SEBALDVS HEYDEN PVERIS
suae fidei commissis S. D.
Proculdubio meministis adhuc, optimi pueri, cur altero abhinc anno, veterem illum usum, quo vobis per singulos dies bina rerum vocabula ĞmoioteleutikÁj ˜rmhne…aj addiscenda proponebantur, e meo ludo exploserim, nempe quod absurdus et fere nullius fructus videretur. Quid enim ad Latinam phrasim adeo hoc faceret, si uno et altero vocabulo percepto, nullus praeterea usus accederet? Substitui autem in locum vobis singulis diebus singulas oratiunculas, quae tamen octo syllabas non excederent, addiscendas. Idque in formam dialogorum, ut sic in addiscendo gratior facultas, et in repetendo iucundior commoditas rudibus adhuc ingeniis accederet. Quia vero libelli illi latiniarii (ut vocantur) nostra manu vobis conscripti perpetui esse nequeunt, et immensus labor sit, quoties perierint illi, novos exscribere, et tamen nisi hos dialogos totos quisque habeat, praeterquam quod citra taedium repetere neutiquam possit, etiam nullum fructum consequi valeat, ideo eos qualescunque tandem sunt imprimendos curavi, ut exiguo aere laceratos libellos reparare possetis, et vos quotidianae repetitionis, vel ob characteris venustatem tanto minus pigeret. Gratis igitur haec munera accipite animis, atque vestrum praeceptorem, ut dignum est, diligite et colite. Valete.