Maturinus Corderius - Colloquiorum scholasticorum

 

COLLOQUIORUM    LIBER   I.

 


1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39
40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68


 

COLLOQUIUM    I.


Finis scholasticorum colloquiorum: Latinitas et mutua informatio.




BERNARDUS,  CLAUDIUS.

Be.  Salve Claudi.
Cl.   Tu quoque salvus sis, Bernarde.
Be.  Ludamus paulisper.
Cl.   Quid ais, ineptule? Vix scholam ingressus es, et iam de ludo loqueris.
Be.  Ne irascaris quaeso.
Cl.   Non irascor.
Be.  Quid ergo sic exclamas?
Cl.   Accuso tuam stultitiam
Be.  Non licet igitur ludere?
Cl.   Imo licet, at quum tempus est.
Be.  Vah tu nimium sapis.
Cl.   Utinam tantum saperem satis; sed mitte me, quaeso, ut repetam, quae mox reddenda erunt Praeceptori.
Be.  Aequum dicis; volo ego quoque tecum repetere, si tibi placet.
Cl.   Eho! quid hoc est? Quid sibi vult ista tam subita mutatio? nonne tu modo loquebaris de lusu?
Be.  Loquebar quidem, sed non serio.
Cl.   Cur simulabas?
Be.  Ut paucis tecum fabularer.
Cl.   Quid istud prodest?
Be.  Etiam rogas? Nunquam audivisti ex Praeceptore?
Cl.   Nunc mihi non occurrit; quid, inquam, prodest confabulari?
Be.  Ad nos in Latina lingua exercendos.
Cl.   Profecto recte putas, et ego te nunc magis amo.
Be.  Habeo tibi gratiam. Age, repetamus praelectionem. Nam brevi Praeceptor aderit.

 


 

COLLOQUIUM    II.


Pueri cum pietatis in Deum et Praceptorem et domesticos, tum continentiae in ientando et ardoris in discendo, tum vero observantiae in Praeceptorem, Praceptoris autem in puerum fidei et comitatis exemplum. Dexteritatis quoque in docendo ac discendo nomenclaturam.




STEPHANIO,  PRAECEPTOR.

St.   Salve, Praeceptor.
Pr.   Salvus sis, mi Stephanio. Unde venis tam multo mane?
St.   E cubiculo nostro.
Pr.   Quando surrexisti?
St.   Paulo ante sextam, Praeceptor.
Pr.   Quid ais?
St.   Sic est,ut dico:
Pr.   Tu nimis es matutinus: quis te expergefecit?
St.   Frater meus.
Pr.   An precatus es Deum?
St.   Quamprimum frater me pexuit, precatus sum.
Pr.   Quomodo?
St.   Flexis genibus et coniunctis manibus dixi precationem Dominicam cum gratiarum actione.
Pr.   Qua lingua?
St.   Germanica.
Pr.   O factum bene! Quis te misit ad me?
St.   Nemo.
Pr.   Quis ergo?
St.   Ultro veni.
Pr.   Mi animule, quam pulchrum est sapere! Nonne est ientandi tempus?
St.   Nondum esurio.
Pr.   Quid vis igitur?
St.   Volo reddere nomina quotidiana, si tibi placet audire me.
Pr.   Quidni placeret? Tenes igitur memoria?
St.   Teneo, gratia Deo!
Pr.   Age pronuncia.
St.   Sed mihi soles praeire Germanice et ego Latine respondeo.
Pr.   Bene mones: pene istud oblitus eram. Responde igitur.
St.   Expecto ut proponas.
Pr.   Das Haupt.
St.   Caput.
Pr.   Das Wirbel.
St.   Vertex.
Pr.   Das Vordertheil am Haupt.
St.   Sinciput.
Pr.   Das Hintertheil am Haupt.
St.   Occiput.
Pr.   Nunc responde Germanice.
St.   Faciam.
Pr.   Caput.
St.   Das Haupt.
Pr.   Vertex.
St.   Das Wirbel.
Pr.   Sinciput.
St.   Das Vordertheil am Haupt.
Pr.  Occiput.
St.   Das Hintertheil am Haupt.
Pr.   Quid si nunc solus dicas omnia?
St.   Facile dicam.
Pr.   Ego vero te libenter audiam.
St.   Das Haupt, Caput, Das Wirbel, Vertex, Das Vordertheil am Haupt, Sinciput Das Hintertheil am Haupt, Occiput. Nonne bene dixi, Praeceptor?
Pr.   Quam optime.
St.   Laudetur dominus Deus.
Pr.   O pulchrum verbum! Ito nunc petitum ab ancilla ientaculum.
St.   Malim abs te accipere, Praeceptor si tibi non est molestum.
Pr.   O quam te amo de isto verbo! age, sequere me, dabo tibi aliquid boni, quia tuum recte fecisti officium. Quid hoc est?
St.   Panis candidus, weiß Brot.
Pr.   Quid haec sunt?
St.   Ficus aridae, dürre Feigen.
Pr.   Numera.
St.   Una, duae, tres, quatuor, quinque, sex.
Pr.   O lepidum capitulum! Ienta nunc otiose.

 


 

COLLOQUIUM    III.


Ientandi familiaritas.




ALBERTUS,  BASILIUS.

Al.   Vis ientare mecum?
Ba.  Non habeo ientaculum.
Al.   Quid? non attulisti?
Ba.  Domi ientaveram.
Al.   Itane semper facis?
Ba.  Minime: sed quia bene mane surrexeram, sic matri placuit me tractare.
Al.   Prosit tibi: ego igitur solus ientabo.
Ba.  Et ego interim studebo.

 


 

COLLOQUIUM    IV.


Paedagogii officium, reposcentis audita: praemonentis vitanda: providentis audienda. Pueri studium obedientis, ruminantis verba, mores, curam omnem, ad honesti et veri normam ac docentis nutum et venerationem dirigentis. Formula repetendi Coniugationes.




PAEDAGOGUS,  PUER.

Pæ.  Esne paratus ad reddendam studii tui rationem?
Pu.   Paratus, ut mihi videor.
Pæ.  Redde igitur, et esto praesenti animo.
Pu.   Hoc matutino tempore primum pronunciavimus carmen ex Catone: deinde eius interpretationem Latine et Germanice reddidimus: postremo bini tractavimus singulas partes Orationis, cum attributis et significatione.
Pæ.  Rectene fecisti officum tuum?
Pu.   Puto me satisfecisse Praeceptori magna ex parte.
Pæ.  Vide, ne mentiaris. Nam ego illum percontabor.
Pu.   Ut voles. Praeceptorem nihil in hac re metuo.
Pæ.  Age, pergamus. Meridie quid habetis reddere?
Pu.   Habemus declinare verbum Possum, Latine et Germanice.
Pæ.  Nihil praeterea?
Pu.   Nihil.
Pæ.  Alias te istud docui. Tenesne memoria?
Pu.   Non ausim affirmare, donec tentavero.
Pæ.  Declina in primis personis, caetera tibi erunt facillima.
Pu.   Indicativus, possum, ich kan, potueram, ich konte, potui, ich habe gekont, potueram, ich hatte gekont, potuero, ich werde können. Imperativus deest. Optativus, utinam possim, ach daß ich könne, utinam possem, ach daß ich könte, utinam potuerim, ach daß ich hätte gekont, utinam potuissem, ach daß ich hätte vorlängt gekont. Subiunctivus, ut possim, daß ich könne, ut possem, daß ich könte, quamvis potuerim, wiewol ich hätte gekont, quamvis potuisse, wiewol ich vorlängt hätte gekont, quum potuero, wenn ich werde können.
Pæ.  Declina totum Infinitivum.
Pu.   Infinitivi modi Praesens et Praeteritum Imperfectum, posse, können, Praeteritum Perfectum et Plusquam perfectum, potuisse, gekont haben. Caetera desunt.
Pæ.  Cur hoc verbum POSSUM caret Futuro indefinito? Cur item Participio in RUS?
Pu.   Quia non habet Supinum.
Pæ.  Quid tum?
Pu.   Illae enim voces a Supino formari solent.
Pæ.  Da exemplum in aliquo Verbo integro.
Pu.   Ut a Supino lectum fit lecturus. Et a lecturus fit lecturum esse.
Pæ.  Recte sane. Sed cur praetermisisti Participium Praesens a Verbo Possum, quum sit in usu, Potens, Potentis?
Pu.   Quia (ut saepe nos docuisti) Potens non est Participium, licet a possum veniat.
Pæ.  Quid ergo est?
Pu.   Nomen Adiectivum.
Pæ.  Probe meministi: Utinam sic pergas semper.
Pu.   Spero indies meliora, per dei gratiam.
Pæ.  Ego quoque idem tecum spero. Nunc restat, ut dicas Praeteritum cum prole.
Pu.   Potui, Potueram, Potuerim, Potuero, Potuissem, Potuisse.
Pæ.  Dic Terminationes.
Pu.   Ram, rim, sem, ro, se.
Pæ.  Dic significationem.
Pu.   Possum, ich kan, Posse, können.
Pæ.  Hactenus. Ecce! Vocamur ad prandium.

 


 

COLLOQUIUM    V.


Prandii tempus ex animo parentum. Curiositas vitanda.




CONRADUS,  DANIEL.

Co.   Quando vis prandere?
Da.   Ego iam prandi.
Co.   Quota hora?
Da.   Sesquioctava.
Co.   Tam mane igitur prandisti?
Da.   Sic fere solemus aestate. Vos autem?
Co.   Non prandemus ante sesquidecimam, interdum ab undecima.
Da.   Papae! cur non citius?
Co.   Expectandus est pater, dum a curia redierit.
Da.   Tu igitur non potes adesse in aula in cantione Psalmorum.
Co.   Raro admodum intersum.
Da.   Quomodo excusaris?
Co.   Exemptus sum illo munere.
Da.   Quis te exemit?
Co.   Didascalus, patris mei monitu.
Da.   Ergone omnes Senatorum filii habent eiusmodi privilegium?
Co.   Habent, modo Patres iubeant.
Da.   Nonne Mater posset tibi dare prandium ante reditum patris e Senatu?
Co.   Posset quidem: sed pater vult a me expectari.
Da.   Quamobrem?
Co.   Quia sic illi placet.
Da.   Nunc mihi tacendum est. Os enim mihi occlusisti.
Co.   Cur es tam curiosus percontator?
Da.   Puer sum, et pueri semper cupiunt aliquid scire novi.
Co.   Fateor: sed est modus in rebus, ut Praeceptor nos saepe docet.
Da.   Ergo discedamus, ut te pransum conferas.
Co.   Ignosce quaeso, si qua in re te offenderim.
Da.   Ego abs te idem peto.
Co.   Ego, inquam, potius, qui te offendere potui loquacitate mea, sed interim nihil mali cogitans.

 


 

COLLOQUIUM    VI.


Impensae victus aliis magis, quam aliis propitiae.




FRANCISCUS,  GERHARDUS.

Fr.   Ubi hodie cibum accepisti?
Ge.  Apud hospitem meum.
Fr.   Quanti prandisti?
Ge.  Sex quadrantibus.
Fr.   Quid? Coena quanti constitit?
Ge.  Tantidem. Tu vero quanti aleris quotidie?
Fr.   Pluris quam tu.
Ge.  Quanti igitur?
Fr.   Quatuor assibus.

 


 

COLLOQUIUM    VII.


Puerilis incuria excusabilis, modo emendabilis.




CONRADUS,  CAROLUS.

Co.   Unde nunc redis?
Ca.   Foris.
Co.   Cur prodieras?
Ca.   Ut irem domum.
Co.   Quid eo?
Ca.   Petitum libros meos.
Co.   Eho, cur non attuleras?
Ca.   Oblitus eram.
Co.   Siccine soles ientaculum, aut merendam oblivisci?
Ca.   Rarissime.
Co.   Profecto magna fuit negligentia.
Ca.   Immo maxima. Sed quid agas? Pueri sumus.
Co.   Quid si Praeceptor tuum factum sciret?
Ca.   Fortasse poenas darem.
Co.   Ain tu fortasse? procul dubio vapulares. Non te pudet sine libris in Scholam venire?
Ca.   Non solum pudet, sed piget etiam. Veruntamen ne me accuses, obsecro.
Co.   Nihil minus cogito. Sed non possum dissimulare, quin te reprehendam.
Ca.   Istud (credo equidem) amice facis. Itaque boni consulo.
Co.   Id satis est mihi. Eamus intro in auditorium.
Ca.   Tempus est: iam decuriones exigunt scripturae rationem.

 


 

COLLOQUIUM    VIII.


Parvulus puer ludendi copiam sibi et condiscipulis impetrat: Sed ob discendi alacritatem. (Quintilianus:) Non me offenderit lusus in pueris.




PUER,  PAEDAGOGUS.

Pu.   Praeceptor, licetne pauca?
Pæ.  Loquere audacter.
Pu.   Ego et condiscipuli mei hoc fere toto triduo libris affixi fuimus: licetne animum ludo relaxare?
Pæ.  Dic igitur aliquam sententiam.
Pu.  

Interpone tuis interdum gaudia curis,
Ut possis animo quemvis sufferre laborem.

Pæ.  Dic etiam versus germanicos, si memoria tenes.
Pu.  

Dein Sorg und Müh' mit Freud vermisch,
Die dich zur Arbeit mache frisch.

Pæ.  Quam recte dixisti omnia!
Pu.   Est Deo gratia.
Pæ.  Addendum posthac erit aliquid.
Pu.   Quidnam, Praeceptor?
Pæ.  Qui dedit mihi ingenium et mentem bonam.
Pu.   Sed quis docet me illa verba?
Pæ.  Ea scribam tibi in commentariolo tuo, ut ediscas. Sed dic mihi quaeso, quis te docuit istam orationem, quam pronunciasti?
Pu.   Johannes heri dedit mihi scriptam, et memoriae mandavi.
Pæ.  Profecto ego te amo, mi Daniel, ob istam diligentiam.
Pu.   Ago tibi gratias, Praeceptor. Permittisne igitur, ut ludamus?
Pæ.  Sane. Abi, renuncia condiscipulis tuis.
Pu.   Faciam.
Pæ.  Quid dices illis?
Pu.   Id quod me docuisti aliquando.
Pæ.  Sed volo prius ex te audire.
Pu.   Gaudete pueri: en affero vobis iucundum nuncium. Impetravi vobis ludendi potestatem.
Pæ.  Euge, probe meministi. Ito nunc iam.

 


 

COLLOQUIUM    IX.


Mutua repetitio privata, quae tam in magnis, quam in parvis, tum utilis, tum necessaria. Utinam aetate et doctrina provecti hoc imitarentur exemplum. Nam nihil agit radicem in animo, nisi repetitionis foveatur calore: quo et tenendi memoria et reddendi facundia vegetatur.




CONRADUS,  DANIEL.

Co.   Repetamus nomina quotidiana, ut rectius reddamus ea Praeceptori.
Da.   Bene mones, praeito mihi hesterna.
Co.   Dic latine ein Auge.
Da.   Oculus.
Co.   Das rechte Auge.
Da.   Oculus dexter.
Co.   Das lincke Auge.
Da.   Oculus sinister.
Co.   Beyde Augen.
Da.   Ambo oculi.
Co.   Probe tenes.
Da.   Nunc audi, an recte solus dicam.
Co.   Age audio.
Da.   Ein Auge.
Co.   Debes enumerare in digitis, ut docet Praeceptor.
Da.   Quid prodest illud.
Co.   Ad memoriam iuvandam.
Da.   Quid hoc sibi vult?
Co.   Non audivisti saepissime?
Da.   Sum obliviosus: quid agerem?
Co.   O esto diligentior ad ea retinenda, quae perceperis!
Da.   Quod me fideliter mones, pergratum facis.
Co.   Age, ad rem redi.
Da.   Ein Auge, Oculus. Das rechte Auge, Oculus dexter. Das lincke Auge, Oculus sinister. Beyde Augen, ambo Oculi.
Co.   Quam recte omnia dixisti!
Da.   Repetamus etiam hodierna.
Co.   Placet; at tu vicissim praeito mihi.
Da.   Ein Hand.
Co.   Manus.
Da.   Das rechte Hand.
Co.   Manus dextra.
Da.   Das lincke Hand.
Co.   Manus sinistra.
Da.   Beyde Hände.
Co.   Ambae Manus.
Da.   Restat, ut solus dicas.
Co.   Ein Hand, Manus. Das rechte Hand, Manus dextra. Das lincke Hand, Manus sinistra. Beyde Hände, ambae Manus.
Da.   O si tam bene diceremus coram Praeceptore!
Co.   Quid obstat?
Da.   Quia timemus.
Co.   Et tamen errata nostra satis humaniter corrigit.
Da.   Nescio, quid hoc sibi velit; ego semper sum timidus in principio.
Co.   Istud est quodammodo naturale omnibus: ut audivimus ex Praeceptore.
Da.   Nunc repetendum esset Latine et Germanice, sed Praeceptorem venientem video.
Co.   Ingrediamur.

 


 

COLLOQUIUM    X.


Repetitio Etymologica.




ABRAHAM,  BENEDICTUS.

Ab.   Dic Latine, last uns mit einander die Lection repetiren.
Be.   Repetamus una praelectionem.
Ab.   Haec oratio quot habet partes?
Be.   Tres.
Ab.   Discerne singulas nominatim.
Be.   Repetamus est Verbum; una, Adverbium; praelectionem, Nomen.
Ab.   Declara paulo plenius.
Be.   Tu igitur praeito mihi, ut solet Praeceptor.
Ab.   Repetamus.
Be.   Repeto, repetis, repetere Coniugationis tertiae; sicut lego, legis, legere; Participia repetens et repetiturus.
Ab.   Una.
Be.   Non declinatur, quia est Adverbium hoc loco, Germanice, mit einander.
Ab.   Praelectionem.
Be.   Praelectio, praelectionis, g. f., Lection.

 


 

COLLOQUIUM    XI.


Repetitio mutua efficacior solitaria.




AMBROSIUS,  BASILIUS.

Am.  Eamus una repetitum.
Ba.   Quid ergo repeterem? Nonne satis est, quod solus repetiverim?
Am.  Si tantum semel aut bis repetieris, id parum est ad discendum.
Ba.   Immo circiter decies repetivi.
Am.  Ne id quidem sufficit.
Ba.   Quid igitur vis amplius?
Am.  Si vis certissime reddere coram Praeceptore, opus est cum aliquo repetivisse.
Ba.   Istud ego nesciebam, sed tibi libenter assentior.
Am.  Faciamus ergo, quod quod ego te monebam.
Ba.   Equidem non recuso: incipe.

 


Retro