Rebilii Crusonis Annalium
Danielis Defoe
a F.W. Newman contractorum, Latine redditorum, ad pueros docendos accommodatorum
anno MDCCCLXXXIV - Londini apud Trübner

 

CAPUT PRIMUM

1. Natus sum Eboraci, ex bonä familiä, sed peregrinä: quippe pater meus fuit e Bremä, ubi appellabatur Kreutznaer. Ceterum per mercaturam dives factus, Eboraci consedit, unde recepit in connubium matrem meam. Ex huius agnatis praenomen mihi Rebilius, ex patre nomen Kreutznaer inditum est. Sed vulgus hominum, facili corruptelä, Crusonem me Rebilium appellabat. Tertius eram filius familiae. Frater maximus, tribunus militum, cum Hispanis proelio congressus, ad Dunkerkam occubuit. Frater proximus, sicut ego quoque postea, incertum quomodo, evanuit. Me quidem pater, diligenter institutum, iuris legumque studiis destinabat: sed, fatali quodam motu, nihil mihi arridebat, nisi ut mari oberrarem.

2. Primä in iuventä clam patrem evasi nauta. Cursu mox felici cum magistro navìs humanissimo ad Guineam Africae navigavi. Altero in cursu a Mauris piratis captus sum, et per quattuor fere annos duram servivi servitutem. Inde miraculo audaciae elapsus, in Lusitanä quädam navè ad Brasiliam sum devectus, ubi colono cuidam tres amplius annos strenuam operam navavi, praefectus servorum agrestium. Mox per hunc amicosque huius adductus sum, ut ad Guineam navigarem, homines nigritas conquisiturus, quos ipsi inter se per sua praedia servitutis causä dividerent. Equidem magnam lucri partem eram derivaturus.

3. Sed longe aliter ordinavit Deus, ne impune caecae cupiditati obsequerer. Nempe ventis abrepta navis Oceanum transire nequibat, sed longe ad Caurum devehitur, circa Orinoconis ostia, ut credebamus. Altera mox superveniens procella magno impetu nos in Occidentem propulit, ubi, si e mari effugeremus, per feros homines foret pereundum.

4. Gravi impendente periculo, nocte intempestä et saeviente adhuc vento, nauta qui erat in vigilia "terram adesse" exclamavit; atque, antea quam ceteri experrecti superne congregamur, navis in harenis haeret. Stàtim cum strepitu tremendo corruunt mäli eorumque armamenta. Fluctüs magnä vi foros proluebant, neque ipsae navìs compages diu toleraturae videbantur.

5. Magister scapham demitti iubet. Demittitur: nec facile id quidem. Res, quae maxime ad vitam sunt necessariae, raptim ingeruntur; tum nos ipsi, tredecim viri, in eandem descendimus. Montuosum litus inter sublustrem caliginem furvum apparebat: eo remigamus, si qua forte in sinu terrae reducto tranquilliore mari utamur. Iam, violenter undante salo et circum nos se frangente, res non nauticae peritiae sed divinae opis videbatur: quare inter remigandum se quisque Deo Supremo, pius impiusve, commendabat, salute paene desperata.

6. Ventus, ad terram propellens, cursum scaphae accelerabat, terram faciebat formidolosiorem; metu autem maris, spe litoris, ipsi nosmet quasi in certissimum exitium detrudebamus. Tandem, vadosiore mari, fluctüs perniciosius circum frangi et deiectari scapha. Mox, ecce crista undae ingens, quae nos persequitur; et vix DEI effamur nomen, quum cuncti sumus absorpti.

7. Quae sequebantur, longa fortasse enarratu, factu erant brevissima. Profundius sensi me verbere fluctûs illius deprimi, sed, animä fortiter compressä, ad summas aquas emersi tandem. Altero in fluctu spumante implicatus atque violenter circumtortus, immensum anhelans eluctor; tum conversus, humeros meos succedenti oppono cristae. Ea me magnä vi cautem versus proiecit, aquä exstantem: hanc ego amplexus, adhaereo, dum decurrit unda; tunc, priusquam novus superveniat fluctus, per vada exsiliens scando, iterumque amplector cautem; simul, aestu paulisper obruor. Ictus eius me aspere quassabat, sed extemplo aera animamque recepi, et rursus per vada supergredior. Citra saxa undas longe minus ingentes sensi, inter quas poteram natare, aegrë profecto. Mox litore ipso proiectus, uncis pedibus in sabulonem lapillosque inculcatis, pronus decido, ut ne me fluctus retrahat. Uno post temporis momento in terrä firmä asto. Conversus, video praeter litus cautium seriem, inter albicantes aquas nigrarum; nihil aliud per tenebras in mari dispicio, neque scapham neque quemquam e sodalibus.

8. Tamen haud valde caliginosa erat nox. Ingentes aliquot nubes, et plurimae nubeculae, sibilante vento raptabantur: inter has clarissima lucebant sidera e nigerrimo caelo. Respiciens ad terram, collium dumtaxat cerno lineamenta ac rupium. Tum vestimenta raptim detracta manibus contorqueo, et, quoad possum, aquam marinam exprimo. Eadem rursus induor, (quid aliud facerem?) et rupem proximam per algas enisus ascendo; frustra: nam ne inde quidem in mari quidquam discerni potest.

9. Attamen arboris forma super colle exstat. Hanc sequor, et, ut potissimum in caligine, arborem illam scando et ramos amplexus interfususque me repono. Vestimentorum in loculis nihil habui, praeter cultellum, tabaci aliquantum et tubulum fumarium. Post brevem requiem assurgens, virgam grandiusculam amputo, quä protegam me aliquatenus. Aquä marinä largius haustä, tamen neque sitis neque famis aderat mihi levamen. Sed, loco cibi, tabaci folium in os meum compono, implicatäque ramis virgä, membra mea ita dispono, ut ne decìdam, si somno capiar. Vespertiliones, et maximi illi quidem, stridoribus ac volatu, somnum aliquamdiu discutiunt.

10. Item quoad concitato opus erat corpore, mens mea tranquilla fuerat ac praesens: nunc, quando quiescit corpus, maxime se mens agitare coepit. Imprimis gratias Deo optimo maximo sincerissimas profudi, admirans praesertim, si ego solus ex tanto naufragio servor. Mox id ipsum crudelissime me pungit; etenim hïc solitarius, madidus, famelicus, paene nudus, peius enecor quam in mari, nisi vero feri homines sive bestiae me devorabunt. Sane ego id temporis pius non eram, minime religiosus. Igitur tantä a in calamitate magnus me aestus animi conquassabat, inter grates querelasque, consilium ac desperationem. Tandem agitatione victus profundo somno conquievi, laboris ac maestitiae oblïtus.

11. Mänè expergiscor, multum recreatus, sed algens; nec mirum. Ceterum ibi maris temperies humanae cutis calorem aequat: etiam nox ipsa tepet: porro arboris illius densa folia fuerant mihi pro tegumento, ne calor in apertum aethera effugeret. Sciuri, psittaci, macaci sive cercopitheci circum garriebant continenter. Evigilans incipio descendere: ecce autem canis noster ad radices arboris meae, quasi custodiens. Id me tenero quodam ita affecit gaudio, ut lacrimae oculis oborirentur. Ergo non sum prorsus solitarius; unum saltem retineo amicum! Hunc demulceo, plaudo armos, paene amplector. Mox festinanter deambulans, navem nostram ex adverso conspicor, longiuscule ultra eas cautes, ubi ipse proiectus fui. Sine dubio aestus intumescens, ex harenis levatam, huc detrusit. Iam autem paene sopito vento, inanis tantum supererat undarum iactatio. At ego in margine rupis incedens, despecto circa litus: mox, interiectis vix mille passibus, scapham nostram discerno in arena, subter caeruleä quädam rupe. Adire eam volui; sed quasi lingua quaedam maris interfusa impediebat; et quoniam fame urgebar, in navem potius, si possem, regrediendum censui.

12. Degressus rupe, redeo praeter litus: ibi pileum nauticum video, summo cum maerore. Iam aliquantum recesserat aestus, atque, ut aestimabam, vix trecenti aquarum passüs a nave me distinebant. Exutis pallä bracisque, intrepide mare ingressus sum, inter grallatorias aves, quae plurimae aquä exsurgebant; et facile navem natando assequor. Puppis eius valde elevata est, depressa prora; ex quä catenae dependentes aquam tangebant. Has ego prehensas ascendo, et supervado loricam tabulatorum. O tristem ruinam, ubi mäli, vela, funes strage conturbatissimä complicantur. Sed ego ad cellam penuariam decurro, ibique arrepto pane nautico (qui bis coctus appellatur) vescor libenter. Mox, ex arcä meä ipsius extractas, vestes induor atque horologium meum resumo. (Profecto resurgente aestu vesperi, ille meus in litore vestitus natans asportatus est.) Simul ut aquam potulentam invenio, sinüs vestium pane complevi, ut quoties lìbëret, vescerer: tum meditabar, quid facerem potissimum.

13. Illud me angebat, quod manifeste, si in nave mansissemus, omnes fuissemus salvi. Super prorä quidem saepius insultantes undae plurimas res corruperant; sed altera pars, puppim versus, alte sublata, sicca erat atque incolumis. Quippe, ut credo, quia in arenä, non in cautibus haeserat, carinae soliditas perduravit. Quam plurimas res iam cupiebam asportare; sed id erat difficile. Scapha maior, ut dixi, in litore proiecta erat longe. Illa quindecim viros facile portabat, et in magnis Africae fluviis ad invehendos venales magno usui erat futura. Alteram comportaveramus longe minorem, cymbam potius quam scapham dixerim; quae duos homines cum remige posset ad scapham devehere, si qua iuxta ripas aquae forent breviores. Haec in nave remansit: demittere eam in mare erat in facili; sed parum capiebat, nec videbatur nimio sub onere aestum litoris toleratura. Postquam arcas ac dolia multo cum suspiratu aliquamdiu aspexi, contemplor mälos, ac ratem componendam decerno.

14. Subito exsultans, ex fabri nostri repositorio serrä dereptä, malos disseco, ut trabes longitudine fere pares efficiam. Has in mare provolvo, funibus quibusdam mälorum supra inhibitas. Ligna grandiora cuiuscumque generìs colligo, ingero, omnia funiculis deligata. Postea ipse seminudus, cum malleo et confibularum sacculo circum collum suspenso, degressus equito super trabe. Undatio maris iam deminuta est: raptim ego ligna atque trabes, vëlis funibusque confusas, coniungo, destino, depango; vi meä maximä, quantumvis rudi, ratìs fundamenta iaciens. redeo supra; video quanta sint portanda onera, ratemque nondum sufficere. Tum alia ligna plurima et tabulas ex omni parte navìs conquiro. Has dissecare ex suo loco, nimii laboris erat atque temporis. Sed saepta animadverto lignea, quae ad dividenda nigritarum cubilia comparaveram. Utrumque binis hamis e tergo, binis spicatis clavis e fundo, erat instructum; anulis làtèri navìs infixis, per quos hami inseri debebant. Haec saepta plurimam atque optimam mihi sufficiebant materiem. Quibus rebus superadditis, molem ratìs et soliditatem multum adaugeo; tum funibus astringo cuncta. Longum id erat et sane difficile: necnon sol me admonebat horarum: horologium substiterat. Denique postquam, graviter insultans rati, firmitati eius confido, maximo cum dolore sentio, vix minimam partem eorum, quae vellem, posse me asportare; iam autem deligendum esse.

15. Ab operä paulisper requiesco; vini ardentis saccharini haurio pocillum, meditorque maestissime. Ea quae ad vitam maxime sunt necessaria, decerno sumere imprimis; tum, arma ad vitam defendendam. Quattuor nautarum arcas commode vehi posse super rati meä credebam. Totidem exinanio, et, per tollenonem suculis instructum[1], demitto in ratem: hanc mox scalas versus traho. Sacculos impleo plures bis cocto pane, oryza, fabis, miliaria atque hordeaceä farinä; et facile in arcas deicio. Fabis atque milio praesertim eramus nigritas cibaturi, et sane multum huius cibi portabamus, sed infra in alveo. Iam tres caseos Batavicos arripio, caprinae carnis siccatae massas quinque, (quä carne vel maxime vescebamur) et frumenti Europaei reliquias quasdam, quod ad gallinas alendas convexeramus. Gallinae vi procellarum perierant omnes. Ceterum triticum fuit id, cum hordeo: postea inveni corruptum esse per sorices.

16. Dein latice ardenti anquisito, vini palmaris congios fere sex, cum plurimis delicatiorum potuum lagenis, seorsum conclusi. Hae lagenae partim magistri fuerant, partim meae ipsius. Lacernam meam et lecti opertorium corripio, porro serram, securim, malleum clavosque: sed haec in cymbä destino portanda. Plures fuisse in nave nitrati pulveris cados maiores sciebam; sed ubinam artillator noster eos habuisset condìtos, eram nescius. Tandem multum anquisitos duos invëni siccos sanosque, tertium aquä marinä corruptum. Cistas tres, höc pulvere completas, curatissime intra arcam super rati ita concludo, ut, si fluctus alluat, minimo sit detrimento. Iam de igne fovendo subit cura. Coqui nostri recenseo supellectilem. Inde deripio foculum cum forcipe, vatillo et rutabulo, craticulam ferream, ahenum, ollamque coculam. Satis oneris iam videbar imposuisse.

17. Cymbam protinus per easdem suculas mari committo; id quod difficillimum fuisset, nisi requiessent undae. Huc impono ignipultam[2] aucupatoriam optimam, par pistolarum cum balteo, mulctram stagneam, igniaria, sinum ligneum, poculum ex albo plumbo, item corneum; cum vestibus ac fabrili supellectile, quam nominavi. Addo pilularum plumbearum sacculum ac gladios duo. Unus horum falcatus erat Maurusii mei domini gladius. Solem video declinare; itaque propere funem tractorium rati adiungo, funiculos plures in cymbam proicio, iamque descendo cum remis, ratem ad litus tracturus.

18. Tria me confirmabant, - mare tranquillum; aestus placide allabens; aurae quoque, quantum erat, terram versus spirans. Parvam ancoram in cymba portabam. Iam remigo, atque contus animum subit. Redeo, effero contum: demum litus peto, sed directam viam cautes prohibebant. Aves multae in ratem consederunt, ut piscarentur commode. Has aegre abigo. Mox sensi me praetervehi, ipso mari clam trahente: inde sperabam posse me in fluvii alicuius ostium deportari, ubi bona mea tutius exponerem. Id quod evenit: nam rupes mox subeo, ubi in convallem sinus maris intrat.

19. Sed dum remis, quantum possum, medium in flumen cymbam dirigo, paene altero naufragio conflictor, rate vàdo illisä. Declivi protinus rati delabebantur eius onera, nisi propere succurrissem. Circumactä cymbä, ligna aliquot de rate in interstitia eiusdem introtrudo, quasi paxillis enormibus sustinens arcas. Hïc alligatus necessario commoror, anxius sane animi, donec aestus insurgens ratem allevavit. Tum in parvum quendam sìnum deverto, iuxta planitiem, cui mare debebat superfundi. Eo mox delatus metuebam ancoram deicere, ne tanta möles funem abrumperet, nisi aquas stagnare intelligerem. Tandem recedens aestus in terrä firmä relinquit et cymbam et ratem.

20. Onera mea exponere inutile erat, nocte appropinquante. In arbore aliquä iterum dormire decrevi; itaque suffertä ignipultä armatus, item gladio serräque, per ulvas uberrimas procedo, anquisiturus idoneum cubile. Nemus haud longe video. Ibi delectä maiore quadam arbore, curvis transversisque ramis, gradüs pro scalis in cortice serrä incïdo; tum scandens cum serrä amputo ramorum quidquid sit obfuturum, et cubandi facio periculum. Macacos[3] video plures in arboribus, sed parvos mitesque.

21. Redeunti cànis occurrit, lepusculum ore ferens, quem ante pedes meos proiecit. Intellexi eum magnam partem devorasse; etenim plenus saturque apparebat. Sane ego donum eius non contempsi, quamvis laniatum. Accepi; sed subit cura, ne sölo meo amico priver, nisi sedulo pascam. Magno erat corpore, multoque egebat cibatu; de quo incepi meditari. - Dulcem aquam iuxta conspicor, in flumen marinum decurrentem. Mox frondibus foliisque siccis igne facto, lepusculi reliquias super vivis prunis ope gladii ac serrae torreo, gustatuque eius quam maxime fruor. Primam illam in insulä solitariä cenam cum voluptate tristitiäque mirë commixta memini. Iamque caligabat. Ego autem tabulam quandam reportatam clavis destinavi ad ramos arboris meae, ibique lacernä obvolutus somno me dabam. Ignipultam inter ramos apposueram: cànis iacebat subtus. Pistolis quòque succingor, ne simia aliquà maior me incessat.

22. Et profundë equidem dormivi, defessus laboribus; tamen ante lucem sum experrectus: (etenim illä in regione aestatis ipsius nox proximë ante diluculum tenebras obtendit:) atque ego meditans consilia mea compono. Ut primum dilucescit, descendo. Ligna aliquot exacuo securi; tum pro sublicis in arenam ita adigo, ut ratem, quamvis crescentibus aquis, inhibeant. Nitrati pulveris cistas lacernä protego, si forte pluat. Serram, - malleum, - clavos, - tabulas duas, robustam tenuemque, - argillam mollem, cum vetere fune pro stuppä, - in cymbam colloco. Aquam mulcträ haustam sumo mecum, item poculum ac panem. Lepusculi, quod restat, cum càne divido, ipsoque in cymbam assumpto flumen ingredior, scapham nostram invisurus.

23. Pleno maris aestu, tardius descendo flumen; mox intra cautes litus lego, ne quid undarum me incommodet. Magis magisque admiror avium abundantiam, qua marinarum, qua silvestrium. Inter cautes ac litus grallatoriae abundabant. Ad scapham tandem pertingo; perfractam invenio, velut animo praeceperam; credideram posse me detrimenta eius resarcire. Sed viginti passüs a mari iacebat, procellä aestuque illius noctis longe evecta; neque summä meä vi potuit moveri. Porro, remos idoneos neque habebam, neque, si haberem, adhibere possem, onustä certe scaphä. Aeger animi hanc relinquo, remigoque navem versus. Cogitans autem statuo màlum velumque scaphae anquirere, si forte postea horum usus venerit.

24. Ad scalas navìs accedo. Has natans non potueram manu attingere: etenim puppis nimium erat elata. Sed astans in cymbä, facile eas apprehendo. Cane primum superposito, alligatäque cymbä, ipse ascendi; mox desideo inops consilii. Ollam offendo fructuum condïtorum: cum pane vescor, dum cogito. Video alteram ratem non posse me construere; spatium diei non sufficere, si trabes ipsä ex nave sint dissecandae; loricam tabulatorum discindere, laboriosum fore, nec valde utile.

25. Maurorum memineram rates utribus suffultas. Utres non habebam. Arcas aquae impenetrabiles volebam pro utribus adhibere; sciebam autem nostras solido esse robore et astrictä fabricä. Unaquaeque harum ligneo pessulo rudique sèrä obdebatur; cuncta compari erant modulo. Die superiore, dissecto serrä pessulo, facile aperueram quattuor illas; ìdem nunc facio in ceteris, atque exinanitarum exploro commissuras. Arctissimae videbantur; id gaudeo: sed funibus properë in mare demisi quattuor harum, ut commissurae aquä intumescerent; meam ipsius, quae optime fabrefacta est, pice ac stuppä circa operculum incepi oblinere, periculum faciens, num aquam excludere possem. Postquam operui, cuneos tenues ligneos iuxta pessulum inferciebam, quo astrictissimë concluderem. Hanc in mare demisi, fundo sursum sustentata; atque ibi religatam reliqui, ut operam meam aqua exploraret.

26. Iam video diem procedere, metusque subito me incessit, ne quis thesauros meos e rate compilaret, neve bestia corrumperet cibum. Insula foret an continens terra, culta an inculta, ferocibus bestiis infesta necne, - nondum sciebam. Ratìs autem dilectissima oculis sölique exposita manet, dum ego novas hïc res conquiro! Credebam non posse me illo ipso die novae ratìs onus asportare; satius esse, redire quam citissimë. Illud succurrit: "Heri, quae ad vitam maxime erant necessaria, avexi; hodie, quae pondere lèvissima sunt, nundinatione pretiosissima, aveham in cymbä; ut si forte navis aliquà me servabit, ne prorsus sim pecuniae inops." Duos gladios pulchros e caeruleo chalybe invenio; hos avide sumo. In secreto magistri scrinio aureos nummos Hispanorum (doblunnos vocant) certo sciebam contineri; quos ille comportabat ne, ventorum vi aliquo devectus, pecunià ad reficiendam navem ègëret. Dolabrä protinus fores scrinii perfringo: invenio autem non auri solum crùmïnas, sed instrumentum astrologicum, pretiosum illud quidem, ac duo optima horologia; item furcillam mensalem et cochlear, utrumque ex argento; mox duas acüs magneticas, utramque suä in capsula: tertiam videram ipsum iuxta gubernaculum, propter usum gubernandi. In mensulä offendo supellectilem geographicam ac scriptoriam, cum libris quattuor. Cuncta arripio, et quasi votum Deo concipio, numquam, quantum in me est, cognatos magistri optimi quidquam laturos damni, si forte in hominum gregem restituar.

27. Dum meos ipsius perscrutor loculos, unde argentum, arculas optimas clavesque aveham, illud "si forte" animum auresque meas pertentat. Immo totum hunc diem quasi rhythmus quidam "si forte" tinnit in auribus, dum remigo, dum incedo. Iam res pretiosissimas in arculis concluseram, quum scaphae memini armamenta. Haec facile reperio. Mälum eius ad terram attrahendum decerno, pone cymbam alligatum. Quamvis properans, temperare mihi nequivi, quin lardi asportarem succidiam, cum bulborum maiorum marsupio ac capide duobusque cultris. Dein, quidquid videbam corbium, fiscorum, riscorum, quod natare poterat, restibus constringo, et pone traho, in cymbä portans me ipsum ac canem cum novis thesauris. Ecce autem, dum in eo sum, ut navem relinquam, duae feles cymbae insiliunt, quas quidem neque ego neque cànis aspernatur.

28. In remigando, vereor ne agmen meum, pone tractum, vàdo fluminis illidatur; in litus potius proicere volo. Dein locum puto exquirendum, ubi ratìs mea postero die tutissime appellat: nam si arcae in fundo ratìs aliquo affligerentur, maximum fore periculum ne cunctae res disperirent. Dixi linguä quädam maris primo illo mänè me a scaphä intersaeptum. Hanc video ad dextram cautium, eoque dirigo cursum. Corbes, mälum scaphae, cetera, facile in litus sursum traho; dein sìnum illum maris propero intrare.

29. Circa quingentos passüs penetrabat terram, rupe praecipiti undique circumclusus. Ostium angustius erat, quia aspera saxa utrimque exsurgebant postium instar. Litus intimum e mollissimä ac planissimä erat arenä; id quod facile perspexi, quia nondum altius pertinuerat aestus. Ultra arenam video algas cactosque. Huc certum est ratem illam cras deducere. Quae quum summä celeritate lustrassem, contentis brachiis domum remigo: nempe domum ire, erat, ad opes meas. Intra cautes mare inveni tunc quidem sane tranquillum.

30. Ad coquendum protinus accingor, praesertim (si credere possis) propter canem; immo, propter feles item; namque ad quidvis, quod posset me amarè, mire allectabar. Quattuor intra lapides ignem accendo. Tres stipites, infra arenae infixos, supra fune colligo; inde suä catenä suspendo ahenum coculum. Aquam in capìde apportatam infundo; addo fabas, farinam hordeaceam, lardi segmen cum bulbo. Materiä igni largius iniectä, ignipultam arripio paroque collem ascendere qui haud longe aberat. Cànem mecum adsumo, feles credo propter fervorem ignis nihil nocituras cibo.

31. Mille quingentos passüs ad summum aestimabam iter illud; sed quia propter rivulum quendam atque uvidum sòlum circuivi, longius erat aliquanto. Demum enisus per praecipitia, mare undique circumfusum conspicor, aliam nullä ex regione terram, praeter scopulos aliquot duasque pusillas insulas novem fere milia occidentem versus. Unus in postico mons mare exsuperabat; sed tamen eram in insulä. Hoc me magnopere angebat.

32. Magnä ex parte sterilior videbatur insula, saxosis collibus abundans, non sine arboribus; quae quidem in cavis locis densabantur. Nisi numerarem felem quandam feram, carnivoras non offenderam bestias; sed praeter macacos ac sciuros in convalle, lepòres et exiguos porcillos videram; aves autem notas ignotasque ubique quam plurimas. Alitem maiorem, arbori insidentem, glandibus olorinis transverbero rediens. Pluma eius rostrumque accipitris erat, ungues modicae, caro piscibus foetida. Tum vero memet increpabam quod iaculandi suppetias perderem. Alites autem rapaces, quamquam plurimos, non magnos illos videram. Porro feras huius insulae coram homine plerasque intrepidas esse repperi. A collis iugo ingentes prospicio arbores, quas aestus in flumine resurgens debeat alluere. Hae supra ratem erant, neque procul ab arbore in quä proximä nocte dormiveram. Subter has statuo ratem attrahere, succedente aestu. Sed propere reversus, ignem exstinctum invenio, cibum non male coctum. Feles, valde famelicae, magna voce querebantur. Has et canem largiter pasco; et mecum statuo, plures etiam me fabas, si possim, navè extracturum.

33. At ferae visio felis me commoverat aliquantum. Verebar ne maiores eiusmodi bestiae hïc degerent, ut pardus, ut panthera, quae arbores facile escendunt. Circumvallare me certus sum. Utensilibus arreptis fabrilibus cum materiä ac fune, peto arborem meam; ubi, incisuris securi impressis, pälos infigo, breves tabulas supra destino, tum quattuor desuper palis contra ictus infernos corroboro. Quippe intellexi felem quamcumque ab ipsä stirpe arboris tamquam incurrere sursum; et si quid praeruptë emineat, arceri. Restim autem quasi in anulos duos sive amenta complico, quem ramis alligatum, ipse possim prehendere ascendens. Tali tum podio arborem, ut poteram, praetexui: postea confirmavi, pleniore adiutus supellectile.

34. Iam video noctem aestumque approperare. Sublicis evulsis, pone cymbam traho ratem, apponoque sub arbore ingenti incolumem; ubi latëre posse credens, sublicis iterum depango. Deoneratä cymbä, compono res omnes accurate. Tum, crastinis consiliis aestuans, tamen somno celeriter corripior, alatis blattis atque vespertilionibus contemptis.

35. Evigilo ante diluculum. Depropero ad cymbam detrudoque in fluvium; cànis quasi suo iure insilit. Subter stellis remigo, adverso aestu. In navem invado, etiam ante solem ortum; sed dilucescebat. Inspicio arcam meam; optime aquam excluserat. Ceteras item e mari subtractas stuppä ac pice pariter ac meam ipsius concludo. Omnia funibus contentissimis astringo. Mox quattuor sufficere videntur; immo sic tutius fore ad primum experimentum. His in mare delatis, et firmissimë constrictis superpono dolium pulveris nitrati, alterum panis, mox totum fabri repositorium. Adiungo seriam olei, ollam picis, arma missilia aliquot, alias res minores. Vela quotquot inveni, quae supervacanea portabamus, cum scaphae velo, collocavi supra; superque his rursus carbasum quendam pice liquidä oblìtum. Tantum onus facillime videbantur arcae tolerare.

36. Postquam restibus omnia consolidavi, paulo ante meridiem, strenuo nisu ratem ad litus traho, paene infimo in aestus recessu. Sed inter postës saxeos in sìnum illum procedo, neque in flumen adversum volò me committere. Mare intra mox quietissimum invenio, et quasi in stagno religo ratem. Maximë gavisus, proicio me sub rupe et paulisper sub umbrä requiesco: dein cibo recreatus, ad operam redeo.

37. Quidquid erat in rate, in algosum siccae arenae acervum expono; sed laboriosë, propter humiles aquas. Video mare adhuc tranquillum; cras posse co-oriri procellas. Spes et cupiditas, quamvis lasso, dedit vires. Cum carbaso illo (si forte sit usui) atque cunctis funibus retraho ratem ad navem. Quintam illam properë adiungo arcam, et aliquot res ponderosas impono; inter quas hïc nominare libet molam ferramentis acuendis, glandium maiorum cadulos duo: in cymbä autem meas vestes, et pulveris nitrati aliquantum. Cuncta deporto intra postes marinos incolumia paulo ante tenebras. Valdë defessus inde redibam: sed aestus cymbam subvexit sine meä vi. Vix poteram cenare; igitur pasto càne felibusque, somno me commisi.


FINIS CAPITIS PRIMI



Adnotatiunculae

1. Tolleno suculis instructus : a crane with windlass; un bossoir avec le cabestan; ein Kran mit Winde; una gru con argano.

2. Ignipulta : gun, fusil, Gewehr, fucile.

3. Macacus est simiarum genus : macaque, Makak, macaco.

 


Praefatio I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV Glossarium Newman

Retro