COLLOQUIORUM LIBER V.
Paulo graviora continens, praesertim
in moribus et Christiana doctrina.
COLLOQUIUM I.
Oculi teneritudo ex levi pulvisculo laborantis.
LAURENTIUS, SAMUEL.
La. Obsecro te, Samuel, da mihi operam paulisper.
Sa. Quid istud est?
La. Nescio, quid incidit mihi in oculum, quod me habet valde male.
Sa. In utrum oculum incidit?
La. In dextrum.
Sa. Vis inspiciam?
La. Inspice, amabo te.
Sa. Aperi, quantum potes, ac tene immotum.
La. Non queo a nictu continere.
Sa. Mane, egomet tebebo sinistra manu.
La. Ecquid vides?
Sa. Video aliquid minutum.
La. Exime (quaeso) si potes.
Sa. Imo iam exemi.
La. O factum bene! quid est?
Sa. Cerne tu ipse.
La. Est mica pulveris.
Sa. Et quidem usque adeo pusilla, ut vix cerni possit.
La. Vide, quantum doloris afferat oculis res tam exigua.
Sa. Haud mirum quidem, nullum enim e membris exterioribus oculo tenerius esse dicitur: inde etiam fit, ut experiamur nihil nobis esse carius.
La. Hoc Deus approbat, cum de sua in nos charitate loquens apud Zachariam cap. 2 sic ait: Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei.
Sa. Immensam Dei bonitatem, qui nos tantopere caros habet!
La. Nonne mihi rubet oculus?
Sa. Aliquantulum, nempe quia fricuisti.
La. Credin tu adhuc mihi dolere?
Sa. Quidni credam, quia toties talem molestiam sum expertus.
La. Experientia est rerum magistra.
Sa. Ita vulgo dicitur.
La. Quid pretii dabo medico pro labore?
Sa. Quantum pacti sumus.
La. Brevis est conclusio: ergo nihil. Sed tamen habeo tibi gratiam. Atqui utinam detur referendae locus.
Sa. Quin potius avertat Deus.
La. Bene correxisti, dixeram imprudenter, at sine dolo.
Sa. Sic accepi; sed interim iocari licet, praesertim ut in latina lingua nos exerceamus.
La. Faxit Dominus deus, ut omnia studia nostra ad gloriam ipsius referantur.
Sa. Faxit precor.
COLLOQUIUM XIII.
Accusatio Latinitatis omissae et consensionis in peccato. Aequitas in Praeceptore, exigente Latinitatem. Malitia in peccando. Studia pie viventium.
CAROLUS, QUINTINUS.
Ca. Adfuistine matutinae precationi?
Qu. Adfui. Tu vero, ubi eras?
Ca. Iveram ad Patrem in cauponam.
Qu. Quid eo?
Ca. Heri vesperi iusserat, ut se convenirem bene mane.
Qu. Qui ausus es tam mane prodire, idque inconsulto Praeceptore?
Ca. Heri veniam impetraram, antequam iretur cubitum. Sed dic mihi, quid ille a precatione palam admonuit?
Qu. Audivi, inquit, esse inter vos, qui saepenumero Germanice fabulentur; et nemo interea vestrum mihi quicquam indicat, quod est argumentum consensionis omnium in eodem peccato. Haec fuit accusationis summa, deinde in eam sententiam multa dixit, quae meminisse non potui.
Ca. Sed quae tandem fuit conclusio?
Qu. Quamobrem, inquit, admoneo vos, ut alius alium ad Latine loquendum cohortemini diligenter, et eorum nomina, qui parere noluerint, ad me quam primum deferatis, ut huic malo remedium adhibeam.
Ca. Nullum igitur verbum licebit afferre Germanicum?
Qu. Quantum ex verbis eius colligere potui, non ita rem intelligit, non enim, ut scis, usque adeo est severus exactor, ut statim puniat, si cui verbum aliquod inter colloquendum exciderit.
Ca. Aliquoties, ut memini, palam dixit edictum suum ad eos demum pertinere, qui, cum Latine sciant, tamen semper latibula quaerunt, ut Germanice fabulentur, idque de rebus ineptissimis.
Qu. Ea est quorundam pertinacia, ut malint saepissime vapulare, repugnando praeceptis honestissimis, quam laudari atque etiam diligi obsequendo.
Ca. Meministi audire ex ipso Praeceptore: Nitimur in vetitum?
Qu. Memini, atque adeo est verissimum: tamen, qui doctrinam Christi libenter amplectuntur, non studio peccant, neque malitia.
Ca. Istud praestat verus ille timor Domini.
Qu. Tales igitur, quoad licet per naturae infirmitatem, sedulo cavere nituntur, ne quid scientes faciant, dicant, aut cogitent, quo Deus vel minimum offendatur.
Ca. Ergo studeamus et nos id ipsum cavere; studeamus recte vivere et Dei nostri parere voluntati, non modo ne vapulemus, sed magis ut illi optimo Patri nostro placeamus.
Qu. Ita fiet, ut vere simus non tenebrarum, sed lucis filii.
Ca. Sed de his alias pluribus: nunc ad disputationes recipiamus nos.
Qu. Ecce, vocat signum.
COLLOQUIUM XXIV.
Cura et cultura corporis ac vestitus mundities.
Pannus lacer, pudor rusticus. Pudor turpis indigenti.
LEONARDUS, PANTHALEON.
Le. Demiror tuam neglegentiam.
Pa. Qua in re tandem?
Le. Quod te non curas diligentius.
Pa. Ego vero me curo fortasse nimis. Satis edo, bibo, dormio, quae est Dei erga me benignitas; praeterea pecto capillos, lavo manus, faciem, dentes, oculos, et haec mane praecipue. Quin etiam, quum tempus postulat, corpus exerceo: relaxo animum, et ludo cum ceteris. Quid vis amplius?
Le. Mittamus ista, non ea sunt, quae in te reprehendo.
Pa. Quid igitur?
Le. Circumspice vestimenta tua a calce ad verticem, nihil integrum invenies, omnia sunt lacera et obsoleta. Ista profecto nequaquam vestrum genus decent. Si saltem curares vestitum tuum sarciendum, aut quoquo modo instaurandum.
Pa. Loqueris tu quidem, quae libet; quod si parentes haberes tam procul remotos, fortasse non esses elegantior. Si mihi pecunia suppeteret, non paterer me usque adeo pannosum esse.
Le. Nec ideo tamen cares negligentia. Cur enim non petis alicunde mutuo?
Pa. Unde peterem?
Le. Si non aliunde, certe a Praeceptore posses.
Pa. Quid si dare nollet?
Le. Nemini denegat ex discipulis domesticis, si quidem videt opus esse.
Pa. Id ego non ignoro, sed sum verecundior, quam ut audeam ab eo petere.
Le. Ah! rusticus est iste pudor.
Pa. Malo tamen verecundus esse, quam impudens.
Le. Verecundia, ut dixit quidam, est bonum in adulescente signum; sed ubique adhibenda est mediocritas.
Pa. Ego eo sum ingenio, ut semper verear offendere quempiam.
Le. Ingenium laudo; sed est modus in rebus. Nam ille offendendi metus habere locum debet in rebus turpibus aut certe indecoris; hic vero nihil tale video. Est enim usitatum in hominum societate, ut alii aliorum opera indigeant. Quis igitur mihi vitio dabit, si quid ab amicis aut commodato petam, aut mutuo.
Pa. Nemo reprehendet, nisi forte rebus eiusmodi abuti velis.
Le. Tu vero, quantum ego te novi, abuti nolles.
Pa. Apage istum abusum.
Le. Quid ergo iam obstat, quo minus petas, praesertim ab homine facillimo, tuique, ut apparet, amantissimo?
Pa. Age petam, sed per epistolium, quod, ut reddas, tibi dabo.
Le. Reddam profecto libentissime, teque illi commendabo diligenter.
Pa. Equidem non parvam tibi gratiam habebo, quod me tanti feceris, ut ad hanc fiduciam hortarere.
Le. Nunc restat, ut scribas, quod dicis epistolium; reliqua mihi committas.
Pa. Bene vertat Deus, quod coepimus.
Le. Ne dubites, res prospere succedet.
COLLOQUIUM XXXIX.
Absentia a schola. Vacatio. Deambulatio.
VINCENTIUS, MACARIUS.
Vi. Fuistine hodie in Gymnasio?
Ma. Fui. Tu vero quid agebas?
Vi. Eram domi occupatus.
Ma. Id evenit praeter morem tuum. Soles enim abesse rarius.
Vi. Quam possum rarissime. Quid autem actum est?
Ma. Nihil prorsus.
Vi. Ergone remissionem habemus?
Ma. Propter mercatum hodiernum.
Vi. Quis dedit?
Ma. Ludimagister, permissu tamen Rectoris.
Vi. Quid concessit?
Ma. Vacationem ab omni munere scholastico.
Vi. An in totum diem?
Ma. A mane ad occasum usque solis; tametsi diligenter et multis quidem verbis admonuit, ut in otio de negotio cogitaremus, ne cras in ludum veniremus imparati.
Vi. Quid igitur nos? Hoccine abutemur otio?
Ma. Id vero aetatem nostram decet minime.
Vi. Tu ergo, quid paras facere?
Ma. Me recipere in musaeolum, nisi forte tibi magis placet, ut sesquihoram aliquo prodeamus ambulatum.
Vi. Egone recusarem? Imo nihil est, quod nunc magis velim. Nam et nos interea tractabimus aliquem sermonem literarium, et simul corpus exercebimus.
Ma. Eamus igitur extra urbem.
Vi. Quonam?
Ma. Ad fontem lupinum.
Vi. Valde istud mihi arridet; sed tu, si placet, me exspectabis.
Ma. Quamdiu?
Vi. Tantisper, dum crepidas eo mutatum calceis.
Ma. Ubi vis expectari?
Vi. Ad portam orientalem.
Ma. At vide, ne me fallas.
Vi. An ego amicum fallerem, cum sciam, etiam inimico servandam esse fidem?
Ma. Abi, festina; ego dum te opperior, aliquid interim legam.
Vi. Salve Macari.
Ma. Quis iste salutator?
Vi. Ecce redii.
Ma. Eho! tam cito? mihi videris volasse.
Vi. Nimirum affectus ipse pedibus alas addidit.
Ma. Eamus nunc, ducente Deo.
Vi. Solus Deus est, qui suos ducit ac reducit.
Ma. Maturemus, longiuscule fons ille hinc abest.
Vi. Tanto melius prandebimus; perge.