Bibliotheca Latina

 

Rebilii Crusonis Annalium

Danielis Defoe

a Francis William Newman contractorum, Latine redditorum, ad pueros docendos accommodatorum

anno MDCCCLXXXIV - Londini apud Truebner


 

Hisce verbis sodalis Dionysius Silvanus sociis Gregis Latine Loquentium novam amabilem proposuit lectiunculam, quae, in complures epistulas digesta, apud sodales vulgata est omnino mense Martio huius anni bismillesimi:

Morum aut studiorum commutatio aliquando grata est... Quare hic describam partem primi capitis Rebilii Crusonis Annalium (id est, Robinson Crusoe Danielis Defoe) a Professore Francis William Newman, fratre cardinalis J. H. Newman, contractorum, Latine redditorum, ad pueros docendos accommodatorum anno MDCCCLXXXIV (Londini: apud Truebner) emissorum. De iure auctoris interpretisve ("copyright") non est quaestio, nisi fallor...

Celeberrimam fabulam Romanensem, cui titulus Robinson Crusoe, bona Latinitate praeditus Newman ex Anglico in Latinum sermonem vertit, ut discipulis novum instrumentum aptum ad linguam Latinam sine taedio discendam praeberet. Quod propositum ut adsequeretur, ille bene moratus vir noluit omnem fabulam vertere, immo... ecce ea quae in praefatione Anglice exarata hac de re ipse Newman scripsit: I surely need not apologize for taking only the general idea from Defoe.

Hic proponitur integra translatio Latina, duobus praeterea modis instructa:

Sine signis diacriticis, id est sine productionis et correptionis signis, characteribus Times New Roman adhibitis. Hic desunt tamen et interpretis praefatio et parvum glossarium. Quaedam autem vocabula inusitata nonnullis adnotatiunculis explicantur.

Cum signis diacriticis, characteribus Garamond Latin adhibitis. Hic et praefationem et glossarium invenies necnon pauca de ipsius Newman vita, sed necesse est characteres Garamond Latin a Classical Association of the Empire State accipere et postea in computatro instruere.

Ceterum si vis lectiunculam tuam quibusdam pulchris imaginibus exornare, in interrete aliquas invenies effigies, quae Rebilium Crusonem et eius res gestas illustrant. Quibus ex omnibus longe pulcherrimae mihi videntur tabulae pictae a claro pictore Americano Newell Convers Wyeth (1882-1945), quas omnes apud situm Fern Canyon miraberis. Exhortor quoque ut Bibliothecam Academiae Miamensis (University of Miami Libraries) perlustres, ubi tabulae quaedam a prima editione Rebilii (Londinii 1719) excerptae exhibentur. Quarum praesertim decora apparet imago picta quae instar tabulae geographicae insulam Rebilii delineat. Eadem tabula, paululum aucta mensura, apud situm cui nomen Anglicum The Visual Telling of Stories Website etiam invenitur. Denique visu quodammodo digna est etiam adumbratio a Thoma Stothard (1755-1834) delineata, ubi Rebilius et eius canis apud scapham vel cymbam apparent. Si quis alia hac de re scire avet, librum Davidis Blewett The Illustration of Robinson Crusoe, 1719-1920 (McMaster University, Canada, 1996) ad manum habet.

Non longe absunt ab oris Chiliensibus duae insulae parvae olim Juan Fernandez, hodie Robinson Crusoe et Alexander Selkirk appellatae, quia nauta Scoticus quidam, cui nomen Alexander Selkirk (1676-1721), cum navis magister eum invisum in terram extulisset, his in insulis per annos quattuor et quattuor menses (1704-1709) solitarius vixit, priusquam patriam et parentes revisit. De nauta et de eius mira atque, ut ita dicam, singulari historia fama adeo percrebruit, ut Daniel Defoe suam pulchram fabulam componere statuerit. In interrete notitia quaedam invenitur et de veris Rebilii insulis, pulcherrimis quidam, et de Alexandri Selkirk vita.

Denique est operae pretium legere Francogallicam translationem commentarioli, cui titulus Robinson, il negriero, ab Italo rerum historicarum scriptore Lucio Villari exarati. Villari causas exquirit, quae praeclaram huius operis famam explanare queant.


index
BIBLIOTHECA latinitas in tela