| Rebilii Crusonis Annalium |
|---|
| Danielis Defoe |
| a F.W. Newman contractorum, Latine redditorum, ad pueros docendos accommodatorum |
| anno MDCCCLXXXIV - Londini apud Trübner |
CAPUT SEPTIMUM
157. De capiendis piscibus memoravi: de coquinandis addo pauca. Octo decemve pisces, vel pauciores si grandes erant, rapido igne leviter elixabam, tum pinnas, id est, tota latera, capita, caudas, felibus meis reservabam. Magnä spinä extractä, ceteram carnem aut super craticulä leviter torrebam, aut cum fabis vel grano admiscebam pro cànis cibatu. Equidem in everriculo saepius marina animalia inveniebam, qualia nemo pisces nominaverit: porro piscium genus valdë carnosum, quod magni aestimabam, squatinis nostris simillimum. Illud addo: si vellem, poteram facillimë grallatorias aves quae inter cautes aut ipso in portu piscabantur, igne deiectas capere: sed carnem piscosam fore credidi, pulveris nitrati dispendio male emptam.
158. Farinä autem elixä cum piscibus vescebar primo; mox Arabum more assas placentas faciebam. Nempe, combustis super ferreä laminä vel plano saxo lignis, prunas submovebam; placentas udas in calidä superficie positas sub patellä ferreä obtegebam: huic iterum superingerebam prunas. Placentae subter, velut in furno, coquebantur: sed fermentare placentas nesciebam.
159. De his hactenus. Ceterum de pulchritudine rerum quae domicilium meum cingebant, non eram incuriosus. In floribus aut foliis si quid excelleret, pluries reportavi aut radices aut sarmentum, quod defoderem in cavernarum viciniä. Summä in aestate coci nucem, quae suä ex arbore deciderat, reportavi mecum, plenë maturam credens; mox ipso in portu meo serendam decrevi. Etenim sic commentabar mecum: "Si properë in Angliam avehar, numquam me paenitebit hanc sevisse arborem, plurium fortasse parentem, aliorum hominum domicilium ornaturam: sin häc in insulä detinear ultra biennium, gaudebo arbusculam videns surgentem." Sedulo delegi locum serendi, congessique humum uberrimam; statuo irrigandam esse diligentissimë.
160. Post diem sanë laboriosum, dum sub astris vescor et bibo, antequam me in aquarum lavacrum committam, miror quamnam ob rem me tantopere fatigem. "Anne, o fatue Rebili, nihil tibi esse operis putas? Times-ne, ne facile nimis vivens, socordiä opprimaris?" Tum respondeo: (etenim moris mei erat, multa clarë loqui. Nìsì hoc fecissem, patriae linguae forem oblïtus: immo ipsum mentis acumen hebetatum foret. Sed prope omnia mea difficiliora consilia, plenä oratione pronuntiando, definiebam magis et consummabam.) Itaque respondeo: "Cibus, vestis, domicilium, vitam asservant hominis; sed pulchritudo beatam facit vitam. Ad portum meum adornandum, in honorem eius et pulchritudinem, cocum nucem ceterasque res consevi." Extemplo etiam clarius, "Oh fatue Rebili! (inquam) hominum neutiquam miserrimus es tu, qui adornando domicilio das operam."
161. Aliam rem, absurdum forsitan, non absurdum erit lectori communicare. Quarto die postquam cocum insevi. Longius durante pluviä, tempus computabam, invenioque natali matris die illam sevisse nucem. Mox memini, quam incertum sit, vivat-ne mater an mortua sit. Mirë tangebar et tenerä perfundebar memoriä. Tum quia plures noveram vel audiveram, qui praesagium mortis alicuius se habuisse crederent, hoc mihi ipsi matris mortem ominari videbatur. Etenim iam fassus sum, me, simul ac opere cessarem, maestum saepius evasisse fractumque animo.
162. Quando me ineptiarum incuso, respondeo, "fortasse non esse ineptum." Nam si restituat me Deus in patriam, tum aut gaudebo vivam inveniens matrem, aut rectissimë praecepero debitam maestitiam. Sin numquam restituar, sed solitarius peream, minus sum inhumanus, minus ab omnibus necessitudinibus abruptus, quando caritate praeteritorum emollior. Melius autumo, propter ficta humanarum rerum flere, quam rebus humanis omnino non tangi, et pro me solo vivere.
163. Quamobrem ubi nona venit dies, decerno in honorem matris novendialem praebere cenam. Hospites autem, quos solos potui invitare, erant psittacus, cànis, grex, lepòres, feles, columbi. His optimam, quantum possim, paro cenam. Ceteros facile satio, sed duas capellarum experior avidissimas. Magnitudine in dies crescebant. Omnes, cibo suculento pastos, sperabam maiores pinguioresque quam fera animalia fore, si semper largiter praeberem. Etenim velocitatem in capris minimë cupiebam. Pondus corporis trahulae conveniebat vel lac promittebat uberius; itaque largä manu pascebam libens. In pabulo autem erat gramen merum, frondes item herbae plures delicatae, quas in matris honorem suggesseram. Has cunctas comedunt, concupiscuntque etiam. Imber destiterat commodë: censeo igitur finiendam in saltu novendialem cenam.
164. Quam celerrime annulo lori caprum apparo, eiusque caudae capram adiungo: ceteros solvo. Falcatum gladium in balteum insero, caprumque ducens notum ascendo tramitem. Illi sequuntur. Cànis in fronte excurrit. Psittacus humero meo insederat, suo more garriens incontinenter. Feles mirabundae emigrationem eiulant, tamquam ploratrices (opinabar) ad sepulcrum, mox nolebant progredi: cum leporibus domi remanebant. Magnam veli laciniam cum funiculis in dorsum capri conieceram; sic saltum attinemus. Haedi alternis pascuntur, ludunt. Sed ego gladio falcato herbas frondesque molles, quae sub quotidianä pluviä luxuriabant, largiter succïdo, - alias laciniä veli obvolvo, alias mero fune colligo, - super dorso iumentorum apponens. Opportunum erat, quod tunc haec pabula deportavi, nam postea propter pluvias paulo difficilior fuit convectio. Ceterum animantium hilaritas et mea ipsius excitatio maestitiam mihi dispulit.
165. Sub longiore pluviä multum ego cum psittaco loquebar; quod quidem ab initio feceram. Sed postquam consuetus est nuces atque alios cibos e manu meä capere, gaudebatque meo advento, propere discebat loqui, et valde me risu alloquioque solabatur. Etenim, ut plurimum, docebam eum sic pronuntiare: "O fatue Rebili!" sic enim memet appellare solebam. Atque ille vocabulum "fatue" aut non potuit dicere aut non voluit, meum autem nomen libentissime ac plenissime proferebat.
166. Aliquando audiebam, O debili Rebili; vel, O febili Rebili; alias, O hebili Rebili; quae quidem sic interpretabar, ut essent, O dëbilis, O flëbilis, O habilis! Dubitabamque subridens, numne habilis magis an debilis essem. Sed longe saepius meum nomen ipsum iterabat, et quasi variabat amatorie. O Rebili Rebili, inquiebat; tum accelerans semper sonorum cursum, O Rebi bili, Rebi rebi, Rebi relili, Rebi libili, O! - Et quum ego tristi cum misericordiä vocabulum O! pronuntiarem, ille me imitans primo tragicä severitate dicebat O! sed in fine tamquam cavillans deridensque illud O! ioculariter efferebat, donec in cachinno solvor. - Neque vincïre eum opus erat, itaque ligamina detraxi.
167. Omnium uvidissimus, ut opinor, Iunius erat mensis, numquam tamen quinque vel sex horas exsuperabant pluviae. Quodam die post imbrem splendida fuit caeli serenitas cum aurä mollissimä. Interrogavi memet quidnam facere oporteret. Stàtim respondi, - "Nunc, si vir es, Rebili! testudinem marinam reportabis." Hoc namque saepe cupiveram, conatus eram numquam; sed häc in claritate sölis post pluviam, testudines credebam summä in aquä suspensum iri.
168. Cymbä expeditä progressus sum. Läto lenique motu fluctuabat aequor maris, molle, rugosum, et quasi oleo perfusum. Fervorem solis aura marina discutiebat: itaque pergo. Tertium illum attingo sìnum; mox video testudines plurimas, summis in aquis apricantes, fortasse dormitantes. Cautissime circumspicio, et modicä delìgo[1] magnitudine unam, cuius caput erat aversum.
169. Lenissimo motu allabor, omnesque caveo strepitüs; dein pedes testudinis posteriores transversis mànibus arripiens, dum ad proram genibus innitor, uno molimine ac iactu, praedam mediä in cymbä teneo supinam. Morsus testudinis horrendus est: hunc si cavebis, cetera erunt in facili: in dorsum autem coniecta, iacet immobilis. Confestim redeo, tam citö successu laetus. Postmodo haec praeda maioris mihi erat quam putaveram.
170. In dies mox foedior ingruebat tempestas. Tandem inter nimbos nigerrimos prodibant fulgura tremenda, quae frigus maximum incutiebant: grandinis procellae sequebantur. Tonitrua per plures horas erant paene continua. Mare vehementer furebat; aestus ipsas ad rupes pervenit. Quando pluvia paulisper destitit, exeo prospecturus: ecce autem carina navis nostrae decem mensibus post naufragium, ipsis in harenis intra cautes proiecta.
171. Extra cautes mare montuosum erat; intra tam perfractum, ut nulla posset esse cymbae utilitas: sed valde brevem esse intelligo aquam. Tantä sum cupiditate incensus, ut caligis ac bracis exutis, mare ingressus navis fragmina scanderim. Summae sane partis non multum restabat: quid remaneret in alveo, volo inquirere. Facile video et multa inesse et nihil posse me id temporis amoliri: itaque postquam satis exploravi, redeo domum, per aquas praeter rupes necessario vadens.
172. Sed algebam, crepitabantque dentes mei. Muto vestimenta: frico cutem: sed algeo tamen. Ignem accendo, neque inde multum acquiro caloris. Sensim invëni, penitus in viscera descendisse frigus, et morbo me pertentari. Proiectus in cubili, quidquid ibi erat vestimentorum circumvolvor. Nequicquam. Ignarus quid facere oporteat, pavesco ne vesper ingruat, tenebris obtegar, inops auxilii consiliique. Tandem algoribus meis nimius fervor succedebat, valde profecto violentus.
173. Interdum Maurorum formulam adhibens, in pectore aspiravi: "O Deus! a te prodivi, ad te redeam!" Quid foret, esse solitarium, tum demum cognoveram. Iacëre, stare, sèdëre, cuncta dolebant; flagrabat caput. Corporis dolores angor mentis exsuperabat. Tenebras, omnium rerum maxime, metuebam. Surgo, pede titubante incedo, aquam potulentam et citrea mäla quaerens. Os interius plane siccum erat; lingua si buccas, si palatum tangeret, ibi adhaerebat. Quare mälum citreum, in tenuissimas quasi assulas concïdi, quarum unam linguae apposui: alias in poculo compressi, deinde aquä commiscui. Hoc medicamentum sorbillabam, interdum bibebam. Credidi fervori viscerum id fore utile. Alteram mox atque alteram super linguä compono assulam citricam, siccitatis levamentum. Iam nox adveniebat, recordorque animalia non esse pasta. Feles vehementer eiulabant. Neque potui eas abigere, neque, dum fervor capitis instat, sufficiunt mihi vires ad ministrandum.
174. Tandem in sudorem solvor: post horas dolentissimas mens se aliquantum recuperat. Spisso obvolutus pallio, cibatum praebeo felibus, leporibus, capris, càni, quamquam debilis toto corpore. Iam certum habeo, qualis sit febris huius natura; felicemque me iudico, quod lux in tantum duraverit. Mente levatus, plurimisque vestibus opertus, somnum capto; sed quando dormïto paulisper, morbida me terrent insomnia, pravä religione plena. Sane pluribus horis ante lucem ipse sudor cessat; tum, quamvis defessus, laboriose cutem perfrico, et quidquid e vestimentis maxime sit villosum, libens amplector: ligna in culinä accendo. De remedio morbi tum meditor. Dixi me cinchonam[2] e valle apportasse, atque in usum corii adhibuisse. Bonam hinc esse medicinam noveram; nunc vero contra amaritudinem eius firmans mentem, aquä commixtam lïbère poto. Nec dubito quin me sagaciter curaverim; nam febris non rediit. Mänè autem e cubili surgens, cogito quid postea faciendum.
175. Imprimis statuo: si possim, noctem insequentem non sine lumine me acturum. Aut candelas aut lucernam aliquam iudico necessariam. Nihil facilius videbatur, quam Maurorum ritu rem conficere, si aut oleum aut sebum haberem. Sed quicquid fuit, id omne credidi consumptum esse, aut in cibatu canis aut in scaphä resarciendä, sive in retinaculis iumentorum vel in serrä. Tum testudinis reminiscor: huius adipem volo adhibere. Item carnem eius, ut novum quiddam, pro cibo stàtim concupisco. De mactandä, fateor, haesitabam; nam tale feceram nihil. Caput testudinis si amputabitur, tamen (aiunt) post viginti quattuor horas mordebit tenacissime. Quid ergo occïdet eam? Ego vero opinor, amputato capite, nihil doloris sensurum corpus. Igitur ipso in dolio, ubi in aquä marinä servabatur, amputo caput: hoc caute forcipe abicio: cetera concïdo et plurima intus ova invenio. Horum quattuor protinus torreo, vescorque cum placentä. Maximam vim adipis excipio. Partem huius (eam fere quae solidior erat) pro placentis assandis vel pro sartagine reservavi: longe plurimam pro oleo sumpsi. Tum de linamentis cogito.
176. Feliciter accìdit, quod huic rei non opus est viribus: linamenta contorquere, puellarum potest esse opera. Veterum funium quidquid esset corruptum, pro stuppä reposueram. Inde duabus horis linamenta confeci, quot triginta noctibus facile sufficerent. In ferreä patellä depono adipem ac linamentum sic circumtortum, ut finis huius super labro patellae minimum tantum dependat. Ipsum linamentum liquidä adipe saturatum accendo, experiorque rem bene procedere. Equidem si dormirem, nemine linamentum subinde extrahente, post paulum extinctum foret: attamen id parum rëferre censeo; nam per igniaria possem accendere, ut primum evigilarem. Postea iuvat me invenisse, talem febrem posse subigi.
177. Post triduum finitae sunt pluviae, et sol processit clarissimus. Ego quoque prodeo, tepore gaudens. Inviso litus. Video doliis stratum, cadis, arcis perfractis, lignis omnis formae et ferramentis. Paene in sicco erat ipse navis alveus, cum ancorä atque ancorali. Cuncta iam pro meis destino, sed volo relaxari paulisper; etenim minus firmum me sensi: igitur ab his redeo in portum.
178. Feles video, utramque cum catulis recens natis. Tum me subit: "Ah! illud erat, quare adeo eiulavere; non tamquam funeris ploratrices, sed ut expostularent catulorum alimenta." Bonis matribus collaudatis, praetereo. Iamque recordor, feram felem primo illo die esse a me visam; de quo postea aliquoties dubitaveram. Agnosco, aut in saltu aut in silvä magnä tales inveniri bestias.
179. Gregem deambulans assequor. Haedos omnes grandescere ac pinguescere notaveram; iamque video iuniores capellas spem prolis dare. Inviso lepòres: en autem, lepus femina lepusculos ediderat. Non ridere non poteram: immo cachinnavi. Sic autem interpretatus sum: Teneram progeniem male nasci ante finitas pluvias: quare sic esse a Naturä comparatum, ut quam proxime postea nascerentur.
180. Lectori denuntiandum est, inde ab illä febre pietatis me conscium novae factum. Res non prorsus nova erat; nam inde ab ipso naufragio quasi fermentatio mentis coepta est. Tum primum didici, quanti esset humana caritas, quam iucundus ipse aspectus hominis. Mox ergä ipsa animalia emolliebar, quorum caritatem pluris quam utilitates aestimabam. Deinde intellexi, quam ingens esset inter generosissimum brutorum atque infimum hominem discrimen: etenim quemvis e servis meis Brasiliensibus loco cànis optimi vehementissime amplexus forem.
181. Iam paenitebat me de parentibus: neminem praeter memet culpabam. Ergä hos reverentia, ergä omnes impetùs quidam amoris ac desiderii me exercebat: itaque, ut opinor, ad rectam religionem eram maturus. Etenim dixit nescio quis: "Qui inferiora bene amat, hic superiorem bene venerabitur." Attamen ante hanc febrem ipse Deus ignotus quïdam ac nimius videbatur mihi; quem quìdem diligere, praeter naturam esse censebam. Nec his de rebus singillatim iuvat explicare. Quippe neque ego ab aliis neque ceteri a me eam religionem ediscent, quae pectòris est, non merae mentis.
182. Sed ipsä in febre, quando tranquille Deo me commisi, intellexi primum, quam non longinquus esset Deus; immo, ipso illo in loco adesse illum, si uspiam alibi. Exinde profundior de religione me invadebat cogitatio; neque cogitatio solum, sed cordis quïdam motus, qui me tunc primum ad sacram lectionem instigabat.
183. E quattuor meis libris, unum dixi esse precum Lusitanarum secundum formas Papales. Idcirco spreveram. Nunc autem legens, plures invenio versiculos e Iudàìcis et Christianis lìbris, qui cunctorum sunt, non Papistarum modo. Duo me praesertim commovebant. "Quem diligit Dominus Deus, hunc castigat, per virgarum disciplinam erudiens filios." Item. "Quare homo, qui vescitur aurä, de poenis delictorum conqueratur? nae, prodest in iuventä sustinere iugum."
184. Tali lectione affectum, preces et verae et vehementes sancto me gaudio tum primum pertentarunt. Porro hinc repperi, unde solitariae vitae derivarem solatia. Inquietissimus sanë interdum eram, pertaesus solitudinis et suspirans ad alloquium; attamen tria tandem plenë didici: - constantius ea quae animo, quam ea quae oculo percipiuntur, permànere: - Deum non minus mihi esse praesentem, quod abessent homines: - denique, Ut ex höc taedio me potuit eripere, sic in eodem posse illum purgato mihi animo pleniorem dare liberationem. Sed haec pedetemptim et plures per menses. Quippe vera religio vita est, non disceptatio ingeniosa, nec nisi multä pectòris exercitatione ipsarumque rerum experientiä percipitur.
FINIS CAPITIS SEPTIMI
Adnotatiunculae
1. Delìgo : select, choisir, aussuchen, scegliere.
2. Cinchona : peruvian bark, écorce péruvienne, Rinde peruanische, corteccia peruviana. Cfr. V, 114.