Erasmus Roterodamus - Colloquia familiaria

 

XLVIII.

IMPOSTURA


 

LIVINUS,  PHILIPPUS.

Ph.  Salve, Livine.
Li.   Salvebo, si vis ita: sed a me tibi cave. Nam est animus imponere tibi, nisi caves.
Ph.  Non est admodum metuendus hostis, qui periculum denunciat. Sed age, falle si potes.
Li.   Ecce iam fefelli, nec sentis adhuc. Iterum cave.
Ph.  Cum praestigiarum, opinor, artifice mihi res est. Nihil enim sentio imposturae.
Li.   Rursus adverte mentem tuam, ni velis decipi, sicuti falsus es non semel.
Ph.  Heic sum, incipe.
Li.   Iam dudum mihi, quod iubes, peractum est.
Ph.  Quid actum, aut quid peractum? Nihil sentio doli.
Li.   Iam toties admonitus saltem adhibe attentum animum.
Ph.  Novum praestigiarum genus. Ludor, ut ais, neque quidquam artis sentio, cum observem et oculos, et manus, et linguam tuam. Sed age, rursus incipe.
Li.   Iterum atque iterum incipio, atque adeo toties facio, neque tu assequeris laqueos.
Ph.  Qua re mihi laqueos tendis?
Li.   Haec tibi, inquam, lingua dolos parat, nec auribus sentis, nec oculis vides. Nunc saltem habe attentos oculos et aures.
Ph.  Non possum magis, etiam si de capite ageretur. Sed falle rursum.
Li.   Iterum ecce fefelli, neque deprehendis artem.
Ph.  Enecas. Quaeso dic quodnam est hoc praestigiarum genus?
Li.   Hactenus sum tibi locutus carmine, atque adhuc loquor.
Ph.  Nihil minus sensi quam istuc.
Li.   Primum tibi respondi duobus trimetris iambicis [1], deinde trochaico tetrametro catalectico. Mox meris creticis sum locutus. Post haec Phalaecio hendecasyllabo [2]. Deinde meris choriambis [3]. Ad haec meris anapaestis. Rursum tribus Sapphicis. Mox Sotadico [4]. Postremo Trochaico tetrametro.
Ph.  Deum immortalem! quidvis suspicabar potius, quam istud. Si vixero, aliquando vicem reponam.
Li.   Huc si quid potes.
Ph.  Ecce bis par pari retuli, nec dolum percipis.
Li.   Hui tam cito?
Ph.  Minatus sum tibi iambico tetrametro [5] catalectico [6]; mox addidi creticos [7] quinque.
Li.   Prorsus accidit, ut video, quod dici solet, Cretensis incidit in Cretensem [8].
Ph.  Sic est; sed illud precor utrique nostrum, ne nobis unquam occurrat impostura nocentior.

 


Succincta difficiliorum explanatio

1. Sunt illi: Salvebo, si vis ita: sed a me tibi cave; est prior Iambicus senarius. Posterior est: Nam est animus imponere tibi, nisi caves.

2. Versus Phalaecius hendecasyllabus, seu undecim syllabis constans, proferebatur hic: Iam dudum mihi, quod iubes, peractum est.

3. Pedes Choriambici meri sunt sequentes: Iam toties admonitus salt' adhib' attent' animum. Est enim Choriambus pes tetrasyllabus, id est, quatuor syllabis constans, quarum prima et postrema longae sunt, secunda et tertia breves.

4. Versus Sotadicus ita appellatur a Sotade poeta, alio nomine Ionicus a maiore dictus, qui pes est quatuor syllabarum, duabus prioribus productis, posterioribus correptis conflatus. Fuit autem Sotades Cretensis Maronita, qui Iamborum libros lascivissimos et impuros conscripsit lingua Ionica.

5. Versus tetr£metroj est quatuor metrorum seu dimensionum et pedum. Sic Iambicus Tetrameter est octonarius, qui octo Iambos vel in regionibus imparibus loco Iambi Spondeum habet admixtum.

6. Catalecticus versus est, cui in fine deest syllaba.

7. Pes Creticus seu Amphimacrus constat tribus syllabis prima et ultima longa, media brevi.

8. Cretenses nebulones et mendaces notati sunt.


Retro