CXLVII.
Christianismus

Unigenitus aeternus Dei Filius, 3.
promissus Protoplastis in Paradiso,
tandem conceptus per Sanctum Spiritum
in sanctissimo utero Virginis Mariae, 1.
de domo regiâ Davidis, et indutus
humanâ carne prodiit in mundum
Bethlehemae Judeâ,
in summâ paupertate Stabuli, 2.
impleto tempore, anno mundi 3970,
sed mundus ab omni peccato,
et nomen Jesu impositum fuit ei,
quod significat Salvatorem.
Hic, cum imbueretur sacro Baptismo, 4.
(Sacramento novi Foederis)
a Johanne praecursore suo, 5.
in Jordane apparuit sacratissimum
Mysterium Divinae Trinitatis,
Patris voce, 6.
(quâ testabatur hunc esse Filium suum)
et Spiritu Sancto in specie Columbae, 7.
delabente coelitus.
Ab eo tempore,
tricesimo anno aetatis suae
usque ad annum quartum,
declaravit quis esset,
verbis et operibus
prae se ferentibus Divinitatem,
nec agnitus, nec acceptus
a Judaeis
ob voluntariam paupertatem.
Captus tandem ab his
(quum prius instituisset Coenam Mysticam, 8.
Corporis et Sanguinis sui,
in sigillum novi Foederis, et sui recordationem)
raptus ad tribunal Pilati, Praefecti Caesarei,
accusatus et damnatus est,
Agnus innocentissimus;
actusque in Crucem, 9.
mortem subiit,
immolatus in arâ pro peccatis mundi.
Sed quum revixisset Divinâ suâ Virtute,
resurrexit tertia die e Sepulchro, 10.
et post dies XL. sublatus de Monte Oliveti, 11.
in Coelum, 12.
et eo rediens unde venerat, quasi evanuit,
Apostolis, 13. aspectantibus,
quibus misit Spiritum Sanctum, 14.
de coelo, decima die post Ascensum,
ipsos vero, (hac virtute impletos)
in mundum praedicaturos;
olim rediturus ad Judicium extremum,
interea sedens ad dextram Patris,
et intercedens pro nobis.
Ab hoc Christo dicimur Christiani,
inque eo solo salvamur.