LII.
Aucupium

Auceps , 1.
exstruit Aream, 2.
superstruit illi Rete aucupatorium, 3.
obsipat Escam, 4.
et abdens se in Latibulo, 5.
allicit Aves
cantu Illicum,
qui partim in areâ currunt, 6.
partim inclusi sunt Caveis, 7.
atque ita obruit
transvolantes aves reti,
dum se demittunt.
Aut tendit Tendiculas, 8.
quibus suspendunt
et suffocant seipsas.
Aut exponit Viscatos calamos, 9.
Amiti, 10.
quibus si insident,
implicant pennas,
ut nequeant avolare,
et decidunt in terram.
Aut captat Perticâ, 11.
vel Decipulâ, 12.