CXLVIII.
Mahometismus

Mahomet, 1.
homo bellator,
excogitabat sibi novam religionem,
mixtam ex Iudaismo,
Christianismo et Gentilismo,
consilio Iudaei, 2.
et Monachi Ariani, 3.
nomine Sergii; fingens,
dum laboraret epilepsia,
Archangelum Gabrielem
et Spiritum Sanctum secum colloqui,
adsuefaciens Columbam, 4.
petere escam ex aure sua.
Asseclae eius abstinent se a vino;
circumciduntur, sunt polygami;
exstruunt Sacella, 5.
de quorum turriculis,
convocantur ad sacra
non a campanis,
sed a Sacerdote, 6.
Saepius se abluunt, 7.
negant SS. Trinitatem;
Christum honorant,
non ut Dei Filium,
sed ut magnum Prophetam,
minorem tamen Mahomete;
legem suam vocant Alcoran.