas circa quinquaginta praeparaveram, radicibus circumcisis: item septemdecim maniocas tractaveram pariter: has omnes in trahä reportatas rite consevi: mox humum de novo a fluminis ostio convectam addidi, quia de maniocä prius non cogitaveram.
219. Macacos vidi fructibus meis insidiari, item nescio quod insectum aliquot horum corruperat. Nolo de cibariis anxius esse: alia multa opera curam viresque meas avocant. Credo, quantum sine nimio labore possim convehere, tantum convehendum; nam nescio utrum, seu robigine seu insectis sive avibus aut macacis, maxima pars rerum coacervatarum sit peritura. Itaque res edules avide reposui; porro alias res, ut ricinum, - e quo facilius oleum extruxi propter fabriles usüs quam ex aliä quäpiam re.
220. Sed arcae loculique ad res asservandas non sufficiebant. Quidquid habebam ollarum aut lagenarum, adhibui ananassis, persicis mälis aliisque fructibus conservandis. Ahenum maximum oleo ricini spurcum erat; nam quamquam arenä emundaveram, manebat quidam odor et nauseam creabat. Nova vasa fingere volebam, immo magna, quae ut apud Mauros, doliorum vicem sustinerent.
221. Prima mea experimenta valde rudia erant. De formä incuriosus, argillam sole siccare et concoquere conor, si massam aliquam possim satis consolidare. Läteres potius quam ollas conficiebam: cito autem agnovi, rem häc viä non procedere. Coctis läteribus sine dubio erat opus, ad furnum constituendum; dein igne, non sole, coctos läteres velim.
222. Herbas in sole siccatas pro stramine crudis läteribus intertexo, argillä primo subactä: sic facio struem. Stipites virides cum sicco ligno mixtos interpono atque compono: mox subicio ignem. Materie renovatä lentum calorem per totum diem sustento: postero die (quoniam non videbatur ignis sufficere) violentius incendo: iamque läteres bene cocti erant et solidi. Mero luto et lateribus illis (sine gypso, quod e rupe calcariä potuissem comburendo conficere) furnum construxi.
223. Omitto narrare, quo pacto in experimentum primo fecerim ollas. Ceterum explorato, posse me plumbo liquefacto vitream quondam faciem superponere, id quod propter munditiam concupivi, optimum credidi, quam maxime quadrata fingere ingentia vasa; quoniam haec forma omnium esset facillima. Plura horum, fateor, praeter aciem rimas ëgërunt; sed res solidas, non liquidas, recondebam; itaque meis usibus aliquatenus serviebant.
224. Ceterum ut telorum artem probe exercerem, intimo in portu clipeum quendam ingentem, velut metam scopumve, erexi. Compages erat ex assulis: velorum praetensis laciniis, in medio (pro taurino, quem vocant, oculo[9]) pullam lanam affixi. Unamquamque ignipultarum suä in vice exercebam, aliquando maioribus glandibus, aliquando aut olorinis aut minimis: sed plumbum omne diligenter recollegi, quantum poteram: spatia quoque sedulo notavi, ut in collineando peritior fierem. Nisi me aliquo modo aut exercerem aut oblectarem, maestitia me incessit; etenim non iam laboribus fatigabar.
225. Sed multus eram tunc temporis in coquendo et condiendo, ne fructus perirent plures. Ollas Europaeas aliquot habebam, sed operculis egebam, quae äera excluderent. E mangis rësïnam quandam elicui, quä velut pice oblinerem velorum lacinias. Hae, operculis circumdatae, satis bene concludebant ollas; at rësïnam de novo superlevi.
226. Oblïtus sum quaedam de eiectamentis maris narrare. Uno in dolio plura invëni ornamenta, praesertim specilla ac vitreas bullas. Specillorum orae detrimentum tulerunt; sed bullae erant incolumes. Tres item fasciculos invëni, discolorum vestium plenos. Postquam aperui, sub umbrä exponendas decerno. Non integra fuit colorum pulchritudo, necnon plures vestium quasi rigescebant. Omnes in cavernis reposui, si forte posthac utiles fierent. Bullas autem plurimas, resticulis, sive filis coniunctos, super iumentorum cervicibus ornandi causä suspendi.
FINIS CAPITIS OCTAVI
Adnotatiunculae
1. Terebra : auger, vrille, Nagelbohrer, succhiello.
2. Cestrum : cutter (chisel), petit ciseau (burin), kleines Stemmeisen (Stichel), scalpelletto (bulino).
3. Trochleola est deminutivum verbi Trochlea : pulleys, poulie, Rolle eines Flaschenzuges, carrucola. Cfr. II, 61.
4. Tantum non : all but, presque, fast, quasi.
5. Macacus est genus simiarum : macaque, Makak, macaco. Cfr. I, 20; V, 124.
6. Paene tegulorum ... instar : thatch, toit de chaume, Strohdach, copertura di paglia per il tetto. "De stramentis loquitur auctor, de stramento tegendo" [Dionysius Silvanus].
7. Cucullus : hood, capuchon, Kapuze, cappuccio.
8. Compluvium : a gutter, goutti
ère, Dachrinne, grondaia.
9. Taurinus oculus : bull's-eye, noir de la cible, Schwarze auf der Zielscheibe, centro del bersaglio.