| Rebilii Crusonis Annalium |
|---|
| Danielis Defoe |
| a F.W. Newman contractorum, Latine redditorum, ad pueros docendos accommodatorum |
| anno MDCCCLXXXIV - Londini apud Trübner |
CAPUT TERTIUM
64. Equidem ut vacuum aspectabam mare, neque lacrimatus sum neque gemui, ne agitabar quidem animo. Sed tenerum quendam sentiebam affectum, tamquam si fessä aetate parens,cuius magnis fruimur beneficiis, legitimë ac necessario decessisset. Immo non tam navis quam egomet videbar obiisse mortem. Ab hominibus abscindor, novo sum in orbe rerum, asto tamquam in aeternitatis solitudine. Ignotus me circumambit Deus, cuius sentio tum misericordiam tum severitatem, me ipsum culpans sed non amarë, nec sine modo. Non in genua procumbo; non preces, non vota concipio; grates non effundo, nec paenitentiam; tamen caeca quaedam, ut opinor, me penetrabat veneratio. Certë eram et tranquillissimus, et quasi religiosë defixus.
65. Ex höc statu me expergefacit cànis, amanter blandiens. "Ah! quam vellem posses colloqui!", inquam clarë; et amore erga canem haeduleamque meam atque ipsas feles valdë pertentor. Prope paenitet me, quod capram matrem occïdi. Quoniam bruta animalia, si modo reciprocare amorem possint, communem habent nobis socialemque naturam, nolo vitam eripere temerë. Haec cogitans, insuper memini, parcere nitrato pulveri quam sit bonum, pondus caprae quam fuerit molestum. Paulo post quaerebam, cur, si victum terra subicit, malim ferarum more raptas vitas praedari. Illa sanë quaestio profundius in pectus descendit, postquam ubertatem insulae plenius compertam habui.
66. Sed exsulto, et pastis animalibus, de fabis meis satago, quarum aliquas aquä coctas velim, pro cànis cibatu. Postea has coquebam cum carnis frustis, cum sebo, lardo, demum piscibus vel oleo; faciebamque massas quadratas: tum si aliunde nihil foret in promptu, hinc et canem et feles pascebam. Semper denique höc modo pauxillulum carnis aut piscium pro condimento adiungebam fabis, farinae vel radicibus.
67. Postero die, caelo sereno et mari tranquillo, ligna tollenonis et diaetae fores eiecta sunt in litore; cum minore detrimento quam quis exspectaverit. Has res, ut primum possum, citra vim undarum traho; denique in cavernas illas, de quibus dixi, depono, et quando ab aliis operibus vaco, restituo tollenonis ferramenta. Postea hunc ad navale meum constitui, propter usüs scaphae.
68. Sed de domicilio meo multa erant decernenda. Cavernas in rupe quö latius exploraveram, magis admiror. Ultra numerum videbantur. Aliae patebant, sine externo pariete, tamquam porticus aut ambulacrum; aliae angustä ianuä, intus cameratae, iunctae sunt item internis ostiis, ita ut tota rupes velut spongia esse posset.
69. Contemplans credidi, has mari esse excavatas: nam sub pedibus pavimentum erat saxeum, molliter tamquam fluctibus rotundatam, et quasi per latissimos gradüs ascendens. Omnia mea possem hic optimä cum disciplinä disponere; sed de cubiculo erat praecipuë cogitandum; nec libebat arborem meam prius relinquere, quam munitius quiddam reperirem.
70. Illud animadverti, - nihil saxorum praeter litus iacëre, quod a rupe cecidisset; et quidem ubi gelu est ignotum, rarior esse debet talis rupium labes. Porro pavimenta cavernarum parcä tantum arenä vestiebantur, tamquam vento illatä. Lacunaria fere camerata erant, hic atque hic quasi stiriarum massis distincta. Aquas per rupem stillantes crediderim saxo saturatas fuisse.
71. Litus externum, propius undas, algarum erat ferax; internum, ultra summos aestüs, aliä quädam algä et cactis aliisque spinosis fruticibus opplebatur. Plures horum in decem pedes surgebant, aliquot in quindecim. Ex his silva plurima et quasi umbraculum ante cavernas praetexebatur, ne quis e mari vel a rupe oppositä facile intro perspiceret. Ego autem, arreptä sècuri, continuam sub rupe aperiebam semitam, succisis cactis ceterisque, quidquid nimium obstaret. Iamque velut in meam villam me recondo.
72. E cavernis duas praesertim denotavi, unam pro cubiculo, alteram pro penariä. Utràque internum habebat ostium, per quod aura flabat salubris. Senseram autem, et apud Mauros et in Brasiliä, quantum nox frigidula corpus fervoribus adustum foveret atque recrearet; et si in magicä häc horrendäque insulä (sic eam quandoque vacuis oculis contemplabar) per summos calores habitandum mihi foret. Tale cubiculum magni aestimabam. Opera quaedam hic meditabar, si huc mea omnia congererem; propter quod consulto opus erat.
73. Mari seu terrä, ipsam ratem, sive bona mea ex rate, deducerem, aut periculosum aut laboriosum fore opinabar. Mox subit haedi cura, cui neque pabulum hoc in loco habebam neque aquam dulcem. Mihimet profecto aquam imprimis anquirere opus erat: sed non diu huius rei inopiam queror.
74. Etenim postquam per spinas fruticeti longius patefeci viam, et dulcem aquam et navale scaphae idoneum invenio. Post quingentos amplius pedes abrupta humus erat, alveo marino intus penetrante, tamquam ostio rivuli. Intelligo alveum hunc, quasi flumen submarinum, ad Postes Saxeos continuari; intus autem navale, mihi satis profundum, etiam in recessu aest
ûs praeberi.
75. Hunc in alveum rivus e terrä praeceps decurrebat. Spatium autem praetereundi inter rupem alveumque satis lätum patebat, succisis modo fruticibus. Iam tollenonem mente destino in margine erigendum: sed redeo contentus in vallem, de ordinatione bonorum meorum meditans.
76. Omnia de primä illä rate detraho disponoque subter quädam arbore, cum ipsä ràtis materie. Latëre volebam, si forte quis adveniret. Plurimas caedo virgas, quae facillimë udo in solo possint frondescere, hasque ita defigo, ut quam maxime, quidquid sit intus, obtegant. Huc deduco haedum, velut suum in praesepe. Cistas quae pecuniam, quae astrologicam supellectilem, quae pulverem nitratum continebant, has et capsas scriptorias aliasque res minores, singulatim ad cavernas asportavi: postea culinae instrumentum.
77. Post aliquot dies, his rebus ordinatis, caelo sereno, censeo deambulandum. Caput infulä densä, Turcarum more, obvolvor; quod quidem in Brasiliä faciebam. Balteo pistolisque succingor. Grandem cultrum plicatilem sumo ac peram; dein convallem ascendo iuxta ripam fluminis. Novä in regione omnia non possum lectoris animo subicere, quae meis occurrebant oculis; sed plura conabor paulatim expedire.
78. Avium versicolorum tanta erat multitudo, ut nisi in Brasiliä praerepta mihi esset admiratio, tunc obstupescerem. Hic autem me praesertim alliciebat pulcherrima illa avicula, quam in Occidentalibus insulis Angli aviculam bombilantem appellant. Plura quidem huius generis passim volitabant, item mira papilionum varietas.
79. Immo, non modo alia prorsus arborum, fruticum, graminum, foliorum genera apparebant, nostris hominibus ignota, verum etiam fere omnis arbor reptatoriis fruticibus, vitium aut hederarum ad instar, vestiebatur; atque adeo, obruebantur plurimae. E tantä varietate vix quidquam primo poteram agnoscere: ceterum imprimis anquiro esculentas radices atque ignis alimentum.
80. Quidquid iuncorum obviam vënit vel cannarum, medullam exploravi, anne idoneum praeberet fomitem. Tria demum genera in peram selecta condidi, quae experimento probarem. Aridas sive ligni sive lignosorum foliorum reliquias celerrimä flammä arsuras credebam. Talis materiae plures asportavi pugillos. Rubos quoque notavi dumosque aridos, ex quibus immensa copia cremando sufficeretur.
81. Mox fruticem video, qui piper gignit; sed magis gaudebam, quod dioscoreas esculentas[1] inveni multas. Duo harum genera optima pro certo agnoveram, - quae alata appellatur, et quae globosa. Ulterius perscrutans, adeo abundare intelligo has radices, ut, si conservari possint, cibus semper futurus sit in promptu. Iam cinchonam video arborem, colligoque ramos plures. Ne longus sim, satis sit narrare, me circa hos locos postea invenisse medicas quasdam herbas, quas in Brasiliä didiceram, et alias quas pro condimentis ciborum aestimabam.
82. Acclivitas vallis augescebat. Vix quattuor milia passuum aestus marinus in terram penetrat.; sed modicus rivus pluresque rivuli descendebant per plantas et arbusculas. Propius ad colles densantur generum diversorum arbores, grandes aliquot. Nova simul atque folia in eädem consistebant arbore, id quod colores pulcherrimos contendebat: immo, exoriebantur fructuum germina ipso e ramo, unde pendebant fructüs putrescentes.
83. Quinque vel sex milia continuavi iter, semper ascendens convallem. En vero, hic loci seges illa pretiosissima blanditur oculis, zea[2] virore et auro fulgens. Plënë maturam credidi. Humi iacebant grana plurima et siliquae. Pigebat me, quod maior mihi pera non erat in promptu. Quantum potui, inferciebam, iamque pro certo habebam cibum mihi numquam defore. Tandem colles sinistri se demisere; atque alia vallis, latior atque amoenissima, quasi hortos viridissimos in sinu suo retegit. In fronte mihi assurgebant iuga altiora, montes paene dicerem, spissis vestita herbis, ex quibus undique stillabant rivuli perennes. Arbores fructiferas admiror, inter quas dispiciens agnosco citros, aureas mälos[3], et Assyrias mälos, quas limonas appellamus. Sanë iucundissimus erat ruris aspectus, meque sensi esse opulentum latifundiorum dominum. Utramque vallem mihi tamquam proprium protinus assero, nominoque priorem convallem meam, vel Convallem Fluminis, alteram Hortos meos.
84. Multum me alliciebat hortorum amoenitas, copia arbòrum et dulcis aquae, defensioque montium. Deliberabam de commigrando illuc, nisi quod nollem maris prospectum amittere, si navis veniret: immo, prorsus nolui cymbae scaphaeque usüs renuntiare: necnon per pluviales horas nihil cum cavernis meis videbatur contendere. Etenim häc in regione caeli liquebat mihi dirissimas aliquando esse exspectandas procellas, quae tentoria ac domicilia perverterent; tali in tempestate nihil cavernis esse comparandum. Pigebat me videre fructüs plurimos et optimos humi prostratos et aquä putrescentes. Arbores passim vim venti prodebant. Sine dubio autumnales procellae tantas fecerant ruinas. Serius ego hos in locos processeram, messe fructuum praeteritä. Attamen höc sub astro tam vegeta est vis terrae genitalis, ut novi fructus apparerent, qui mox possent maturescere. Plures horum concupivi, et de modo convehendi meditabar.
85. Redii ad cavernas alacer animi, curarum oblïtus. Peram oppleveram illis rebus quas memoravi; loculos autem vestium aromatis, gumine et citreis mälis aliquot. Protinus novos thesauros curatë digero. Denique a cavernis in arborem meam propter noctem retro cedere, paulo laboriosius videtur.
86. Mäne quum expergiscor, sentio dierum me amisisse computationem. Ne prorsus fierem barbarus, ad disciplinam puerilem me reduxi. Dies incipio in digitis numerare. Quid unoquoque die fecerim, ego mihimet recito; inde comperio, quinam sit hodiernus dies. Tum volo mathematicas rationes retractare. Dixi me quattuor libros e navi avexisse. Unus erat precum sacrarum libellus, secundum normas Papales: alter erat de geographiä: tertius nihil habebat nisi numeros ad usum navigandi digestos: quartus ipsam nautarum mathematicam tractabat. Hunc perlego libenter. Quippe non solum solitudine animum avertit, sed absolutius quiddam et sublimius subiecit cogitanti, ne semper de meis tantummodo curis satagerem.
87. Quaerere potest lector, quï factum sit, ut ego, patre invito navigans, nauticam mathematicam edidicerim. Videlicet, admodum iuvenis Londinium petii, navem anquisiturus, in quä peregre irem. Magna mihi tunc illa felicitas videbatur, quod humanissimo cuidam viro, navìs magistro, incìdi, in Guineam navigaturo. Is me clementissime exceptum, pro suo sodale habuit; persuasitque ut, quantam maximam possem conquirere pecuniam, hanc commutarem idoneä merce qualem ipse admonebat, et apud se collocarem. Ego igitur quasdam ex amicis pecunias rogabam, hique, exoratä matre meä, fortasse etiam patre, quadraginta lïbras Anglicas ad me remiserunt. Eas autem magister optimus sic administravit, ut, ex Africä demum reversus, mercem quam rettuli, nempe aureum pulverem, Londini trecentis lïbris Anglicis mutaverim. Porro (quod eram lectori demonstraturus) ipso in cursu, cum benevolentiä vere paternä, omnia quae navìs magistrum scire oporteret, diligentissime me docebat, praesertim astrologicorum praecepta, viasque caelum servandi. Ego sane, tantä caritate delenïtus, summä industriä haec in studia incubui, rediique ex häc expeditione magnopere auctus mentis vi, sive ad navigationem, sive ad mercaturam. Atqui - o meam maximam calamitatem! - amicus ille summus meus atque alter pater, morbo vehemente correptus, decessit subito. Huius me tenera subit memoria, dum praecepta mathematicorum retracto, dum stellam polarem observo, locique latitudinem (quam appellant astrologi) colligo; item dum noctibus singulis omnium horologiorum libramenta convoluta intendo.
88. In animo imprimis erat, ut Christiano more septimum quemque diem quodammodo religiose observarem; enimvero mecum constituebam septenorum dierum opera. Sic (credebam) temporis computationem eram servaturus. Mox vidi fore ut multa me prohiberent ullam praefinitam laborum rotam persequi; necnon sine religiosä contione res nihili mihi erat dies Dominicus: itaque ad aliam rationem me properë converti. Novae lunae observantur facillimë et paene necessario. Navis fracta erat nocte proximä post novam lunam: quando altera advënit nova luna, decrevi mecum, atque unum defödi stipitem propter mensem lunarem. Postea elegantius res administrandas censeo. Paxillos praeparo tredecim modicos et compares, gemens identidem si universum annum hic mihi degendum erit. In assi idoneae magnitudinis tredecim foramina terebro, illis paxillis accommodata. Quoties redit nova luna, paxillum sollemniter infigo. Post lunam terdecies novatam, cunctos extraho paxillos, grandius terebro foramen et grandiorem insero palum. Hic pro anno lunari valet. Mox procedente lunä, menstruos paxillos alium post alium restituo. His constitutis, novä quävis lunä poteram computando affirmare, quinam esset ille dies secundum Europaeas temporis rationes.
FINIS CAPITIS TERTII
Adnotatiunculae
1. Dioscorea esculenta (Linnaeus) : yam, Jamwurzel, igname.
2. Zea : maize, mais.
3. Aurea malus : orange (tree), oranger, Orangenbaum, arancio (albero).