Raphael Landívar - Rusticatio Mexicana

 

URBI  GUATIMALÆ.

RAPHAEL  LANDIVAR.




Salve, cara Parens, dulcis Guatimala, salve,
     Delicium vitae, fons, & origo meae:
Quam iuvat, Alma, tuas animo pervolvere dotes,
     Temperiem, fontes, compita, templa, lares.
Iam mihi frondosos videor discernere montes,
     Ac iugi virides munere veris agros.
Saepius in mentem subeunt labentia circum
     Flumina, et umbrosis litora tecta comis:
Tum vario cultu penetralia compta domorum,
     Plurimaque Idaliis picta vireta rosis.
Quid vero, aurato repeto si splendida luxu
     Serica, vel Tyrio vellera tincta mari?
Haec mihi semper erunt patrii nutrimen amoris,
     Inque artis rebus dulce levamen erunt.
Sed fallor: placidam, Ah! versant ludibria mentem,
    Illuduntque animo somnia vana meo!
Nam quae arces, magnique caput spectabile regni
    Urbs fuerat nuper, nunc lapidum cumulus.
Non aedes, non templa manent, non compita genti,
    Nec qua tuta petat culmina montis habet.
Omnia praecipiti volvuntur lapsa ruina,
    ceu Iovis alatis ignibus icta forent.
Quid tamen haec doleo? Surgunt iam celsa sepulcro
     Limina, se tollunt ardua templa polo.
Flumine iam fontes undant, iam compita turba,
     Iamque optata venit civibus alma quies.
Scilicet, ut Phariae volucri, felicior urbi
     E proprio rursus pulvere vita redit.
Gaude igitur, rediviva Parens, Urbs inclyta regni,
     Excidioque novo libera vive diu:
Et clarum subita partum de morte triumphum
     Laudibus ipse tuum promptus in astra feram.
Interea raucum, luctus solatia, plectrum
     Accipe; sisque loco muneris ipsa mihi.

 


Retro