Rebilii Crusonis Annalium
Danielis Defoe
a F.W. Newman contractorum, Latine redditorum, ad pueros docendos accommodatorum
anno MDCCCLXXXIV - Londini apud Trübner

 

CAPUT QUARTUM

89. Iam ad res convehendas trahulam decerno parare: nam rei fabrilis non eram imperitus. Hanc profecto artem in Brasiliä magnopere exercebam, cum propter varios usüs, tum quia ipse me animus excitabat. Fabrilis nempe opera valdë fuit necessaria nobis, nec servis nigritis satis bene cognita. Faber noster lignarius, bonus ille quidem vir, malleo fortiter feriebat, serrä patienter laborabat: sed accuratë metiri, coarctare commissuras, immo, rectam lineam ducere, vix calluit; nedum designare opus. Si novam quandam casam vel officinam struere oportebat, praepropera eius industria absurdissimique errores angebant me. Itaque hunc dum paro docere, ipse artem disco. Mathematicä meä scientiä qualicumque adiutus, poteram sanë plura animo moliri, in chartä describere, constituere, computare. Mox ipsis ferramentis manu prehensis, delineabam, dissecabam, runcinabam; nihil quod lignarii fabri est, intentatum relinquo.

90. Iamque, ut dicebam, ad confingendam trahulam me converto, quae et per arenas et super leviorem rupium superficiem facile currat. Dolio quodam ligneo, quod perfractum erat, detraho circulos ferreos. Hos, velut calceos, trabibus duobus brevibus paribusque, leniter curvatis, subicio. Supra, simplicissimum constituo currum, in quo vehatur onus viribus meis tractu non nimium. Restim addo, atque finitum est opus. Quoniam in recessu aestûs continuus erat arenae margo a praesepi meo usque ad portum, häc viä, quaecumque vellem, in animo erat trahere: nec iam manibus humerisve portabam. Postea domum ipsam curatius digero atque excolo.

91. Conclavia verö habui nulla; plura quidem saepta, siquidem unaquaeque caverna, seu locus cameratus, erat pro saepto. Principale saeptum meum ipsius erat cubiculum, de cuius munimentis erit dicendum: dein penaria, pro cibo qualicumque: tertium culina; tum, fumarium; deinceps armamentarium sive fabrica; sextum erat musëum. In musëo lìbros, horologia, astrologicam supellectilem, lïbram trutinariam, materiam omnem scriptoriam repono, cum sellä e tribus quas habebam optimä. Harum rerum aliquot cum pecuniä in cistis erant: mensam postea confeci. Septimum saeptum continere debebat ignis materiem; lignarium appellabam. Octavum pro fructuario cedebat. Novum pro haedi stabulo destinabam. Decimum ac remotissimum nitrati erat pulveris repositorium.

92. Cubiculum autem tale fuit. Angustä ac celsä fenesträ intrabatur, cuius limen quinque pedes ab externo sòlo, duos ab interno aestimaverim. Alteram intus habebat fenestram, per quam aura flabat salubris: hanc tamen, prae multä meä cautione, transennä protexi. De vallandä externä fenesträ cogitaveram; sed arboreum meum opus imitari, in saxo nimis difficile videbatur. Plures portarum formas considero, mox reicio. Puteum potius volo sub fenesträ fodere, quem ipse scalis transeam, dein scalas intus ad me retraham.

93. Navales scalae meri erant gradüs lignei, firmiter constricti funibus, qui pondus hominis tuto sustentabant. In navis làtère septem amplius dependebant pedes. Làtèra nunc his adiungo lignea, tantummodo ut rigörem, non ut robur addam; nam funium robur sufficiebat; sed quia flexiles erant, id hic erat incommodum. Scalae sic refectae octo pedum habebant longitudinem.

94. Deinde ligones recognosco cunctos, et marras bifurcas trifidasque, si quid horum possit cuniculariae hastae vicem gerere; sòlum enim calcarium robusto egebat ferramento. Talia inveni instrumenta, quorum ope puteum, brevem sanë, defödi sub ipsä fenesträ, duos tantum pedes altum, sed quattuor amplius a rupe exstantem. Vecte ferreo, quamquam non acuto, graviora saxa amolitus sum, postquam initia penetrandi facta sunt. Tum höc puteo adeo protectus videbar, ut ne a pardo quidem foret metuendum.

95. Illud enim me confirmabat, quod feles ferae quae non naribus confisae venantur, numquam possent coniectare, quid in meo cubiculo dormiret. Ego verö interdum serpentes quoque formidabam: sed numquam ne unum quidem anguem, magnum parvumve, meä in insulä vidi; quae, velut Hibernia, sancti Patricii benedictione videbatur frui. Stelliones erant in cavernis, quos fovebam, quia muscas insectaque comedunt: et sanë facile mansuescebant.

96. Si ligonibus res non cessisset, fodinam paratus eram nitrato pulvere displodere. Praetermisi narrare, me, postquam dolium pulveris nitrati aquä marinä corrupti deportavi, intus crustam invenisse duram, intra quam pulvis siccus erat et planë incolumis. Crustam malleo comminutam reservavi, et pro experimento, vel lusûs causä, aliquoties in pyrotechnicam adhibueram, diffisus posse in aliquam utilitatem converti. Postea credebam rudera haec nitrata ad fodinas displodendas esse accommodata: igitur asservavi, si forte usus vèniret.

97. Pulvere nitrato eram profecto assuetissimus, de quä re libet amplius explicare lectori. Etenim dum degebam in Brasiliä, maximo studio missilis plumbi dirigendi peritiam colebam. Nec sanë unquam huius exercitationis fueram alienus; sed neque patriam circa urbem, neque super mari opportunitates eam excolendi reppereram. Attamen in Brasiliä, rure aperto, ingentibus silvis, ubi prodigiosa insectorum vis mirificam avium quòque copiam in aeternum praestat, si quis sub sole potest esse agilis, ad aves venandas ipso attrahitur agro. Primo habebam ignipultam quandam a domino meo Maurusio dereptam; mox meliores quaesivi, imprimis ex Lusitaniä. Postea Helvetici cuiusdam viri, qui Romae mercenariorum militum praefectus fuerat, ignipultas duas vel optimas forte potui èmère, unam duorum tuborum; quas quidem huius filius, post patris mortem illatenus evagatus, inter alias res vendidit. Equidem ad tela illa probanda in scopum aliquando collineabam: sed quia valdë incertus erat a longinquo iactus, plures ac minores uno in tubo conferciebam glandes, quae, per aera dispersae, latius ferirent. Furca item bitubam illam sustentabam, propter certiorem ictum. Et quoniam grandiores illic abundabant alites, ut vulturius, ut ferus olor, ut grues atque ardeae nostris diversae, - nec deest struthio quidam - hos quoque pilulis olorinis petebam, iaculandique omnino peritissimus evasi. Pro caecitatem hominum! quippe nesciebam quantum in solitariä insulä haec mihi ars esset profutura.

98. Simul ac cubiculum satis firmaveram, volui illuc commigrare, cunctis cum animalibus meis. Haedulea paululum clauda erat, id quod non dolebam: tanto minus erat me effugitura. At vero tres iam mihi erant haedi, de quo narrandum erit. Ceterum falcato gladio quidquid idoneum videbatur herbarum aut frondium demetebam et convehebam ad cavernas: multum sanë söli expositum siccatumque recondidi. Haedos omnes suo in stabulo composui.

99. De novis haedis incipit narratiuncula. Trahulä iam meä adiutus, cupidinem admiseram venandi iterum, ne càni felibusque càrò deforet. Trahulam per clivos clementiores sursum traxi super molli brevique herbä, ignipultam in trahulä habens. Canem non potui retinere, quin lepusculos venaretur: is prorsus evanuit. Ego ut primum in scopulosum deveni iter, trahulam omitto, inter saxa serpo. Emergens capram conspicor cum haedis ad stagnum herboso in pratulo. Non me fugerunt, neque demonstrabant metum. Decerpo gramina, accedo propius et porrigo. Haedi accurrunt, libenterque rodunt. Ego cornua eorum resticulis cingo, et laqueis brachio meo adnecto. Iterum iterumque decerpo gramen, studeoque mansuefacere. Accurrit mater capra, grandis et robusta; haec quoque e manu meä comedit. Paenitebat me, quod voluissem tam cicurem animantem occïdere; nunc robustiore eam adnecto reste. Sed ut primum vi se tractam sentit, violenter retorto capite manu se meä abripit, et priusquam me possim recolligere, cum reste effùgit. Exiguo temporis intervallo convertitur. Haedos mecum videt, et directo cursu summo cum furore me petit. Magnum equidem sensi esse periculum, nam et cornu incurrentis et ipse impetus letalis esse poterat. Coactus me tuëri, demittor in dextrum genu, ne deerrem, ignipultam constantissimë dirigens. Vix quindecim distabat pedes, atque ego ignem emitto. Quamquam capite et collo transverberata, plures gressüs illo impetu evecta est, titubansque ad dextram meam procubuit emortua.

100. Obstupescebam, incertus quid facerem. Mox capram libuit omittere, haedos attinere: nec longa erat ad praesepe via, per ardua descendenti. Gramina etiam atque etiam decerpsi recondidique in sacculum; et siquando male sequerentur haedi, gramen ante ora ostentans, alliciebam. Hoc modo incolumes deduxi, gaudens praesertim quod mas et femina erant. Paxillis celeriter prope claudam haeduleam advenas depango, suggero gramina; tum festino, matrem reportaturus. Regressus, trahulam coactus sum per asperiora loca, ut possem, subducere, dum mortuam assequor, quam aegrë in trahulam compono; dein satis laboriosë hanc cum ignipultä per saxosa loca deduco, mox facilius super clivis herbosis. Illam, ut priorem, demergere in pelvi sive piscinä volebam, sed spurcam credidi: quare nihil melius noveram, quam ut in praesens ramis frondosis corpus operirem: etenim ligo et pala non erant in promptu.

101. Iam de ferarum audentiä reputans, intelligo homines häc in insulä esse ignotos. Id multum me solatur; nam quantumvis solitudinem detrectabam, barbaros saevosque homines formidabam longë amplius. Porro si lepòres avesque, aequë et capri, hominis metu vacant, si nunc haec animalia facile mansuefiant, stultë absterreri opinor. Itaque magis magisque pulveri nitrato parcendum decerno, et, quidquid ferarum posset, mansuefaciendum.

102. Etiam congerebam pabulum. Multas deportabam siliquas zeä[1] plenas, et dioscoreas aliasque radices; item cepe, bulbos, condimenta. Caprae secundae carnem partim siccaveram fumo, partim sale condiveram, nec iam de cibo eram sollicitus. Duas vias e cavernis ad summam rupem ligone ac vecte tutius iam munio; unam, quä primo illo manë, prospectä scaphä, per praecipitia atque algas degressus sum; alteram ex portu praeter navale meum. In difficiliore loco stipites duos firmiter defossos fune connecto, quö audacius securiusque descendam; tum gradibus incisis, opus perficio.

103. In reportandä caprä, trahulae me quodammodo paenitebat. In harenis quidem bene currebat, item per saxa lëvia gramine vestita; sed in feraci humo super spissis variisque herbis, inter admistos frutices, trahere quam portare difficilius fore sentio: ad dioscoreas, ad zeam, ad citros aliosque fructus convehendos peras sacculosque meosque humeros anteponi oportere trahulae, nisi meliorem potero munire viam: id quod me male habet. Igitur universam viciniam explorare cupio. - Dixi me ab excelso quodam colle prospectasse. Höc colle inferior alter, qui cavernas meas fere ex adverso despiciebat, litoris aspectum superiori ademerat. Quum, ascensä rupe, in inferiori colle asto (quem Speculam meam nominavi), admirans gaudensque propiorem litoris oram contemplor. Ad dextram, id est, ad occidentem, fluminis video ostium, deinde portum meum, tum in fronte promunturium modicum[2]. Contra autem ad sinistram, id est, ad orientem, inter humiles rupes ac mare, acclivis planities arboribus procërïs mirë luxuriabat, palmis praesertim. Supra, pone rupes, palus quaedam seu lacus angustus extenditur: rursus super höc novus atque excelsior rupium ac saxorum ordo, unde pluvias credo in paludem colligi. In orä paludis viridissimas adverto herbas, plurimasque aves aquatiles.

104. Sed ego ad interiora me converto. Ab excelsiore illo colle arbores quasdam in cavo loco videram, non multas illas quidem. Iam explorans perspicio omnia praeter summas arbores abscondita mihi tunc fuisse, interiecto quodam inferiore grumo. Clivus ille montis quasi pelvi erat ingente excavatus, in quam multum aquarum ex scopulosä illä regione confluit. Hae, graminibus sustentatae, perpetuum sufficiebant rivum, qui in flumen, non longë a praesepi meo, decurrebat. Inde fuerat mihi primus ille dulcis aquae haustus. Häc in pelvi (nam proprium huius formae nomen nescio: - convallis non erat) consistebant arbores plurimae, Europaearum aspectum praeferentes. Amplius postea perscrutatus, repperi has non esse nostratium ad instar, tamen fructui lignoque utiles. Hunc locum appello Saltum meum.

105. Hinc poteram ligna devehere, sive ad fabriles usüs sive ignis gratiä, multo facilius quam a fluminis convalle. Quippe grandis ramus vel ipse arboris truncus, tractus seu humi devolutus, ad rupem erat facile descensurus. Sic postea saepius rem gessi. Minora ligna, quae igni debebant inservire, ex summä rupe praecipitabam. Sed propter graviora, quae diffringi nolebam, robustam delegi arborem, ipsum ad marginem, unde magis praeceps erat rupes. Cursui tum devolventis ligni, fune circa huius stipitem contorto, moderor ac tempero, donec ad fundum pervenit. Sed haec post aliquot menses.

106. Quo melius intelligat lector mearum rerum statum, de situ insulae et varietate tempestatum quaedam sunt dicenda. Insulae latitudinem (quod geographi appellant) satis compertam habeo: poteram sanë in stellä polari observandä errare, sed non multum: gradüs, credo, habebat duodecim (12º) ab aequinoctiali circulo, septemtriones versus. De longitudine nihil pro certo confirmare ausim: arbitror tamen atque autumo eandem esse atque insulae quam Portum Opulentum (Puerto Rico) appellant Hispani. Nostris vero in chartis nihil omnino hic denotabatur: porro quaenam sit meae insulae longitudo geographica, minimë nunc rëfert. Propter tempestatum notitiam satis est tenëre, bis in anno solem super verticem insurgere, ultimo fere Aprilis die, sextoque fere Sextilis. Intra hos continuatur aestas, quae tamen imbribus satis violentis dividitur. Imber quotidianus ac modicus fere ad finem Iunii mensis cadit, sed ipso in fine est sanë immodicus. Post hoc siccitas et calor subsequitur. Maximos autem calores in tertiä fere parte huius aestatis pono; vel, si ad amussim denotandum est, triginta sex dies ad Idibus Quintilibus perdurat aestuosum tempus. Hos intra dies rarior est pluvia. Quiescit ventus triduum vel quadriduum; tum vespertinus turbo sanë violentus, attamen gratissimus, äera recreat. Hic rerum ordo fervoribus moderatur, longo mense amplius. Tandem summa aestas disturbatur et quasi convellitur horrendis et pervicacissimis turbinibus, seriori in parte Sextilis. Hinc procellosum illud mare, quod nostram abripuit navem. In Februario item mense debent exspectari procellae; sed neque harum tempus praefiniri potest neque violentiä compares sunt aestivis. In tempestate procellosä abundant fulgura, post quae frigus ossa penetrat. Sed haec frigora si excipias, iucundissima est äeris temperies. Pluvia ut plurimum cadit tenuis ac dulcissima tres vel quattuor horas unoquoque mäne per plures anni menses. Nisi per tonitrua, veste ad defendendum frigus non opus est, sed contra solem vestiendus es. Attamen post nimium fulgur Caurus ventus plures per dies mirum frigus incutit, sed semper citra gelu. Nec calores conqueror. Lusitanum vel Anglum hominem equidem credo, si neque tëmëtum imbibat et carne parcissimë vescatur (id ipsum apud Mauros didici), totum per annum posse laborare salubriter, modo per maximos fervores prudentiam adhibeat. In hieme certë (id est, dum sol a meridie stat) si nimium exuaris vestimentorum onus, ipsis in Angliä Anglis ad laborem par eris. Spirante Cauro post fulgura, lacernä, ac spissä quidem, carere neutiquam potui: ignem aliquoties fovebam, sed raro.

107. Ego autem quodam die quum pluvia maturë destiterat, cymbam ingredior remigoque non sine timore circum illud promunturium quod caeruleam terminat rupem. Plurimas palmas video, quas credidi eius esse pretiosissimi generis, quod vulgo Nux Cocus appellatur. Multae aliae arbores fruticesque mihi ignoti illic stabant, sed ipse litoris acervus Portum meum referebat. Tantum omnia hic ampliora atque uberiora. De alga saepius memoravi. Aliud nomen non succurrit; etenim nostratibus viris res ipsa ignota est. Hic denoto, algas illas, ut plurimum, non marinas fuisse, sed maritimas, ultra summum aestûs terminum. Hi reptantes erant frutices, diversi generis; hibiscos, acanthos, coniecturä dixerim. Sanë erant pulcherrimi, puris distincti foliorum ac florum coloribus.

108. Deambulo in litore, cocos admiror: multum cogito ac vescor spe. Subito memini remos vel optimos e coci trunco fieri, scaphamque meam remis carëre. Sècurim mecum habui. Unam e minimis cocis stàtim exscindo atque obtrunco. Caput huius in cymbam congero, ipsam destino fune trahendam. Sed quum volo redire, aestûs recessus me impedit: nam circa promunturium, ubi fuerat mare, nunc saxa longius excurrebant, quae metuo circumire, ne in profluentem aliquam marinam implicer. Tandem super saxis ingrediens, flexuosum reperio iter aquae, in quo cymba natare possit. Hanc traho, saxis ipse insiliens. Postea truncum illum super humeris asporto per eandem viam; mox, cymbam ingressus, me atque mea omnia domum laetus reporto.


FINIS CAPITIS QUARTI



Adnotatiunculae

1. Zea : maize, mais. Cfr. III, 83.

2. He is looking southward, il regarde vers le sud, er sieht südwärts an, guarda verso sud.

 


Praefatio I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV Glossarium Newman

Retro