Rebilii Crusonis Annalium
Danielis Defoe
a F.W. Newman contractorum, Latine redditorum, ad pueros docendos accommodatorum
anno MDCCCLXXXIV - Londini apud Trübner

 

GLOSSARIUM

Ipse Newman Rebilii Annales ditavit parvo Glossario, quod tamen mihi nimis exiguum visum est. Quapropter novum paravi, quo omnia continentur verba a Newman ficta aut utcumque a scriptoribus veteribus numquam aut raro adhibita. Paucae autem huius indicis voces apud veteres facile inveniuntur, sed Newman iis usus est paululum mutata significatione. Apud unumquodque vocabulum locos Annalium demonstravi, in quibus verba primum occurrunt. Sequitur translatio Anglica, Francogallica, Theodisca et Italica. Denique, si Newman verbum novum atque inusitatum finxit, eiusdem vocis interpretationem addidi quae in Lexico Recentis Latinitatis (LRL) a domo editoria Vaticana edito proponitur. Idem feci de geographicis nominibus, Lexicon nominum locorum (LNL) et Graesse (Gra.) adhibens. Interdum ad vocabulum quoddam praesertim de rebus mechanicis dilucidius explanandum sententias aliquas ex Forcellini (Forc.) excerptas descripsi.

Hoc glossario non continentur nonnulla verba derivata quae, quamquam a scriptoribus aetatis aureae et argenteae numquam sunt adhibita, tamen facillime intelleguntur. Exempli gratia, nomina deminutiva: cadulus (< cadus), ferreolum (< ferrum), horula (< hora), pulvinulus (< pulvinus), ursulus (< ursus); adiectiva: columbarius, a, um (< columbus), hystriceus, a, um (< hystrix), trutinarius, a, um (< trutina); comparativi maiorationis: almior (< almus), rudior (< rudis); adverbia: curte (< curtus), mance (< mancus).


A  - B  - C  - D  - E  - F  - G  - H  - I  - K  - L  - M  - N  - O  - P  - R  - S  - T  - U  - V  - Z  

A -

Acus magnetica sua in capsula (I, 26) : compass, boussole, Magnetkompaß, bussola. LRL.: nautica pyxis vel acus magnetica nautica.

Acus polaris (XIV, 408) : idem quam Acus magnetica.

Acus sarcinaria (V, 114) : acus maior quam feminea : packing needle, aiguille à emballage, Packnadel, ago da imballaggio.

Amentum (I, 33) : a loop, thong with loop, sangle avec un nœud coulant, Riemen mit ein Schlinge, cinghia con un cappio.

America (VI, 129) : America, Amérique, Amerika.

Ananassa vel Malum pineum (VIII, 209) : pineapple, ananas, Ananas, ananas.

Anglia, Anglus, Anglicus (III, 78) : England, English; Angleterre, anglais; England, Engländer, englisch; Inghilterra, inglese.

Antillae, -arum (XIV, 433) : the West Indies, Antilles, die Antillen oder Westindien, Antille.

Antilopa, -ae (II, 45) : antelope, antilope, Antilope, antilope.

Arabs Scenita (V, 112) idem quam Arabs vagus, errabundus : arab tentdweller (nomadic), arabe nomade, Araber nomadisch, arabo nomade che vive in tenda. Cfr. Plinius Nat. V, 65 et 87.

Argilla vitrearia (II, 60) : glazier's putty, stuc de vitrier, Glaserkitt, stucco da vetraio.

Artillator, -oris (I, 16) : the gunner of a ship, artilleur d'un navire, Artillerist, l'artigliere di una nave.

Assula citrica (VII, 173) : a slice of lemon, une petite tranche de citron, Zitronenscheibe, fettina di limone.

Astrologicus, -a, -um (I, 26) : astrological, astrologique, astrologisch, astrologico.

Atlanticum mare (XIV, 432) : Atlantic ocean, Atlantischer Ozean, Océan Atlantique, Oceano Atlantico.

Augustinianum promunturium (XIV, 431) : promunturium Americae australis maxime orientale, quod ad meridiem versus paulum distat ab urbe Brasiliensi Pernambuco (Recife). Hodie Cabo Branco.

Avicula bombilans (III, 78) : hummingbird, oiseau-mouche ou colibri, Kolibri, colibrì.

Avis grallatoria (I, 12) : wading bird, oiseau échassier, Stelzvogel, uccello trampoliere.

Sursum




B -

Banana vel Musa (VIII, 206) : banana, banane.

Barbada, -ae (XIV, 432) Antillarum insula : Barbados, Barbade. LNL : Insulae Barbatianae. Gra.: Barbata.

Batavicus, -a, -um (I, 15) : dutch, hollandais, holländer oder niederländisch, olandese.

Bis coctus vel panis nauticus (I, 12) : biscuit, Schiffszwieback, galletta. Cfr. Plinius Nat. XIII, 82.

Bituba, -ae (IV, 97) : double-barrelled gun, fusil à deux coups, Doppelflinte, fucile a due canne o doppietta. Vide Ignipulta.

Blatta (I, 34) : chafer or beetle, Käfer, scarabée, scarafaggio o blatta.

Borassus Flabelliformis (Linnaeus) (XII, 336) : palma quae Anglice appellatur Palmyra Palm, Italice Borasso. Descriptionem et imaginem in interrete invenies.

Bracae, -arum (I, 12) : trousers, pantalon, Hose, calzoni.

Brasilia, Brasiliensis (I, 2) : Brazil, Brazilian; Brésil, Brésilien; Brasilien, Brasilianer; Brasile, brasiliano.

Brema (I, 1) urbs Germaniae : Bremen, Brême, Brema.

Bristolium, -i (XIII, 382) urbs Angliae : Bristol.

Bulbus (I, 27) : idem quam alium : garlic, ail, Knoblauch, aglio.

Sursum




C -

Calcarius, -a, -um (II, 41) : calcareous, calcaire, kalkhaltig, calcareo.

Cannon, -onis (II, 53) : a cannon, canon, Kanone, cannone. LRL.: tormentum bellicum.

Capis, -idis (I, 27) : jug, mug, tankard; cruche, chope; Krug, Humpen; boccale, brocca.

Cassava, -ae (VIII, 206) : panis qui ex Manioca (vide) conficitur.

Cestrum (Cestros) (VIII, 186) : cutter (chisel), petit ciseau (burin), kleines Stemmeisen (Stichel), scalpelletto (bulino). Non est ad amussim idem apud veteres, Forc.: "viriculum, quo in ebore, aut cornu scalpitur". Cfr. Plinius Nat. XXXV, 147 et 149.

Cinchona -ae (III, 81) arbor Peruviana ex cuius cortice chininum extrahitur : china or cinchona, quinquina, Chinarindenbaum, china o cincona. Descriptionem et imaginem in interrete invenies.

Cochleatus, -a, -um (II, 53) : idem quam in cochleam retortus (Columella). Winding or spiral, à vis ou en hélice, schraubenförmig, a vite o a chiocciola. Apud veteres hoc adiectivum verbum numquam legitur. Semel tantum invenitur vox dubia coculeatus (L. Pomponius Bononiensis, Atellanae, 40), quae idem significat.

Coculus, -a, -um (I, 16) : ad culinam pertinens. Apud veteres coquinarius vel coquinaris.

Coculum, -i (I, 31) : a (bronze) cooking vessel, casserole, Kasserolle, casseruola (di bronzo).

Cocus, -i (IX, 249) : coconut, noix de coco, Kokosnuß, noce di cocco. Vide Nux cocus.

Compluvium (VIII, 203) : a gutter, gouttière, Dachrinne, grondaia.

Confibula, (I, 14) : a clamp, crampon, Klammer, grappa o zanca.

Corcagia Hibernorum (XIII, 382) : Cork, oppidum meridianae Hiberniae. Celtice usque adhuc Corcaigh appellatur.

Culter plicatilis (III, 77) : a clasp-knife, couteau pliant ou à loquet, Klappmesser, coltello a serramanico.

Cupa natans (II, 69) : a buoy, bouee, Boje, boa.

Cylindricus, -a, -um (IX, 247) idem quam cylindratus : shaped like a cylinder, cylindrique, walzenförmig, cilindrico.

Sursum




D -

Dactylus (VIII, 212) : a date (fruit), datte, Dattel, dattero.

Dactylifer, -a, -um (IX, 249) dicitur de palma quae dactylos fert : date-bearing, qui porte des dattes, Datteltragend, dattilifero.

Detonatio, -onis (IX, 241) : detonation or explosion, détonation, detonazione o esplosione. LRL.: displosio.

Diaeta (II, 61) : cabin of ship, cabine d'un navire, Schiffskabine, cabina di una nave.

Dioscorea esculenta (Linnaeus) (III, 81) : yam, Jamwurzel, igname. Descriptionem et imaginem in interrete invenies.

Doblunnus (I, 26) nummus Hispanorum : doubloon, doublon, Dublone, doblone.

Dunkerka (I, 1) urbs Francogalliae : Dunkerque.

Sursum




E -

Eboracum (I, 1) urbs Britanniae : York.

Eccubi (XIV, 435) adverbium interrogativum inusitatum (ec + ubi), prope idem valet quam ubinam : wherever?, où donc?, wo denn?, dove mai?.

Sursum




F -

Feminalia, -ium (V, 111) : pants, caleçon, Unterhose, mutande.

Ferdinandi Neroniani insula (XIV, 431) insula Brasiliensis : Ilha Fernando de Noronha.

Funarius, -a, -um (XII, 333) fere idem quam funalis : ad funem pertinens. Newman de opera funaria loquitur, id est de funium conficiendorum opera.

Funifer, -a, -um (IX, 249) : dicitur de planta (palma) ex qua funes efficiuntur.

Furcilla mensalis (XIV, 400) table fork, fourchette, Eßgabel, forchetta da tavola.

Sursum




G -

Glans plumbea vel Glans maior (I, 37; IX, 241) lead musket ball, balle de fusil, Bleikugel, pallottola di piombo.

Glans olorina vel pilula olorina vel pilula plumbea (I, 32) : pellets, menu plomb, Schrot, pallini da caccia. Glandes olorinae praesertim utiles ad aves venandas sunt: "Et quoniam grandiores illic abundabant alites, ut vulturius, ut ferus olor, ut grues atque ardeae nostris diversae, - nec deest struthio quidam - hos quoque pilulis olorinis petebam..." (IV, 97).

Graius Hibernorum canis (II, 43) prope idem quam vertragus : Irish Greyhound, lévrier Irlandais, Irisch Windhund, levriero irlandese. Descriptionem et imaginem in interrete invenies.

Grossularius (VI, 130) idem est quam Ribes grossularia (Linnaeus) : gooseberry, groseille à maquereau, Stachelbeere, uva spina.

Gossypion, -i (IX, 247) gossipinus, -a, -um (V, 111) cotton, coton, Baumwolle, cotone.

Guinëa (I, 2) : Guinea, Guinée.

Sursum




H -

Haedulea (IV, 98) idem quam parva capra : a female kid, chevrette, Zicke, capretta.

Hasta cunicularia (IV, 94) : miner's pike, pic du mineur, bergmännische Spitzhacke, piccone da minatore.

Helcium (VIII, 192) : trace, trait ou mancelle, Strang (Teil des Pferdegeschirrs), collare di bestie da tiro o tirella. Forc.: "funis, quo equi, vel homines, naves, currus, oneraque trahunt... Aliqui interpretantur instrumentum ante pectus equorum, et id genus animalium, cui funes annectuntur".

Hibiscus (IV, 107) : hibiscus, ketmie, Hibiskus, ibisco.

Sursum




I -

Iamaica (XIII, 382) Antillarum insula : Jamaica, Jamaique, Jamaika, Giamaica.

Ignipulta (I, 17) : gun, fusil, Gewehr, fucile. Rebilii ignipulta est bituba (IX, 228) et aucupatoria (XIV, 400). LRL : manuballista ignivoma.

Incrudesco, -ère (II, 63) : idem quam crudesco : to become hard or violent, devenir dur ou violent, hart werden, diventare duro o violento.

Inculpo, -are (XII, 329) : idem quam incusare. Newman sequitur Boethium.

Infula (III, 77) : turban, turbante.

Insectum, -i (IV, 95) : insect, insecte, Insekt, insetto. Forc.: "sunt parva animalia, insetti, , alia, inquit Plin. initio l. 11, pennata, ut apes; alia utroque modo, ut formicae; aliqua et pennis et pedibus carentia: iure omnia insecta appellata ab incisuris, quae nunc cervicum loco, nunc pectorum, atque alvi, praecincta saeparant membra, tenui modo fistula cohaerentia..."

Sursum




K -

Kalendarium (XII, 341) : calendar, calendrier, Kalender, calendario. Forc.: "liber in quo anni, mensium, ac dierum, ac Lunarium mutationum ratio perscribitur. [...] Latini saepius hoc nomine appellant librum, in quo feneratores perscribebant nomina eorum, quibus pecuniam fenori dederant, et pensionis solvendae quantitatem: quoniam calendis pecunia fenebris collocari solebat, et calendis itidem, vel idibus eius usura solvi..."

Sursum




L -

Latex ardens (I, 16) : idem quam vinum generosum, severum. Cfr.: Vinum ardens (I, 15).

Limona, ae vel Assyria malus (III, 83) : lemon (tree), citronnier, Zitronenbaum, albero di limone.

Loculus vestimenti (I, 9) : pocket, poche, Tasche, tasca del vestito. Ut idem significet, adhibet Newman et verbum Sinus, -us (I, 12).

Lodix, -ïcis (II, 52) blanket, couverture, Bettdecke, coperta.

Londinium (III, 87) Britanniae caput : London, Londres, Londra.

Lorarius, -a, -um (XII, 333) : ad lorum pertinens. Newman de opera loraria loquitur, id est de lororum conficiendorum opera. Apud veteres (Gellius X, 3, 19) est substantivum verbum, lorarius, -i, quo nuncupabantur "qui alios lori caedunt, quorum hominum praecipue usus erat in scaenis" (Forc).

Lorica (I, 12) : (ship's) parapet or bulwark, parapet (d'un navire), Reling, parapetto (di una nave).

Lusitania, Lusitanus, Lusitanice (I, 2) : Portugal, Portuguese; Portugal, Portugais; Portugal, Portugiesisch; Portogallo, portoghese.

Sursum




M -

Macacus (I, 11) est genus simiarum : macaque, Makak, macaco.

Magis, -idis (V, 114) : a rolling pin, rouleau, Nudelholz, matterello. LRL: fistula, -ae (Apicius IV, 134).

Malum aureum (XII, 365) : orange (fruit), orange, Apfelsine (Frucht), arancia . LRL: Malum Sinense.

Malum citreum (VII, 173) : lemon (fruit), citron, Zitrone (Frucht), limone (frutto).

Malum Persicum (VIII, 220) peach, pêche, Pfirsich, pesca.

Malum pineum (VIII, 209) : vide Ananassa.

Malus Assyria (III, 83) : vide Limona.

Malus Aurea (III, 83) : orange (tree), oranger, Orangenbaum, arancio (albero).

Manga, ae (VIII, 207) : mango (tree), manguier, Mangobaum, mango (albero).

Manioca esculenta (VIII, 206) : manioc or mandioc, manioc, Maniok, manioca. Radix ex qua farina Tapioca (vide) et panis Cassava (vide) conficiuntur. Linnaeus : Manihot esculenta vel utilissima. Descriptionem et imagines in interrete invenies.

Marocanus, -a, -um (XII, 340) : Moroccan, Marocain, Marokkaner, marocchino.

Mexicanus, -a, -um (XIV, 432) : Mexican, Mexicain, Mexicaner, messicano.

Mexicanus sinus (XIV, 432) : Gulf of Mexico, le Golfe du Mexique, Golf von Mexico, Golfo del Messico.

Missilis plumbi dirigendi peritia (IV, 97) : ballistics, balistique (étude du mouvement des projectiles), Ballistik (Wissenschaft der Bewegungen von Körpern), scienza balistica (studio del movimento dei proiettili).

Mola ferramentis acuendis (I, 37) id est lima : file, lime, Feile, lima.

Moles cochleata (XIII, 393) : a big vice (vise), un gros étau, ein groß Schraubstock, grossa morsa. Vide Retinaculum cochleatum.

Musa (VIII, 206) idem quam Banana (vide).

Sursum




N -

Nigrita,-ae m. (V, 125) i.e. homo niger : black, nègre, Neger, negro. Cfr. : Pomponius Mela I, 22 et III, 104; Plinius Nat. V, 43. LRL: sub voce negro: "nigritae re vera sunt ii qui Nigrim (Niger) flumen accolunt, sed nunc nomen latius patet".

Nucifer, -a, -um (IX, 249) dicitur de arbore (palma) quae nuces fert.

Nux Cocus (IV, 107) : coconut palm, palmier de coco, Kokospalme, palma da cocco.

Sursum




O -

Oculus taurinus (VIII, 224) : bull's-eye, noir de la cible, Schwarze auf der Zielscheibe, centro del bersaglio.

Oleifer, a, um (IX, 250) dicitur de planta (palma) ex qua oleum efficitur.

Oleum castoreum vel ricini (VIII, 206) : castor-oil, huile de ricin, Rizinusöl, olio di ricino. Vide Ricinus.

Olisipo, -onis (XIV, 412) Lusitaniae caput : Lisbon, Lisbonne, Lissabon, Lisbona. Cfr.: Plinius Nat. IV, 22, 35; Varro De agri cultura II, 1, 19; Columella De re rustica VI, 27.

Omnium Sanctorum sinus (XIV, 411) sinus Brasiliensis : Baía de Todos os Sanctos.

Orinoco, -onis (I, 3) flumen Venetiolae : Orinoco, Orénoque.

Otides nom. pl. (XI, 299) verbum Graecum ( ) : bustards, outarde, Großtrappe, otarda.

Sursum




P -

Palla (I,12) : shirt, chemise, Hemd, camicia. LRL: subucula.

Panis nauticus (I, 12) vide Bis coctus.

Papalis, -e (III, 86) quod ad Papam catholicum Romanum attinet : papal, päpstlisch, papale.

Papista, -ae (VII, 183) : Roman Catholic, catholique (de l'église romaine), Katholik, cattolico romano.

Pessulus (I, 25) : a bolt of a door, verrou, Riegel, chiavistello. Forc.: "vectis ferreus, vel ligneus, quo fores clausae obfirmantur intus".

Pessulus tractorius (IX, 264) catapultae pars : vectis quo nervus trahitur et ad ictum paratur.

Pilula plumbea vel olorina (I, 17) : vide Glans olorina.

Pistola, -ae (I, 17) : pistol, pistolet, Pistole, pistola. LRL : manuballistula ignivoma.

Ploratrix, -cis (VII, 164) mulier quae plorat. Plorator est apud Martialem (XIV, 54).

Plumbulis (V, 120) abl. plur. : vide Glans plumbea.

Plumbum missile (XIV, 404) : vide Glans plumbea.

Podium (I, 33) : outjutting ledge, balcony; saillie, balcon; Vorsprung, Balkon; rialto sporgente, balconcino.

Portus Opulentus (IV, 106) : Puerto Rico, Porto-Rico, Portorico. LNL : Portus Dives.

Prospeculum (VI, 127) : small telescope, lunette d'approche, Fernrohr, cannocchiale. LRL : telescopium.

Pulvis nitratus (I, 16) : gunpowder, poudre à canon, Schießpulver, polvere da sparo.

Pyrobòlus (XII, 331) : bomb, bombe, Bombe, bomba.

Pyrotechnìca (ars) (IV, 96) : pyrotechnics, pyrotechnie, Pyrotechnik, pirotecnica.

Sursum




R -

Reptatorius, -a, -um (III, 79) : creeper, (plante) grimpante, Kriechpflanze, (pianta) rampicante. Etiam scribit Newman de frutices reptantes (IV, 107), iuxta Plinium (Nat. XIX, 69). LRL : planta se erigens.

Res Iaculatoria (II, 52) : gunnery, artillerie, artiglieria

Res Tormentaria (X, 280) : idem quam Res Iaculatoria (vide).

Retinaculum cochleatum (II, 52) : vice (vise), étau, Schraubstock, morsa da banco. Vide Moles cochleata.

Ricinus (VIII, 206) planta e qua oleum castoreum (vide) extrahitur : ricinus, ricin, Rizinus, ricino.

Rubus (III, 80) : bramble, as blackberry bush; ronce ou mûre sauvage, Brombeerbusch, rovo di more.

Rutabulum (I, 16) : coal rake, pelleron, Ofenschieber, pala da fornaio. Forc. : "instrumentum, quo rustici in proruendo igne, panis coquendi gratia utuntur".

Sursum




S -

Saccharinus, -a, -um (I, 15) : sugary or sweet, sucré ou doux, zuckersüß, zuccherino o dolce.

Saccharum (II, 52) : sugar, sucre, Zucker, zucchero.

Sago, -onis (XII, 336) quaedam farina : sago, sagou, Sagomehl, sagù. Vide Tapioca.

Sapo, -onis (V, 111) soap, savon, Seife, sapone. Apud scriptores Latinos veteres est autem genus Gallicae vel Germanicae tincturae rutilandis capillis (Plinius Nat. XXVIII, 191; Martialis XIV, 27).

Scapha (I, 5) : ship's boat, chaloupe, Schaluppe oder Beiboot, scialuppa di una nave.

Semisalsus, -a, -um (II, 47) : half salted, salé à moitié, halb gesalzen, salato a metà.

Stella polaris (III, 87) : pole star, étoile polaire, Polarstern, stella polare.

Stellio (IV, 95) : small lizard, petit lézard, kleine Eidechse, piccola lucertola.

Sublìca (I, 22) : pile, stake, support, étai ou étançon, Stütze oder Steife, trave o puntello. Forc.: "trabs praelonga, humi statuta, et erectam ad quippiam sustinendum, pertica, palus".

Submarinus, -a, um (III, 74) : prope idem quam subaquaneus : underwater, sous-marin, unterwasser, subacqueo.

Subula (VI, 140) idem est quam acus obtusa : bodkin, poinçon, Ahle oder Durchziehnadel, punteruolo o lesina. Forc.: "ferramentum subtile oblongum, peracuta acie instructum: quale est quo cerdones corium perforant, suendi causa".

Succidia (I, 27) : a slice, tranche, Scheibe oder Schnitte, fetta. Aliter autem apud veteres: Forc.: "tergum suis, sive massa carnis porcinae sale durata, et in quotidianos usus servata".

Sucula, -ae (I, 17) idem quam ergata : windlass or capstan, cabestan, Winde, argano. Newman hoc nomine tamquam tantum plurali uti videtur, sed non ita apud veteres: Vitruvius I, 1, 8; Cato Agr. XII, 1. Forc.: "est machina tractorii generis: constat autem tereti ligno, duobus aut pluribus vectibus traiecto utrimque, aequa exstantibus longitudine. Haec dum versatur, funis, qui ductarius dicitur, circa eam obvolvitur. Sic vocata est a scrophae similitudine. Nempe quod etiam haec machina suum porculum haberet. Nam in media circiter sucula batillus, aut uncus, qui figebatur, ut teneret funem, qui dum versabatur, sucula circumplicabatur, porculus vocabatur".

Sudarium (II, 46) : pocket handkerchief, mouchoir, Taschentuch, fazzoletto. Forc.: "linteum, quo sudor faciei detergetur, et nares purgantur".

Suffarcinamentum (V, 115) : filling (stuffing of a mattress, bed), rembourrage (d'un lit), Polsterung, imbottitura (di un letto).

Suffercio, sufferta (I, 20) : I load (a gun), charger (le fusil), (das Gewehr) laden, caricare (pistola o fucile). Antiquitus tantum apud Suetonium (Nero 20, 2) vox dubia sufferti (sub et farcio) invenitur. Suffercitus est autem apud Lucilium (in Gellio IV, 17, 3).

Supparum (II, 52) : topsail, hunier (sur un bateau), Marssegel, vela di gabbia.

Sursum




T -

Tabacum, i (I, 9) : tobacco, tabac, Tabak, tabacco.

Tapioca (VIII, 206) farina utilis ad panem Cassavam (vide) conficiendum. Excoquitur ex Manioca (vide) : tapioca, Tapioka.

Terebra (VIII, 186) : auger, vrille, Nagelbohrer, succhiello.

Tibiale, -is (V, 111) : stocking, bas, Strümpfe, calze.

Tolleno, -onis (I, 15) : a crane for lifting, un bossoir pour élever, ein Kran zum heben, una gru per sollevare o mazzacavallo. Forc.: "genus machinae, quo trahitur aqua, alteram partem praegravante pondere: dictus a tollendo. Ita describit Festus, ex cuius verbis non obscure colligitur, tollenonem esse, cum trabi in terram defixae superne imponitur et deligatur altera transversa, quae nunc sustollitur, nunc deorsum agitur, cuius rei exemplum videmus in quibusdam puteis".

Tormentarius, -a, -um (X, 280) vide Res tormentaria.

Traha (Trahea) (VIII, 190) : sledge, traîneau, Schlitten, slitta o treggia. Demin.: Trahula. Forc.: "genus vehiculi sine rotis, quo rustici utuntur: a trahendo, non enim volvitur, sed trahitur".

Trahula (IV, 89) est deminutivum verbi Traha (vide).

Tribulus (VI, 139) : instrumentum ferreum tribus vel quattuor spiculis praeditum. Antiquitus autem, humo sparsi, tribuli contra hostium equitatum adhibebantur. Forc.: "tribuli dicuntur stimuli illi ferrei, qui aliter vocantur murices, quos spargere moris erat in bello contra equitatum, aut quadrigas falcatas, aut oppidanorum eruptiones. Nempe ita dicti sunt a triquetra figura, et ob eminentes cuspides." Cfr. Vegetius Epitoma III, 24: "... toto campo Romani tribulos abiecerunt, in quos currentes quadrigae cum incidissent, deletae sunt. Tribulus autem est ex quattuor palis confixum propugnaculum, quod, quomodo abieceris, tribus radiis stat et erecto quarto infestum est."

Trochlea (II, 61) : pulleys, poulie, Rolle eines Flaschenzuges, carrucola o puleggia. Demin.: Trochleola (vide). Forc.: "machina tractoria ad sublevanda ac demittenda onera continens rotulam aeneam ligneamve (cui proprie nomen trochlea competit) axiculum per eam rotulam traiectum, et funem, qui circa rotulam currit. [...] Alligatur in summo trochlea, quam etiam nonnulli rechamum dicunt. In trochleam induntur orbiculi duo, per axiculos versationes habentes, per cuius orbiculum summum traicitur ductarius funis".

Trochleola (VIII, 187) : est deminutivum verbi Trochlea (vide).

Tubulus fumarius (I, 9) : pipe, Tabakspfeife, pipa. LRL : infundibulum (nicotianum).

Tunica (V, 111) : vest, gilet (de corps), Unterhemd, maglietta o cannottiera.

Turcae -arum (III, 77) : the Turks, les Turcs, die Türken, i turchi.

Sursum




U -

Usus fructus (XIV, 405) usufruct, usufruit, Nutznießung, usufrutto.

Sursum




V -

Vatillum (Batillum) (I, 16) : coal shovel, pelle à feu, Kohlenschaufel, paletta per il carbone, per muovere la brace. Forc.: "instrumentum ferreum ad palae similitudinem, quo utimur ad ignem circumferendum, vel in foco miscendum".

Vinum palmare (I, 16) idem quam vinum palmeum : vinum ex palmae (id est arboris) suco factum.

Vitrearius, -a, -um (II, 59) : glass (attribute), du verre, gläsern, vetrario. Apud veteres (Seneca Ep. XC, 31) est substantivum verbum, quo nuncupatur vitri conficiendi artifex: glassworker, verrier, Glasarbeiter, vetraio.

Sursum




Z -

Zea (Indica) (III, 83) : maize, maïs, Mais, mais o granturco. LRL : maiza, -ae.

Zingiber, -is n. (IX, 259) : ginger, gingembre, Ingwer, zenzero.

Sursum



 

 



Scribendi compendia

Forc.: Forcellini, Lexicon Totius Latinitatis. Quod opus et in interrete pervolutare licet.

Gra.: J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus, Richard Carl Schmidt & Co., Berlin, 1909. Quod opus et in interrete inspicere poteris.

LNL: C. Egger, Lexicon nominum locorum, Opus Fundatum Latinitas - I, Officina Libraria Vaticana, in Urbe Vaticana, 1982.

LRL: C. Egger, Lexicon recentis latinitatis, Voll. I (A-L) et II (M-Z), Opus Fundatum Latinitas, Officina Libraria Vaticana, in Urbe Vaticana, 1992-1997.

 



Retro