Rebilii Crusonis Annalium
Danielis Defoe
a F.W. Newman contractorum, Latine redditorum, ad pueros docendos accommodatorum
anno MDCCCLXXXIV - Londini apud Trübner

 

CAPUT QUINTUM

109. Pluvia quoties caderet, intus me abdidi, et in excolendä domo satis habui operis. Armamentarium meum praesertim cum exultatione cordis aspiciebam. Arma igniaria cuncta, rite emundata, perfricata oleo, hamis ad muros suspendi. Mensam fabrilem suo in loco constitui; iuxta hanc, repositorium fabrile: in angulo, ferramenta agrestia. Quotidie suum quidque in locum severissimë repono, experientiä doctus sic facillimë quidque inveniri, ubi festinato opus est.

110. Porro in penariä ac culinä multa ordinavi. Scalas quas ad cubiculum intrandum adhibebam, compagi cuidam ligneae per hamos annulosque sic annexui, ut, super his astans, carnem supra procul felibus suspensam possem attingere; possem quoque disiungere scalas, quoties vellem. Quando memet obiurgo propter nimiam carnis cupidinem, respondeo, me ipsis felibus consulere, ne suum ipsae cibatum deperdant. In penariam cellam dolia item atque arcas plures collocavi: alias quidem in fructuario meo. Ceterum pro culinä sumpseram eiusmodi cavernam, cuius in angulo erat quasi focus naturalis. Rimam quandam vidi, per quam fumus exire poterat: hanc ferreo vecte amplio. Porro foramen maius effodio supra, ne fumus per culinam vagaretur. Exibat autem in alteram minorem cavernam, quam pro fumario destinabam. Hic carnem suspendo, siquam induratam velim. Tum fumus, höc modo diffusus, minus erat me proditurus: nam velut nebula in rupe poterat videri. In lignario autem meo, quidquid ligni ex nave deportaveram, et quidquid materiem ignis habebat, illud omne reponebam. Vela quoque huc deposui, sed parum contentus loco.

111. De corpore curando quaedam si narrem, ignoscet lector. Quae sequuntur, plures ad menses, immo annos, pertinent. Dixi me sub aquä marinä, post tertium in insulä diem, vestes immundas lapillis oppressisse. Posteä reputabam, - si vel saponem haberem, operae non fore pretium has nostro more in splendorem recolère. Spurcitiem vestimentorum non e colore consistere, atra essent an candida, sed e cutis excremento, quod quidem salsä maris aquä optimë amoveretur: mànibus autem ac sapone fricatas, deteri vestes. Quapropter has ipsas, solè siccatas, iterum posteä induebar. Deinde etiam simpliciorem excogitavi viam. Postquam expertus sum, vespertina natatio quantum reficeret corpus, decerno, sub solis occasum unoquoque vespere, ipsä in tunicä, cum feminalibus linteis ac tibialibus[1] (id est, tegumentis crurum gossipinis) denatare in portu meo. Egressus aquä, exuor vestimenta, contorqueo manibus, suspendo, alia induor. Illa altera mäne sicca invenio. Itaque recente semper vestitu pernoctor. Sanë per summas pluvias aegerrimë siccabantur res: tali in tempestate madidas vestes in culinä suspendebam.

112. Praetereä, cuti fricandae do operam, neque caesariem prorsus negligo. Sciebam enim, inter barbaros, si quà sit gens sanitate, proceritate, decöre corporis insignis, hanc praesertim cuti curandae semper dëdi; sin autem me illuviëi permisero, in nullam non spurcitiem posse delabi. Equidem e navè meas habebam mappas atque mantelia cum sudariis. Mappae detergendae corpori nimium lëves erant; mox in caloribus has adhibui ad genas protegendas, Arabum Scenitarum more. Mantelia, ut quae villosa maximë, dum durabant, prae ceteris approbabam. - In capillorum supellectile nihil egomet habueram, praeter unum pectìnem atque unam scopulam saetosam; sed totidem, quae magistri navìs erant, avexi, pluresque nautarum pectines. Nautis scopulae nullae erant. Scöpulas equidem magni aestimabam; nam diffisus sum posse reparari. Barbae, ipsä in navè, semper promittebantur; nec in meä insulä me radebam, quamquam haberem novaculas; sed forfìce identidem tondebam leviter aut capillos aut barbam.

113. In tempestate procellosä, praesertim post fulgura, propter frigus Cauri, quoties desisterem ab opere, lacernam induebar, nec spernebam ignis solatium. Sed tum maxime poteram laborare. Nova gramìna aut radices aut viridem zeam, optimä caule meliorem, aut ligna reportabam; porro utrumque tramìtem quö in summam rupem evadebam, comparabam in melius. Quippe rubram super rupem sperabam fore ut trahùla tandem subïret. Quodam die imber superveniens infulam capitis meam humore saturavit, et, tergo profusë madido, Caurus ventus acerrimum mihi frigòris sensum incussit. Domus cucurri magis quam incessi, mutatisque vestimentis deliberabam. Serìca mea umbella e navè in promptu erat; sed ubi manüs esse debërent lïberae, häc üti non possem. Inter pluvias nimium sensi solìs fervorem, nec infulä potui carëre. Hïc omnia narrabo quae excogitavi, quamquam plures per menses.

114. Caprarum pelles servaveram. Sanë molles erant et delicatae. Harum lacinias duas commodä magnitudine abscìdi, quae pro cucullo forent. Iunxi supra, a fronte usque ad occìput; inde per cervïces defluere permisi. Ipsä in dorsi spinä duplices cadebant, contra pluviam solemve umbraculum. Caput atque adeo infulam comprehendebant arctë. Quoniam femineae quas habebam acüs tenues nimis erant fragilesque, idcirco sarcinarias adhibebam acüs cum tenuissimis funiculis: his satis bene consuebam. Sed depsère volo internam cutem, quod quidem artificium parum cognoveram. Ego autem cinchonam[2] aquä decoxi lento igne, ut aquae remaneret quam minimum, quam maxima autem foret eius potentia. Mox infudi in ferreum artillatoris[3] ferculum; superpono pellem, ut interior pars imbibat cinchonam. Post biduum, longulo ac lëvi lapide, quem pro magìde[4] aestimabam, oleum pice imbutum imprìmo atque infrico in pellem: iamque pro depstä accipiebam.

115. Etiam summis in caloribus vix sufficiebat tunica[5], nam contra insecta tibialibus erat opus. Sed dorsi quoque tegumento carëre nequäquam conveniebat; id quoque probë sciunt Lusitani. Atque erat mihi sagulum Lusitanum vel optimum, nisi quod prope nigrum calorem radios sölìs imbiberet: quare aut albis testis marinis aut spinis fortasse hystriceis vellem sanë dorsum obtexère. Iam, quoties humeris quidpiam portandum erat saltem asperum ac grave, suffarcinamentum desiderabam, ne excoriarentur ossa. Intellexi spissä tegete esse opus, quae humeros, si onus portarem, defenderet; porro solem pluviamque repelleret, nec imbiberet calorem.

116. Tale tegumentum demum contexui, postquam iuncos cannasque insulae paulö melius cognitos haberem; neque ullo vestimento gloriatus sum magis. Contra calores superficiem tegetis madefaciebam: inde frigus gratissimum me recreabat. Item mappas ac lintea quantum possem reservans, roscidis foliis callide obvolutis amicior caput, unäque deligo fasciä sive taeniä. Quoties ex laboribus ac calorem requiescerem in umbrä, poteram, detractä infulä, crines madefacere: tum vero assumebam cingulum, ne in viscera admitterem frigus. Sic caput frigidulum erat, corpus tepidum.

117. Scapham autem, mense Decembri nondum finito, gestio instruere. Coci truncum, quem deportaveram, cortice exutä, difficulter sanë secundum longitudinem dissecaveram serrä, et in remörum formam magis magisque caedebam. Etenim cymbae remi tamquam pro exemplare prostabant. Ad remigandam quidem scapham sex homines cum sex remis adhibebamus, quattuor ad minimum. Ego, unus homo, duos ingentes remos moliens, nihil possem contra fluctüs vel contra profluentem maris facere: attamen restagnante mari ac vento, unus prope debilis remex aliquantum usui foret.

118. Circa Kalendas Ianuarias serenissimä tempestate mälo veloque scapham instruxi. Ancoram eius cum ancorali atque illä arcä, item tollenonis ferramenta, iamdudum ex arenis recuperaveram. In portu saepius exercebam tum vela, tum remos; hosque in melius figurabam. Quorsum haec, nesciebam equidem: enimvero nisi perquam levi aurä non auderem exitum; sed in scaphä videbar quasi novam quandam tenërè vim, necnon ipsam navigandi artem inani amore fovebam. Mox operae, quam prius in scaphä navaveram, diffisus, iterum carinam sarsi. Ubicumque rimas metuo, argillam pice oblìtam firmissime infercio, donec omnia viderentur tutissima.

119. At marinas profluentes, si quae essent requiescente vento, volebam propter scaphae salutem cognoscere. Has ut explorarem, clementissimo sub vento, ulterius meridiem versus in cymbä processi. Ecce autem, quando duo amplius milia eram a terrä, iugum montium longë altius quam excelsus ille collis a quö ter, quater prospexeram. Ab höc monte terram opinabar sensim desidere usque ad hortos meos. Iam video, si insulam ac maria rectë prospectare vellem, montem illum esse conscendendum; idque meditor. Posteä recordor, me ipso a monte eundem vidisse montem, sed tantam esse eius altitudinem tunc non suspicatum.

120. Quamquam neque mites vellem feras timore mei implere, neque prodigere nitratum pulverem, decerno tamen exercendam esse iaculandi artem, ne obliviscar, neve ipsa arma robigine corrumpantur. Versicolores quidem aves, quales fere inveniebam, vix me fugiebant; sed aquaticae quaedam volucres, nostris non valdë dissimiles, omni astutiä ac metu evadebant me. Has credidi advènas esse, assuetasque hominibus: praecipuam earum sedem posteä conspicatus sum. Ego autem has pro cibo ac propter teli exercitatione occïdo. Anàtes erant, ansères, olöres, plumis formisque non omnino nostrarum ad instar, porro plurium inter se generum. Has, ut plurimum, plumbulis in orä tantum maritimä petebam, ne teli fragor ceteras terreret feras: canis autem, sive in terram sive in aquam decìderent, acerrimë eas reportabat. Si protinus comedere non placeret, nec egërem quo canem pascerem, in fumario suspendebam. Quippe fumus et maturabat carnem et putredinem avertebat. Assae potius quam aquä coctae mihi placebant; sed carbonem, Anglorum more, altë exstruere nequivi. Supra ignem assäre necesse erat: quare alitem, membratim concisum, filïs ferreis, tamquam verubus, traiectum, vivas supra prunas amburebam.

121. Eodem fere tempòre columbas quasdam facillimë nanciscor. Dum colle regredior obambulans, alarum stridorem audio: mox conversus volatum quasi columbarum agnosco. Hae aves in cavum saxi locum se recepëre, quem oculis facile notavi, credidique me posse illuc ascendere. Postquam cuncta coniectando emensus sum, virgam arboris abscissam pro signo terrae infigo: tum domum redeo meditans. Quantum possum celerrimë columbariam cellam, perlèvem illam quidem, compingo: hanc humero portans eundem locum repeto, post biduum. Virga illa eminens fit index; saxum ascendo, pluresque in cavis invenio nidos, quibus ova nondum inerant. Unum nidum in columbariam cellam meam transfero; mox advolavit columba intravitque cellam nidum repetens. Id gaudeo et relinquo cellam. Post plures dies reversus avem nido insidentem invenio: quam ipsä cum cellä motu clementissimo reporto domum; atque illa intrepida manebat. Coniux postea subsecutus est: ambobus, ut poteram, quotidie dabam cibatum. Postea turriculam confeci columbariam, columnae innixam, securitatis ergo: nec pullos volebam mactare, sed in spem amplioris prolis reservabam.

122. Cibi quidem satis superque mihi erant, si modo convehere possem. Sed quö magis ruminor, laborem deportandorum fructuum horreo magis. Haedos in praesepe reduxeram, ne graminibus quoque congerendis defatigarer; tamen illä in convalle depressä oneribus gravabar, neque trahulam poteram adhibere, propter novarum herbarum luxuria. De tractoriis iumentis paene desperavi, videbarque in servitutem laboriosissimam devotus; sin requiem capto, protinus mens fiebat miserior.

123. Accedebat quod calceamentis deficiebar. Nautae super navem aut nudis pedibus aut tenuissimis soleïs agebant. Calìgas ego et magister navis habebamus, sed ego magnitudine pedum superabam. Porro saepius ex necessitate mare ingredienti, corium caligarum se contraxerat. Ego autem post tres laboriosos dies, pedibus aeger nolebam exire. Omnium rerum me taedebat. Nova luna iam intraverat. Assim ego quadratam coepi incïdere, inscriptionem quasi sepulcri designans. Talis erat:

 

 

REBILIUS CRUSO

Anglorum civis,
Maurorum captivus,
Brasiliensis colonus,
Hïc naufràgus solitarius,
Hominum miserrimus,
Quintum iam mensem
enecor.

 

 

Illud iteravi ter quaterque, hominum miserrimus. At subito vocem quandam sensi, non auribus, sed corde: "Tune omnium miserrimus? Tu, qui summä pace fruèris, in pulcherrimä uberrimäque insulä, sano validoque corpore! At ne te Deus Mauris iterum praedam proiciat vel morbo feriat!"

124. Cohorrui. Tum reputabam: "Anne hoc illud est, quod vates sacri summä in solitudine afflatum Dei quaerebant? Numne igitur me quòque intrat ille afflatus?" Mirë profecto agitabar. Dein memet increpui: "O fatue Rebili, sanae non es mentis. Imaginariä sapientiä veräque deliratione capiëris, si divinam credes te audire vocem." Protinus velut demortuus hominibus, vivus necessarië coram Creatore meo, mirä quädam ac novä audentiä illum compellabam, et quasi votum concipio. "O Supreme! Quisquis es (inquam), nimius tu es mihi: pavesco fanaticam dementiam. Sed dulcem redde hominum aspectum; tum prudentius te cognovero, plenius venerabor." Post haec tranquillior fiebam: sed periculosa esse sensi intervalla industriae, nisi oblectatione aliquä solarer. Quare pictam avem psittacum, si possim, capère ac mansuefacère decerno, si forte mecum colloquatur. De macaco[6] cogitaveram; sed timui has bestias, ne maligno forent ingenio: sanë aliorum generum alii sunt mores: itaque hoc consilium deposui.

125. Mox lepòres quoque volò capère. Quippe saepius captaveram, neque ars mea processerat. Lepòres illi (seu rectius cuniculi: ita credo: sed quia càrò leporem potius referebat, idcirco ex primä illä nocte lepòres semper appellaveram;) attamen gallinarum domesticarum more se gerebant. Quam proxime sinebant me adire, tangere non sinebant; sed in cava terrae prorumpentes, inde me intuebantur. Laqueos instruxeram plures, sed frustra: iam piscando experiendum esse arbitror. Super nave flagra aliquot robusta erant, quae (nam fatendum est) ad flagellandos nigritas comportabamus, si ratio tulisset. Horum tria offenderam, avexique propter lororum usüs. Nunc unius in fine hamum piscatorium grandiorem affigo.

126. Virgam quoque praeparo tamquam piscatoriam, sed breviorem, resticulä instructam: huic fasciculum tenerarum herbarum adnecto. Tres sacculos super humeros portans cum virgä flagroque, lepòrum adeo locos. Sinisträ fasciculum iactans, ad ludum allicio. Post paulum lepus incipit, ut felium catuli, persequi fasciculi cursum ac gramina eius subinde rodere. Flagrum ego dexträ tenens, opportunitatem rei gerendae opperior, subitoque proiecto hamo, super caudä leporem opprimo. Confestim arreptum attineo, sacculoque immersum. Tantos ille ciet strepitüs, ut ceteri accurrant mirabundi; dumque obstupescunt, alterum verbere hami assequor. Animadverto marem esse ac feminam; quare satis habeo, laetusque deveho praedam. Sub rupe ubi cava loca abundabant, credo non male habitaturos; postea ad mansuefaciendos operam adhibui.

126*. De calceamentis pauca sunt explicanda. Quoniam labascebant omnia caligarum coria, sensi validiore esse opus tegumento pedum: idque iuncis ac lentä quädam cortice plicatis concinnavi. E iuncis, quos diversi generis plurimos in sole siccaveram, eos deligo qui lenti simul et relucentes viderentur: nam quidquid reluceret, id cannarum more pluvias optime reiecturum credidi. Ex his plicavi marsupium, cuius formam erat pedis instar a convexo ad calcem praecisi. Dein e corticibus, quas maceraveram, lora plicavi, lata minùs duos digitos. Veterum caligarum fundum vel soleam sub marsupio illo positum, dum pes meus inerat, loris illis circumligavi, nodavique super talo. Rudis sane hic calceus erat, attamen aliquatenus certe pedem protexit vulneribus. Non absurdum erit hïc dicere, me ipsä in Brasiliä contra insecta saepe Persicos gestässe socculos, e tapëte factos. Per hos non possunt culices mordere, sed spinae sentesque facile penetrant.


FINIS CAPITIS QUINTI



Adnotatiunculae

1. Tibiales : stockings, bas, Strümpfe, calze.

2. Cinchona : peruvian bark, écorce péruvienne, Rinde peruanische, corteccia peruviana. Cfr. III, 81.

3. Artillator : the gunner of a ship, artilleur d'un navire, Artillerist, l'artigliere di una nave.

4. Magis : a rolling pin, rouleau, Nudelholz, matterello.

5. Tunica : vest, gilet (de corps), Unterhemd, maglietta o cannottiera.

6. Macacus est simiarum genus : macaque, Makak, macaco. Cfr. I, 20.

 


Praefatio I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV Glossarium Newman

Retro