Iohannes Amos Comenius - Orbis pictus

 

CVI.

Eclipses


 

CVI - Eclipses.



Sol est fons Lucis,
illuminans omnia;
sed Terra, 1.
et Luna, 2.
corpora opaca,
non penetrantur ejus radiis,
nam jaciunt umbram in locum oppositum.

Ideo cum luna incidit
in umbram Terrae, 3.
obscuratur,
quod vocamus Eclipsin
(deliquium) Lunae.
Cum vero Luna currit
inter Solem et Terram, 3.
obtegit illum umbrā suā;
et hoc vocamus Eclipsin Solis,
quia adimit nobis prospectum Solis,
et lucem ejus;
nec tamen Sol patitur aliquid, sed Terra.

 


Retro