| Rebilii Crusonis Annalium |
|---|
| Danielis Defoe |
| a F.W. Newman contractorum, Latine redditorum, ad pueros docendos accommodatorum |
| anno MDCCCLXXXIV - Londini apud Trübner |
CAPUT SECUNDUM
38. Trium dierum res gestas narravi singillatim. Imo in corde meo inscriptae sunt, quasi hesternae essent. In iis quae sequuntur, saepius accidet, ut rem probë növerim, diem meminerim parum; nec lectori iucundum foret, ut res, si possem, diarii more enarrarem. Dehinc, quae ex nave insuper avexi, summatim potius memorabo.
39. Quarto mäne dormivi post lucem. Ieiunus, vescor avidë: etenim in aheno cibus aliquot dierum mihi meisque restabat. Sed quasi nervis succisis, languebat animus fastidiebatque suos successüs. "Cur laboro?" aiebam "cur-ve iuvat me vivere, solitarium, moribundum? Quid prosunt navìs spolia, nìsì ut aliquot dies vitam extraham?" Tum addidi clara voce: Nìsì forte! Nìsì forte! Mox intelligo ventum a mari flare, aestum violentius insurgere, in ostio periculosum forsitan cymbae fore. Cymbulam autem illam maioris quam cuncta quae in nave restabant aestimabam.
40. Tum si ad navem ratem e portu meo traxissem - etenim illum maris sìnum postibus munitum iam Portum Meum appellabam - quis sponderet, quin naufragium ipso in flumine patèrer rediens? Nubes porro volitare animadverti; imber ne caderet, melius tegi, quae exposita reliqueram in portu. Etenim cava plura illa in rupe cognoveram. Illuc igitur pedibus confestim ire decerno.
41. Rupes ad laevum primo rubra erat, nìsì ubi algä obtegeretur; ipso in portu alba; ulterius praeceps ac caerula: omnis autem e saxo (ut credidi) calcario. Portus cavis locis, immo cavernis abundabat, quarum in aliquam possem sine magno labore eas res recondere, quas pluvia corrumperet potissimum. Per algas cactosque enisus, huc reposui lectum vestesque omnes, item panem, ignipultas ac nitratum pulverem, carbaso illo picato contecta. Res fabriles et cetera graviora vëlis obtexi.
42. Iam corporis illuvies me vexat; nam per tres laboriosissimos dies ac duas noctes iisdem in vestimentis illotus manseram. Discingor nataturus. Pleno fere aestu quasi lacus maris clarissimus coram redundabat. Cadebat pluvia tenuis, sed inter nubes radiabat iubar; mox apparebat arcus caelestis. Mirë ille visus stringit mulcetque animum meum.
43. Atqui cànis in aquam me insequitur et mecum vult ludere. Nostratium cànum ille fortasse Graio Hibernorum càni simillimus erat, Molosso domestico gracilior et velocior, glabro item corpore, ut caloribus näto. Probë nàtabat, sed digitatus erat, non palmipes (quod appellant); id est, digitis non erat pellitis; atque ego velocitate natandi facile eum superabam. Itaque hunc dum eludo, me recreo. Ut ex aqua egressus sum, is crura pedesque meos tam amanter lambit, atque tam gestit me recuperässe, ut nequiverim me continere. In effusum fletum solvor, velut olim in pueritiä, sentioque cor exonerari. Vestes mutavi: immundas in aquä marinä sub maioribus lapillis demergo: tum egredior, insulam exploraturus.
44. Scando e portu per ardua. Inde video illum collem, quo antea enisus sum, höc a làtère ascensu facillimum. Culmen rupium planities erat sive campus calcarius, delicatis vestitus herbis. Hae recenti pluvia ita erant recreatae, ut nova veteribus admista folia florum praetulerint speciem, ubi rubor vel purpura cum novo virore contendebant. Lepòres sive cuniculi suis e latibulis egredientes audentius me aspexere, quos ne insequeretur, aegrë repressi canem.
45. Mox in scopulosa loco evado, et capros discerno feros procul; antilopas potius dixerim. Pone saxa inserpo, quamquam minimë fugaces erant. Glandibus olorinis tubum suffercio; dein igne emisso occïdo capram vulneroque haedum iuxta. Cànis intercurrens haedum prehensä pelle attinet, dum assequor. Crure vulneratam posteriore invenio; poterat tamen incedere. Matrem volui reportare ad flumen vallemque meam; sed fateor, adhuc eram tam delicatus, ut noluerim recentem vestitum sanguine commaculare. Sudario e sinu vestis extracto, argilläque udä in vulnus compressä, constrinxi firmiter; tum gramine sanguinem omnem abstersi.
46. Volui eam in cervicibus portare; sed quando conor, id vero meas vires exsuperat. Super glareosam humum aegerrimë cornibus eam traho, in gramine facilius. Haedi cornibus funiculo circumdato, hanc duco mecum simul; id quod, dum ignipultam porto, paene nimium erat; igitur saepius consedi. Via autem et declivis erat, nec longa, circa alterum iùgi làtus; itaque tandem pervëni.
47. Protinus in udo linteo crus haedi astringo; et, ne longus sim, tantä curä foveo pascoque (nam grandiuscula erat) ut mansuetissima evaserit. In arenä, iuxta ratem primam, sub densis umbris, pelvem excavo; in quam, aquä semisalsä repletam, recondo capram, ut otiosus carni coquendae dem operam. Canem appropinquare vetui; pasco autem liberaliter et hunc et feles: aves tamen metuo, ne carnis sint cupidae.
48. Dum strenuë me exercebam, vix sentiebam miserias meas: sed simul ac lassitudo abrumperet operam, nisi somno corriperer, mens coepit agitari: id quod saepius mihi evënit. Meas egomet cogitationes nequibam tolerare, et variis quasi ventis huc illuc ferebar. In desperatissimä condicione me videbam, extra navium Europaearum cursum. Fracto animo, lugens, interdum lacrimans, diffisus Deo, decreta eius conquerens; rursus ipse memet obiurgabam, solabar, hortabar, confirmabam, maximë gavisus quod tot res e nàve congessissem.
49. Itaque per id tempus, quoniam apud neminem potui vicem miserari meam, aperui capsam scriptoriam, ex quä chartam, calamos, atramentum protuli, incipioque angores meos argumentando effundere, quasi per sermonem. Mox talem altercationem in tabulas (ut ita dicam) accepti impensique refero, quas lectoris oculis nunc subicere libet:
Mala mea. 1. In insulä solitariä sum proiectus. 2. Ego unus e sodalibus enecor aegrimoniä. 3. Exsulo e societate hominum. 4. Vi bestiarum sum planë obnoxius. 5. Laboriosissimë victum quotidianum quaero. 6. Servio hic servitutem perpetuam. 7. Nìsì prius solitarië moriar, ad solitariam
senectutem reservor.Levamenta malorum. 1. At non es demersus, sicut ceteri. 2. At tibi uni restat spes aliqua effugii. 3. At non servìs hominibus scelestis. 4. At non in belluosam Africam proiectus es. 5. At magnam tu habes ex navè opem. 6. At alios tu in servitutem non redigis. 7. At non tua magis quam parentum senectus
erit solitaria.50. Profecto ultima illa nimis me pupugëre. Quae pro levamentis scripsi, vulnus animi recrudescere fecerunt. "Peccavi", inquam: "meritam poenam tolerabo viriliter: fortasse ipsa poena aliquid tandem boni afferet". Tum cito sedata est omnis mea perturbatio. Ego autem haec atque talia reputans, admiror, quanta sit vis vel incertae obscuraeque religionis, si modo rectä intendatur viä. Illud fortasse et si forte pluris est, quam quis putaverit; quia saepius indicium est animi per tenebras, lucem versus, enïtentis. Id autem ipsum est virtus: nam sapientissimus quisque nostrüm in suä tamen versatur caligine, semperque eluctatur pleniorem versus lucem. Itaque iterum evasi strenuus.
51. Tum càni felibusque haedum conciliare studeo. Omnes paxillis depango vicinis; unicuique suum largior cibatum; unumquemque suä vice demulceo. Ex consuetudine spero familiaritatem, ex meä caritate caritatem mutuam. Postea ad portum càne comitante reversus, alias exploro cavernas, pluresque res melius ordino.
52. Tredecim dies in terrä degebam, necdum navis evanuerat. Illam undecies (credo) ascendi. Quantumvis co-acervaveram, plus tamen concupiscebam; et dum navis consistebat, inter eam portumque meum acerrimum sustento ratìs commercium. Res aliquot, quas avexi, libet hic memorare: incudem artillatoris, quam aegerrimë amolitus sum; virgas vectesque ferreos; pensilem lectum cum lodicibus; suppàrum antïcum e subsidiariis; lacernas plures; piscatoriam supellectilem novam atque amplam. Porro e re iaculatoriä magnos forcipes follesque, malleum robustissimum, pelves ferreas ad plumbum liquefaciendum, vatillum grande. Tum omnes ignipultas, bonas malas, asporto; item alterum par pistolarum. Demum fabrilem mensam, retinaculo cochleato instructam, multo cum labore per tollenonem demitto, laetusque comperio hanc per se natare. Inter minores res memoro libram cum lancibus aheneis, sive trutinam oportet appellare, quam in scrinio magistri offendi. Ille propter medicos, credo, usüs habebat; nam magister nautis pro medico erat. Ego hanc, velut pecunias, idcirco asservavi, siquando pro nummis valeret. Ingentem plumbi convoluti laminam, quae nimia posset esse, securi malleoque discissam particulatim asportavi; etiam magnum pilularum plumbearum vim, plures rudentes, funes, ferreos hamos, clavos, pessulos, confibulas, anulos. Cannones suä ex sede non eram deturbaturus. Postea magnum tritici dolium laetus invenio, seriam optimi adöris, sacchari cadum maiorem, vini ardentis amphoras tres; porro cultros furcillasque mensales, grandem forficem, tres novaculas, quattuor nautarum gladios sive sicas.
53. Ne forte miretur lector, quare tantam bellici terroris vim in mercatoriä nave vexerìmus, naturam illius commercii curatius demonstrabo. Homines barbaros e Guineä eramus in servitutem reportaturi; quem ad usum et ipsa navis et omnis eius dispositio ceteris erat valdë diversa. Grandiuscula erat navis, navales socii sedecim. Cannones habebat quinque - unam a tergo - ne forte aut cum praedonibus aut cum nigritis foret confligendum; neve, propter subitum aliquod in Europä bellum, Lusitaniä implicatä, nos tamquam Lusitani lacesseremur. Ignipultae quoque inerant plures, pars venando, alia pars pugnae apta. Simul pulveris nitrati plumbique rotundati vim magnam vehebamus, atque adeo hominem unum toti rei iaculatoriae praefectum: artillator appellabatur. Harum rerum impensä valdë minuitur negotiatoribus lucrum, nisi quod höc in commercio merx quae exportatur vilissima est; quae reportatur, pretiosissima.
54. Aliquot fabas primä in rate asportavi. Quamquam sciebam magnam huius cibi vim navi fuisse impositam, sed infra in alveo, credidi marinä aquä corruptam esse. Nihilominus descendo. Puppim versus omnia sicca erant; in inferiore parte aqua stagnabat. Sed non me illud repellit. Infra nudus, per aquam incedo, quae genu attingebat, scrutorque merces palpando: tandem saccos invenio fabis plenos. Unum horum placebat avehere, sed quando conor, nequeo ad tabulata extollere. Re deliberatä, non operae pretium videtur de cibo madido laborem expendere; nam asservari posse quis spoponderit?
55. Mox res duras acutasque sub pedibus sentio; ipsa erant ferramenta, quae inter merces nostras imperaveram. Palae, planë nostratium instar, profecto non inerant; tantum ligones, furcillataeque marrae, praeter sarcula ac dolabras. Deinde in sècures incìdo. Tales res sub aquä diiudicare, paulum difficile erat. Num operae esset pretium auferre, - dubitabam. Tandem aliquot cuiusque generis assumo, praesertim capita securium ac ligonum.
56. Postea felicior eram. Nam in conclavi quödam, quod coqui nostri erat proprium, quinque offendi corbes, fabarum plenas, apprimë siccarum. Has curatius repono avehendas, et aliam post aliam cunctas demum ad terram deporto salvas.
57. Porro dum mensam fabrilem amovebam, quae supra erat, non in alveo, pone in angulo fasces quosdam mercium retexi. Hos aperio. Intus erant versicolores vestes, quas propter Afrorum commercium imperaveram. Avidë corripio, sed nesciebam quare. Postea numeravi, invënïque sexaginta. Ceterae, ut opinor, fuerant in alveo.
58. Duodecimo mäne, ut remigo ex portu ratem pone trahens, fluctus asperior aliquantum aquae in cymbam immisit. Exhaurire simul atque remigare non poteram: si remos inhiberem, verebar ne deflexa cursu cymba làtus undis obiceret. In portum, ut tutius, stàtim redeo: ibi roborandam suscipio cymbam. Altiorem facio proram, additis tabulis, quae, ferreis virgis firmatae, aliquantum asperginis possint reicere. Non longi laboris erat illud; sed nimius ventus me terrebat, igitur reliquum diem scaphae addixi.
59. Illud consideraveram. Naufragium recente lunä passi eramus ipsis in Kalendis Septembribus. Ad plenilunium iterum intumescente Oceano posse credebam sublevari scapham; grande momentum, servaretur-ne an prorsus confringeretur. Ex arcis meis unam deligo, aquae (siqua alia) impenetrabilem. Quidquid in scaphä infirmum videtur, summä meä arte reficio, seu stuppä ac pice, seu argillä vitreariä opus sit. Simul ac aestus recesserat, ancoram quam longissimë per arenas mare versus traho, suo ancorali arctius scaphae colligatam. Dentem ancorae firmiter defigo, quoad possum. Ipso in ancorali, circa septem pedes ab ancora, funem brevem nodo astrictissimo implico; mox huc deportatam arcam eodem fune connecto.
60. Illud evenit, quod speraveram. Arca aestu insurgente sublevata, simul ut ad scapham aqua pertingebat, (nam ego cum spe metuque cuncta notabam) incepit scapham attrahere. Tum pro cupä[1] natante arca mihi erat. Confestim decurro ad cymbam. Per aestum remigo, ubi propter altitudinem aquae fluctus non se frangebat; et ut primum scapham assequor, eam remulco inhibens, solvo ancorale; nam ancoram extrahere, nimii id fuisset temporis. Mox, ovans et praegestiens, scapham in portum deduco incolumem. Haec in duodecimo erant die.
61. Mäne insequente, quum speculor, sentio mari male credi: tamen quasdam etiam res volui eripere, quamquam rati non confidebam. Scalas navis ac tollenonem ad ultimum reliqueram. Optimas habebat fores diaeta principalis[2]: has concupivi, quia bonä erant fabricä. Cardines facile avello: fores reste firmiter colligo. Dein suculas[3] cum trochleis[4] assumpsi; ipsius porro tollenonis ferramenta omnia: sed scapum rostrumque eius, quae lignea erant, trahenda per aquas destinavi, cum scalis et foribus. Ferreum onus, uno homine non gravius, in cymbä decerno asportare.
62. Impigrë redii, sed aestus in horas magis tumescebat. Tunc quum maximë intrabam port
ûs ostium, agmen pone tractum adeo disiectabat cymbam, ut ego perterritus funes necessario absolverim, ne demergerer. Incolumis egomet postes illos praetereo, laetus quod nihil mihi cymbaeque accidisset, praeter asperginem profusam.63. Ventus etiam atque etiam incrudescebat: post tres horas violenta flabat procella, quae totam per noctem furebat. Mäne, ut prospexi, evanuerat navis.
FINIS CAPITIS SECUNDI
Adnotatiunculae
1. Cupa natans : a buoy, bouee, Boje, boa.
2. Diaeta principalis : the cabin of a ship, Schiffskabine, Kabine, cabina di comando.
3. Suculae : windlass or capstan, cabestan, Winde, argano.
4. Trochlea : pulleys, poulie, Rolle eines Flaschenzuges, carrucola o puleggia.