Erasmus Roterodamus - Colloquia familiaria

 

XV.

CONVIVIUM PROFANUM


 

In occursu.

CHRISTIANUS,  AUGUSTINUS.

Ch.    Salve multum, iucundissime Augustine.
Aug.  Salve tantundem, mi humanissime Christiane. Felix sit tibi huius diei exortus. Prosper sit tibi hic dies. Quid tandem agitur?
Ch.    Suaviter, ut nunc res nostrae sunt. Et cupio omnia, quae vis.
Aug.  Merito te amo. Amo te. Amandus es. Benigne dicis. Comis es. Habeo gratiam.

 

Irascor tibi, formula.

Ch.    At ego nonnihil tibi succenseo. At ego tibi subirascor. Verum ego tibi sum subiratus. Atqui ego sum in te stomachosior. Atqui nonnihil est, vel habeo, quod tibi succenseam.

 

Qua causa? formula.

Aug.  Quidnam est istud, obsecro? Quid ita? Quam ob rem tandem, oro? Quid admisi sceleris? Quid commerui? Promereor bona, aut laudem: commereor mala, aut poenam: illud in bonam, hoc in malam panem sumitur. Demeremur eum, quem nobis beneficio reddimus obnoxium.

 

Quia non curas me.

Ch.    Quod nulla mei tibi cura sit. Quod nihil nos respicis. Quod tam raro nos revisas. Quod nihil nos cures. Quod me plane negligis. Quod nostri curam videris abiecisse.
Aug.  At nihil est causae, cur succenseas. At praeter meritum meum. At immerito succenses. Neque enim mea culpa accidit, quod te rarius visam. Dabis veniam occupationibus meis, per quas mihi non licet toties, quoties cupio, te revisere.
Ch.    Ita demum tibi ignoscam, si hodie apud me coenes. Ea conditione purgatus mihi eris, si vesperi ad coenam venias.
Aug.  Haud iniquas pacis leges praescribis, Christiane; quare haud invitus faciam. Equidem faciam volens. Istud quidem fecero perlubenter. Haud gravate faciam. Hic sane non me praebebo difficilem. Nihil hac re fecero libentius. Animo faciam lubenti.
Ch.    Laudo tuam facilitatem, et hac in re, et in ceteris omnibus.
Aug.  Sic soleo amicis obsequi, praesertim non iniqua petentibus. Ridiculum: an tu me recusaturum putabas oblatum, quod ultro etiam erat rogandum?

 

Ne fallas me, formula.

Ch.    Age, at cave ne me deluseris. Cave fallas. Cave spem frustra foveam. Cave luseris exspectantem. Cave mihi verba dederis. Vide ne me frustra habeas. Vide ne me vana spe lactes.
Aug.  Nihil opus iureiurando. In ceteris, in aliis time perfidiam, hac in re non fallam. Sed, heus tu, cave quicquam paraveris praeter quotidiana: mea causa diem festum nolo. Scis me convivam minime edacem, bibacem multo minus. Nosti enim me convivam non multi cibi, sed ioci plurimi.
Ch.    Curabitur diligenter. Ego te Pythagorica coeva excipiam, aut fortasse frugaliore.
Aug.  Imo Diogenica, si me delectare voles.
Ch.    Certe Platonica coena te excipiam, in qua multum sit literatarum fabularum, cibi minimum, cuius voluptas duret etiam in posterum diem: alioqui, qui prolixe fuerit acceptus, fortassis eo die suaviter afficitur, sed postridie dolet caput, crudus est stomachus. Apud Platonem qui coenabat, unam voluptatem capiebat ex apparatu facili, fabulisque philosophicis: alteram postridie, quod nec capitis gravedinem, nec stomachi cruditatem sentiret. Ita prandebat etiam suaviter ex condimento coenae pridianae.
Aug.  Placet, fiat ut mones.
Ch.    Tu vide omnes curas tuas, ac rugas etiam istas domi relinquas. Huc praeter vagar et risum nihil adferas, et, ut inquit Iuvenalis:

Protinus ante meum, quicquid dolet, exue limen[1].

Aug.  Quid? literas mecum venire non vis? Musas meas mecum adducam, nisi quid aliter censes.
Ch.    Tetricas Musas una cum negotiis domi claudas. Blandas Camoenas omnes, deinde sales tuos, dicteria, scommata, facetias, lepores, ridicula omnia tecum adducito.
Aug.  Ita fiet. Exporrigemus frontem. Bellos homunculos agemus. Ridebimus affatim. Curabimus cutem. Indulgebimus genio. Genialiter coenabimus. Epicureos agemus. Bonum vultum faciemus, et erimus boni socii; inelegantium elegantiae sunt, qui suam habent linguam sibi peculiarem.
Ch.    Quo nunc properas?
Aug.  Ad generum meum.
Ch.    Quid illuc? Quid eo? Quid illo?
Aug.  Audio, nescio quid turbae inter eos natum, ut redigam eos in gratiam, ut reducam in concordiam, ut pacem inter eos componam.
Ch.    Benigne facis, quamquam nihil te opus esse arbitror. Nam ipsi inter se melius hoc bellum composuerint.
Aug.  Fortassis et induciae iam indictae sunt; noctu de pacis legibus agetur. Sed numquid me aliud vis?
Ch.    Vocabo te per puerum meum.
Aug.  Ubi voles, domi ero. Bene vale.
Ch.    Bene sit tibi. Fac hic ad quintam horam adsis. Heus Petre, accerse ad coenam Augustinum, qui mihi hodie, ut scis, coenam condixit.
Pe.    Eo. Salve, poëta. Coena iamdudum parata est; te herus exspectat domi; ubi voles accedas.
Aug.  Venio. Salve mi Christiane.
Ch.    Bene factum, quod venisti. Gaudeo te advenisse. Gratulor mihi, quod venisti. Nondum quinta sonuit, credo.
Pe.    Imo iamdudum praeterita est. Haud longe sexta abest. Instat hora sexta. Mox sextam audies.
Aug.  Parvi refert, an post quintam venerim, nec ne, modo ne post coenam. Nam post festum venire, miserum est. At quorsum tantus apparatus? Quorsum tot epulae? Num me lupum existimas? Num tibi lupus videor? Num me vulturem putas?
Ch.    Non vulturem, sed tamen nec cicadam, ut rore vivas. Nihil est luxus. Mundities mihi semper placuit, sordes detestor. Nec Apitius mihi placet, nec Diogenes. Praestat aliquid superesse, quam deesse. Si praeter cicer nihil apponeretur, et fuligo forte illapsa in ollam, condiret legumen, quid tum ederetur? Nec omnia sapiunt omnibus. Itaque mihi placet moderata varietas.
Aug.  Non tu metuis leges sumptuarias?
Ch.    Imo peccavi frequenter in diversum. Nihil nobis opus lege Fannia[2]. Satis nos docet frugalitatem ipsa tenuitas.
Aug.  Haud ita convenerat. Longe aliter pollicitus es.
Ch.    Age, inepte, nec ipse conventa servas. Convenerat enim, ne quid praeter nugas inferres. Quin haec missa faciamus. Lavemus ac discumbamus. Heus tu, puer, cape guttum ac patinam, linteum ex humero suspende, ministra aquam; quid cessas? Lava, Augustine.
Aug.  Lava tu prior.
Ch.    Bona verba: hoc anno perpetuo illotus coenare mallem.
Aug.  Ridiculum: non honoratiori, sed turpiori ante alios lavandum est: lava igitur, ut immundior.
Ch.    Tu es urbanus plus satis. Es urbanior, quam sat sit, quam par est. Quorsum attinet ista urbanitas? Huiusmodi ceremonias ineptas mulierculis relinquamus, quae nunc et ab aulicis fastidiuntur, unde tamen olim profectae sunt. Lavetis terni aut quaterni simul. Ne teramus tempus huiusmodi moris. Ego nulli designabo locum; sumat sibi quisque, quem volet. Qui delectatur igni, hic commodius accumbet. Qui offenditur luce, deligat hunc angulum. Quem delectat prospectus, hic sedeat. Agite; satis morarum. Accumbite. Ego domi sum; vel stans coenabo, si lubeat, vel obambulans. Cessatis? At interim coena corrumpitur.
Aug.  Vivamus nunc, curemusque cuticulam. Simus nunc Epicurei. Nihil nobis cum fronte Stoica. Valeant curae. Absit omnis livor, exulet obtrectatio. Sit mens laeta, frons hilaris, sermo lepidus.
Ch.    Quinam sunt isti Stoici atque Epicurei, Augustine?
Aug.  Stoici philosophorum quoddam genus est triste, severum, ieiunum, qui hominis summum bonum honesto nescio quo metiuntur. Epicurei, bis longe diversi, felicitatem hominis voluptate terminant.
Ch.    Tu igitur cuius es tandem? Stoicus, an Epicureus?
Aug.  Zenonem laudo, at Epicurum vivo.
Ch.    Quod tu ioco dicis, Augustine, id serio factitant hodie non pauci, pallio tantum et barba philosophi.
Aug.  Imo isti vel asotos superant luxu.
Ch.    Heus, Dromo, ades huc. Tuo munere fungere; consecra coenam.
Aug.  Quicquid appositum est, et quicquid apponetur, felix ac sacrum esse iubeat, qui sua benignitate pascit universa. Amen.
Ch.    Appone epulas. Quid cunctamur capum hunc discerpere? Quid trepidamus hunc gallum lacerare?
Aug.  Ego Herculem praestabo, ac belluam hanc conficiam. Utrum mavis de ala, an de poplitibus?
Ch.    Utrum vis; nihil mea refert.
Aug.  In hoc genere alis primae partes tribuuntur; in caeteris poplites lautiores putat vulgus.
Ch.    Tu multum laboris mea causa capis. Tu permultum laborem mea causa sumis. Tu omnibus ministras; ipse nihil edis. Ego tibi hanc alam ministrabo; at ea lege, ut dimidium mihi restituas.
Aug.  Itane agitur? At istud est tibi ministrare, non mihi. Tibi serva: ego enim sum impudentior, quam cui ministrari quicquam debeat.
Ch.    Probe facis.
Aug.  Eho, tu lupo cibum ministras? Vulturem invitas?
Ch.    At ieiunas, non coenas.
Aug.  Imo me uno nihil edacius.
Ch.    Imo mendacius nihil. Proinde agito, ac si domi sis tuae.
Aug.  Istud iam plane mihi persuasi. Istud iam in animum induxi. Sic stat sententia. Consilium est, istud facere.
Ch.    Quid tibi hoc vinum placet? Quid hoc villi delectat?
Aug.  Mihi quidem perplacet. Me certe vehementer iuvat. Me satis delectat. Me non mediocriter iuvat.
Ch.    Utrum mavis? rubrum, an candidum?

 

Non refert, quo sit colore.

Aug.  Equidem utroque iuxta delector. Nihil refert, quo sit colore, modo sapor placeat. Non laboro, quantum oculis placeat vinum, modo palatum iuvet. Nihil me movet aspectus, si sapor placeat. Parvi refert, quo sit colore, quem habeat colorem, si sapiat bene. Non cupio oculos pascere, si palato satisfacere queat, modo palatum iuvare possit. Nihil moror colorem, modo gratus sit sapor.
Ch.    Credo. Atqui sunt coenaticae philosophiae cum primis periti, qui negant, vinum esse probandum, nisi quod placeat quatuor sensibus: oculis, colore: naribus, odore: palato, sapore: auribus, fama et nomine.
Aug.  Ridiculum; quid fama conducit ad potum?
Ch.    Tantum, ut multi non stupidi palati vehementer probarint villum Lovanio vernaculum[3] quum crederent, esse Belnense.
Aug.  Fortasse iam larga potatione palatum obsurduerat.
Ch.    Fortasse iam larga potatione palatum obsurduerat. ce. Imo nondum attigerant poculum. Tamen iudicium tuum audire cupio, hominis his in rebus peritissimi.
Aug.  Album nostrates rubro praeferunt, quod rubrum paulo sit acerbius, et alterum exilius quidem, sed illud mitius, et, ut arbitror, salubrius.
Ch.    Habemus et subrubrum, et flavum, et purpureum. Hoc mustum est hornum. Hoc bimum est, si quem capit vetustas. Habemus et quadrimum: sed iam vapescit ac desipiscit senio. Aetate vigor evanuit.
Aug.  Luculli divitias audio.
Ch.    Heus puer, ubi cessas? Nos hic plane negligis: non vides, quanta sit hic siccitas? Quid si hoc rerum statu incendium contingeret, quo restingueremus? Dato singulis plenos cyathos. Augustine, quid habes, quod parum es hilaris? Quid accidit tibi, quod sedes tristior? Quid est tibi, quod minime gaudes? Aut doles, aut carmina condis. Tu nunc Chrysippum agis[4]; Melissa tibi opus est.
Aug.  Quam hic mihi fabulam narras?
Ch.    Chrysippus adeo fertur intentus fuisse suis argutiis logicis, ut ad mensam etiam fame periturus fuerit, nisi ancilla Melissa cibum in os ingessisset.
Aug.  Ille vero indignus erat, qui servaretur. Sed si te offendit taciturnitas, placetque convivium vocalius, est, quo id efficias.
Ch.    Memini. Recte admones: liberalius bibendum: largius, copiosius, meracius oportet bibere.

 

Rem attigisti.

Aug.  Rem acu tetigisti. Recte iudicas. Scopum attigisti. Nam, foecundi calices quem non fecere disertum[5]?
Ch.    Perdocte tu quidem, Augustine, ut omnia; sed quoniam in sermonem vinarium, quando in mentionem incidimus vinorum, libet interrogare, quonam consilio veteres illi Bacchum, quem vini auctorem videri volebant, poëtarum Deum dixerint. Quid enim illi temulento Deo cum poëtis, Musarum virginum cultoribus?
Aug.  Quaestio, ita me Bacchus amet, poculis digna: verum quorsum tuae quaestiones spectent, satis intelligo.
Ch.    Quorsum, amabo?
Aug.  Astute de vino disputationem iniicis gallica techna, quam didicisse Parisiis te suspicor, nimirum quo minus interim absumatur vini. Abi, virum te iudico; non frustra in tanta schola versatus es.
Ch.    Accipio tua dicta; referam paria scommata, ubi erit commodum. Sed ad rem.
Aug.  Dissolvam, ubi bibero: siquidem absurdum fuerit, sicco palato de quaestione vinosa disputare. Praebibo tibi; Christiane. Propino tibi hunc scyphum dimidiatum.
Ch.    Accipio abs te libenter. Sit saluti. Prosit.
Aug.  Iam accingor ut me missum facias. Ego meo more praepostere faciam. Quod Baccho pueritiae effigiem tribuerint, id habet mysterii, quod vinum potum curas et sollicitudines animis nostris eximit, hilaritatemque quandam inducit. Quare senibus quoque ipsis iuventam quandam reddere videtur, dum et hilariores facit et formosiores: id quod Horatius, quum multis in locis, tum praecipue his versibus aperte testatur:

            Ad mare quum veni, generosum et lene requiro,
            Quod curas abigat, quod cum spe divite manet
            In venas animumque meum, quod verba ministret,
            Quod me Lucanae iuvenem commendet amicae.

Nam quod huic poëtas dicarunt Deo, id significatum voluisse suspicor, quod vinum et ingenium excitat, et facundiam ministrat, quae duo poëtae sunt aptissima. Unde frigent carmina, quae scribuntur aquae potoribus. Est quidem igneus suapte natura Bacchus, sed adhibitis Nymphis redditur temperantior. Habes quod quaerebas?
Ch.    Nihil unquam audivi verisimilius dici ab homine poëta. Dignus es, qui bibas gemma[6]. Heus puer, tolle hanc patinam, atque appone cetera.
Aug.  Puerum habes admodum inurbanum.
Ch.    Est veterator nequissimus.
Aug.  Cur non instituis alio pacto?
Ch.    Difficile est canem vetulum loris assuescere. Difficillimum est veteratoris mutare mores. Vetulus canis non facile assuescit loro. Me quidem dignus est. Dignum patella operculum.

 

Si cognoscerem, quid te oblectet, tibi ministrarem.

Formula.

Aug.  Decerperem tibi quidpiam, si palatum tuum tenerem. Ministrarem tibi, si gola tua mihi satis cognita esset. Apponerem tibi, si, quid potissimum iuvaret, scirem. Si nossem ingenium palati tui, essem tibi structor. Equidem tantundem palato, quantum animo, sapio.
Ch.    Palatum habes eruditissimum. Nihil tuo palato doctius. Nec eo te puto inferiorem, de cuius singolari peritia testatur Satyricus:

            Ostrea callebat primo deprendere morsu,
            Et semel aspecti dicebat littus echini.

Aug.  Et tu mihi, Christiane, ut par pari referam, ipsum audivisse Epicurum, aut in schola Catiana institutus videris[7]. Quid enim tua gula aut sapientius, aut fastidiosius?
Ch.    Si oratoriam, aeque artem ut culinariam callerem, nec Cicero ipse me vinceret.
Aug.  Equidem si alterutra carendum esset, culinariam, quam rhetoricam, mallem.
Ch.    Subscribo tuo iudicio: graviter, acute, vereque iudicas. Quid enim oratorum confert loquacitas, nisi quod aures otiosas inani voluptate demulcet? Culinaria tum palatum, tum ventrem, tum totum hominem, quantus est, pascit ac reficit. Concedat laurea linguae, inquit Cicero: at utraque concedat culinae. Nunquam mihi Stoici illi magnopere placuerunt, qui, omnia ad suum nescio quod honestum referentes, cutis ac palati nullam rationem habendam putant. Dici non potest, quanto Diogene sapientior Aristippus mihi fuisse videtur.
Aug.  Ego Stoicos cum suis ieiuniis contemno. Epicurum, magis laudo ac probo, quam Diogenem illum Cynicum, qui crudis oleribus, ac simplici aqua victitabat. Quare nihil miror, si Alexander, rex fortunatissimus, se Alexandrum, quam Diogenem esse, maluit.
Ch.    Nec ego sane, quamlibet vilis homuncio, cum Diogene meam philosophiam commutarem: fortassis et Catius tuus facere recusaret. Melius nostri temporis philosophi sentiunt, qui contenti Stoicorum more disputare, vivendo ipsum etiam Epicurum vincunt. At ego quidem rem in primis praeclaram philosophiam puto, si parce adhibeatur. Nimium philosophari non laudo. Est enim res perquam ieiuna, sterilis, atque tristis. Ubi in calamitatem aut aegritudinem incidi, tum demum ad philosophiam, tanquam ad medicam, confugio. Ubi convalui, rursum illi vale renuntio.
Aug.  Tuam rationem probo. Belle philosopharis. Salve igitur, philosophe non e Stoa, sed e culina.
Ch.    Quid tandem habes, Erasmi, quod parum sis hilaris? Quid sibi vult corrugata frons? quid silentium? An mihi succenses, quod te frugaliore coena acceperim?
Er.    Imo tibi sum iratus, quod tantum impendii mea causa sit factum. Interminatus erat Augustinus, ne sua causa diem festum faceres: vis nos posthac redire nunquam. Nam talem coenam dare solent ii, qui unam duntaxat dare constituissent. Quos tandem convivas videris accepisse? Non amiculis, sed satrapis coenam parasse videris. An nos helluones esse credis? Hoc non est dare coenam, sed triduanam saturitatem.
Ch.    Etiam tu pergis esse Demea? Cras, ut lubet, disputa: hodie Mitionem te praebeas, oro. De impendio cras sobrii disputabimus; nunc nil nisi meras nugas audire libet.
Aug.  Christiane, utrum de bubulis an de ovillis carnibus mavis?
Ch.    Bubulis quidem magis delector, at ovillas magia salutares arbitror. Ita ingenium est hominum, ut perniciosissima quaeque appetant vehementissime.
Aug.  Galli suillas carnes mirum in modum amant.
Ch.    Galli amant, quae parva constant.
Aug.  Hac una in re Iudaeus sum: nam nihil aeque odi atque carnes suillas.
Ch.    Nec iniuria; quid enim insalubrius? Ego in hoc non cum Gallis, sed cum Iudaeis sentio.
Er.     At ego ovillas pariter amo, et suillas; sed diversa ratione. Nam ovillis, quod amem, libenter vescor: suillas prae amore non attingo, ne quid offendam.
Ch.    Bellus homo es, Erasmi, ac festivus. Equidem mirari mecum soleo, unde tanta in palatis humanis diversitas. Nam, ut Horatiano carmine utar:

            Tres mihi convivae prope dissentire videntur,
            Poscentes vario multum diversa palato.[8]

Er.     Quamquam, ut ait Comicus, quot homines, tot sententiae, et suus cuique mos; tamen nemo me adduxerit, ut credam, plus ingeniis inesse varietatis, quam palatis. Ita vix duos reperias, quos eadem iuvent. Permultos vidi, qui butyri ac casei ne olfactum quidem ferrent. Sunt, quibus carnes nauseae sint: alius elixis, alias assis abstinet. Multi aquam vino praeferunt. Et, quod incredibile est, vidi hominem, qui nec pane, nec vino uteretur.
Ch.    Et quibus tandem miser illo victitabat? Quibus vescebatur?
Er.     Ceterorum nihil fastidiebat, non carnes, non pisces, non olera, non poma.
Ch.    Vis, ut istud tibi credam?
Er.     Si lubet.
Ch.    Credo, at ea lege, ut vicissim mihi mentienti fidem sis habiturus.
Er.     Age faciam: modo vereconde mentiaris.
Ch.    Quasi vero sit quicquam tuo commento impudentius.
Er.     Quid dicet frons tua, si hominem tibi commonstrem?
Ch.    Macilentum quempiam ac monogrammum[9] esse oportet.
Er.     Imo diceres athletam.
Ch.    Polyphemum potius.
Er.     Hoc tibi mirum videri demiror, quum multi sint, quibus pisces vento durati sint panis loco: nonnullis hoc praestent herbarum radices, quod nobis panis.
Ch.    Credo; sed perge mentiri.
Er.     Quendam in Italia, quum illic agerem, videre memini, qui nullo neque cibo, neque potu adiutus, sommo saginabatur.
Ch.    Ut nihil pudet! Non possum illud Satyricum non dicere:

            Tunc immensa cavi spirant mendacia folles.[10]

Tu poëtaris. Tu nunc poëtam agis. Nam, mentiris, dicere, mihi religio est.
Er.     Mentiar, si non Plinius, auctor certissimus, scripsit, ursum quatuordecim dies solo sommo mirum in modum saginari: quo tamen ita alte premitur, ut ne vulneribus quidem queat excitari. Imo, quo magis mireris, addam quod Theophrastus scribit, per id tempus ursorum carnes coctas quoque, si asserventur, reviviscere.
Ch.    Vereor, ne Parmeno ille Terentianus ista non contineat. Mihi facile fidem facis. Ministrarem tibi de cervinis carnibus, si satis essem urbanus.
Er.     Unde tibi nunc venatio? Unde ferina?
Ch.    Midas, homo hominum, qui vivunt, liberalissimus, nostrique amantissimus, mihi misit dono: dono quidem, sed sic, ut ego minoris emam saepenumero.
Er.     Qui sic?
Ch.    Quia famulis plus dandum, quam daretur in macello vendenti.
Er.     Quae res cogit hoc facere?
Ch.    Tyrannus omnium violentissimus.
Er.     Quis iste?
Ch.    Mos.
Er.     Profecto tyrannus iste frequenter iniquissimas leges obtrudit mortalibus.
Ch.    Idem suo more nudius tertius hunc cervum venatus est. Quid tu, qui soleas istius studii esse amantissimus?
Aug.  Equidem hoc studio plane relicto, iam praeter literas nihil venor.
Ch.    At mihi videntur literae quovis cervo fugaciores.
Aug.  Duobus tamen potissimum canibus assequimur, admiratione scilicet, atque improbitate laboris. Nam et admirari plurimum discendi ardorem ministrat; et, ut facundissimus poëta scripsit,

            Labor omnia vincit improbus

Ch.    Amanter admones, Augustine, ut soles: propterea non desistam, non conquiescam, non defatigabor, donec consequar.
Aug.  Carnes cervinae sunt nunc admodum tempestivae. Meminit Plinius de hoc animante quiddam admirabile.
Ch.    Quidnam obsecro?
Aug.  Quoties arrexere aures, acerrimi esse auditus: at contra quum remisere, surdos.
Ch.    Istud ipsum mihi saepenumero evenit. Nam si quando fiat sermo de recipiendis aureis, nihil tam auritum. Hic enim cum Pamphilo illo Terentiano aures arrigo. Ubi de numerando verba fiunt, illico demitto.
Aug.  Laudo te; facis, ut te decet.
Ch.    Vis de his leporinis clunibus?
Aug.  Tibi sumito.
Ch.    An de tergo mavis?
Aug.  Hoc animal praeter ilia et clunes nihil habet appetendum.
Ch.    Vidistine unquam leporem candidum?
Aug.  Saepenumero. Plinius in Alpibus candidos reperiri scribit, quibus hibernis mensibus nivem pro cibatu esse, sit creditum. An verum sit, Plinius ipse viderit. Quodsi leporis cutem candidam reddit nix, stomachum habeat candidum necesse est.
Ch.    Mihi verisimile non fit.
Aug.  Accipe, magis admirandum, at fortasse tibi non inauditum. Idem utramque vim singulis inesse testatur, maris et foeminae, ac foemellas sine mare aeque gignere. Istud ipsum multi asseverant, praesertim venandi studiosi.
Ch.    Est ita, ut dicis. Sed hos cuniculos, si placet, tentemus, quia pinguiusculi sunt ac tenelli. Ministrarem illi Nymphae, si propius assiderem. Augustine, istius tibi vicinae curam age, si libet: calles enim, quo gestu sit ministrandum istis Veneribus.
Aug.  Teneo quid dicas, nasute.
Ch.    Quid? Te anserinae carnes delectant?
Aug.  Me quidem non mediocriter iuvant, ut sum minime fastidiosus. At hic anser, nescio quo pacto, nihil me iuvat: nihil enim in vita vidi siccius: siccior est pumice, aut etiam noverca Furii illius, in quem Catullus multum iocatur. Ligneus mihi videtur. Et mehercule, quantum suspicor, veteranus miles immodicis excubiis sese maceravit. Aiunt enim anserem inter omnia animalia longe esse vigilantissimum. Et profecto, nisi coniectura fallor, hic anser ex eorum numero est, qui, canibus una cum excubitoribus somno sopitis, Romanum olim Capitolium defenderunt.
Ch.    Verisimile (ita me Deus amet) dicis: nam ex eo seculo relictum arbitror.
Aug.  Haec quoque gallina aut parcum saginatorem habuit, aut amavit, aut certe zelotypa vixit, quo quidem morbo hoc animantis genus maxime laborat. Hic capus longe melius pinguit. Vide, curae quid faciant. Quod si ex Theodorico nostro Gallo faceremus capum, multo citius pinguesceret.
Th.    Non sum gallus.
Aug.  Fateor, non es Gallus Cybeles, neque gallus gallinaceus, at forte Gallus gallaceus.
Ch.    Quid hoc verbi est?
Aug.  Hoc aenigma tibi coniectandum relinquo: ego Sphingem praestiti, tu Oedipus esto.
Ch.    Dic mihi bona fide, Augustine; nulla tibi cum Gallis unquam fuit necessitudo? Nihilne affinitatis tibi cum Gallis contraxisti? Nullum fuit commercium?
Aug.  Nihil, nihil sane.
Ch.    Tanto es nequior.
Aug.  Sed cum Gallabus nonnihil.
Ch.    Libetne de iecore anserino? Quod apud veteres in deliciis cum primis habebatur.
Aug.  Non sum reiecturus, quod a tua manu venerit.
Ch.    Non est, quod exspectes Romanas delicias.
Aug.  Quas?
Ch.    Carduos, cochleas, testudines, colubros, fungos, boletos, tubera.
Aug.  Istis omnibus ego vel rapam praeferam. Liberalis es, benignus es, Christiane.
Ch.    Has perdices nemo attingit, ne columbos quidem. Cras est dies ieiunii ab Ecclesia indicti; adversus hanc esuriem munite vos. Onerate saburra navim adversus imminentem tempestatem. Bellum instat; instruite ventrem commeatu.
Aug.  Utinam isthuc verbi tacuisses, hilariores surrexissemus a coma. Miseros nos reddis ante tempus.
Ch.    Quid ita?
Aug.  Quia minus anguem odi, quam pisces.
Ch.    At non tu solus.
Aug.  Quis hoc taedii nobis invexit?
Ch.    Quis commonstravit aloën, absynthium et scammonium dare in remediis?
Aug.  Sed ista dantur aegrotis.
Ch.    Sic haec dantur nimium recte valentibus. Aliquando praestat aegrotare, quam plus satis valere.
Aug.  At mihi videtur minus oneris olim impositum Iudaeis. Equidem ab anguillis et porcis facile temperarim, modo liceat capis et perdicibus expleri.
Ch.    In plerisque non res, sed animus nos discernit a Iudaeis. Illi manum abstinebant a certis cibis, velut ab immundis et animum inquinaturis. Nos quum intelligamus omnia munda esse mundis, tamen carni lascivienti, velut equo ferocienti pabulum subducimus, quo magis dicto sit audiens spiritui. Nonnunquam immoderatum suavium rerum usum abstinentiae molestia castigamus.
Aug.  Audio: sed eadem opera defendi posset circumcisio praeputii. Moderatur et illa coitus pruritum, et cruciatum adfert. Si omnes itidem abhorrerent a piscibus atque ego, vix a parricida tam atrox supplicium exigerem.
Ch.    Quorundam palato gratior est piscium, quam carnium esus.
Aug.  Congruunt igitur his, qui gulae serviunt, non valetudini.
Ch.    Equidem audivi quondam apud Aesopos et Apitios praecipuum luxum in piscibus fuisse.
Aug.  Qui conveniunt igitur deliciae cum supplicio?
Ch.    Non omnibus sunt muraenae, aut scari, aut acipenseres.
Aug.  Ergo tenues soli discruciantur, quibus satis male est, etiam quum vesci licet carnibus. Fit enim non raro, ut quum licet vesci per Ecclesiam, non liceat per crumenam.
Ch.    Durum mehercle interdictum.
Aug.  Quod si interdictus carnium esus divitibus vertitur in delicias; et, si pauperibus saepe non licet vesci carnibus, etiam quum licet, ac ne piscibus quidem, qui fere carius emuntur; cui igitur bono erit interdictum?
Ch.    Omnibus: nam tenuibus, cochleis aut ranis licebit vesci, aut cepe, porrumve arrodere. Mediocres detrahent nonnihil quotidianis opsoniis. Quod si quid divites deliciabuntur hac occasione, suae gulae imputent, non incusent ecclesiae constitutionem.
Aug.  Pulchre dixti, sed interim a tenuibus, qui summis sudoribus alunt familiam, et procul absunt ab amnibus ac lacubus, exigere carnium abstinentiam, est indicere famem, aut boulim…an magis. Atqui si quid Homero credimus, longe miserrimum mortis genus est, perire fame.
Ch.    Sic visum est Homero caeco: at apud Christianos miser non est, qui bene moritur.
Aug.  Esto sane: sed tamen durum est, a quoquam exigere, ut moriatur.
Ch.    Nec hoc animo pontifices interdicunt esum carnium, ut intereant homines, sed ut vel affligantur moderate, si deliquerunt, vel subducto laetiore pabulo, corpora minus ferociant adversus spiritum.
Aug.  Isthuc ipsum efficiet moderatus carnium esus.
Ch.    Sed in tanta corporum varietate certus carnium modus praescribi non potest, cibi genus potest.
Aug.  Sunt et pisces, qui multum addant alimenti: sunt carnes, quae minimum.
Ch.    Sed in genere plus alunt carnes.
Aug.  Age, dic mihi si quo tibi foret iter, utrum malles equum alacriorem ac sublascivum, an morbidum, qui subinde collabens sessorem deiiciat in terram?
Ch.    Quorsum istud?
Aug.  Quia piscium esus corruptis humoribus corpora nostra reddit magnis morbis obnoxia, ut iam spiritui non possint subservire.
Ch.    Quibus morbis?
Aug.  Podagrae, febri, leprae, morbo regio.
Ch.    Qui scis?
Aug.  Credo medicis: id malim, quam experiri.
Ch.    Id fortassis in paucis accidit.
Aug.  Equidem arbitror in pluribus. Porro, quoniam animus agit per organa materialia corporis, quae malis aut bonis humoribus afficiuntur, vitiatis instrumentis non potest, ut vult, exerere vim suam.
Ch.    Scio, medicis magnopere damnatum esse piscium esum: sed secus visum est maioribus nostris, quibus obtemperare religiosum est.
Aug.  Religiosum erat et olim, non violare sabbatum: sed prius erat, servare hominem sabbato.
Ch.    Suae quisque saluti consulat.
Aug.  Imo, si Paulo volumus auscultare, nemo quae sua sunt, quaerat, sed quisque, quae alterius.
Ch.    Sed unde hic novus theologus in convivio? Unde novus hic ac subitus magister noster?
Aug.  Quia mihi male convenit cum piscibus.
Ch.    Quid igitur? An non abstines a carnibus?
Aug.  Abstineo, sed obmurmurans, nec sine meo magno malo.
Ch.    Charitas omnia suffert.
Aug.  Verum; sed eadem quam, minimum exigit. Si suffert omnia cur non ferunt nos his vesci cibis, quos indulsit libertas evangelica? Cur hi, a quibus Christus toties amorem sui stipulatus est, patiuntur tot hominum et corpora periclitari morbis capitalibus, et animas aeternae damnationis periculo, ob rem nec interdictam a Christo, nec per se necessariam?
Ch.    Ubi aliud suadet necessitas, cessat humanae constitutionis vigor, cessat et voluntas nomothetae.
Aug.  At non cessat offendiculum infirmorum. Non cessat scrupulus meticulosae conscientiae. Postremo non satis constat, quibus limitibus finiatur ista necessitas. An quum coeperit ichthyophagus agere animam? Sero morienti porriguntur carnes. An quum totum corpus habet epialus? Non tanti erat ciborum delectus.
Ch.    Quid igitur tu velles praescribi?
Aug.  Scio, si quis mihi credat ecclesiasticae rei dictaturam.
Ch.    Quid isthuc verbi est?
Aug.  Si summus essem Pontifex, hortarer omnes ad perpetuam vitae sobrietatem, sed praecipue sub diem festum. Ceterum ius facerem cuique vescendi quibus vellet, pro corporis salubritate, dum moderate et cum gratiarum actione: daremque operam, uti hoc, quod detraheretur observationibus huiusmodi carnalibus, accresceret ad studium verae pietatis.
Ch.    Nimirum istud mea quidem sententia tanti est, ut te faciamus Pontificem.
Aug.  Rides: sed tamen cervix haec sufficeret vel triplici coronae sustinendae.
Ch.    At interim vide, ne ista scribantur inter articulos Parisiensium.
Aug.  Imo quicquid dictum est, scribetur in vino, sicuti par est dicta inter pocula. Sed satis iam theologiae in convivio. In coena sumus, non in Sorbona[11].
Ch.    Quid vetat dici Sorbonam, ubi bene sorbetur?
Aug.  Sorbeamus igitur, non disputemus, ne nobis a sorbis dicatur Sorbona, sed a sorbendo.
Ch.    Agite, hospites humanissimi, quaeso ut coenulam nostram, licet tenuem, aequi bonique consulatis. Praebete vos hilares ac lubentes, quamvis convivium tenue sit et frugale: ego, vestra facilitate fretus, familiariter vos vocare sum ausus. Et est sane vester mihi adventus conspectusque non modo gratissimus, verum etiam iucundissimus.
Convivae  Coena tua, Christiane optime, multis modis elegans lautaque nobis videtur. Quod excusas, id unum habet accusandum. Nam magnificentior fuit, quam sat est. Siquidem hoc convivium opiparum in primis ac lautum iudicarim, quod primum simplicibus epulis, deinde hilaritate, risu, iocis, salibus sit conditum: quae omnia nostro convivio non defuerunt. Verum de convivarum numero hic mihi quiddam in mentem venit, quos neque pauciores tribus, neque plures novem esse oportere scripsit Varro. Tres enim sunt Charites, id est, Gratiae, humanitatis ac benevolentiae praesides: et novem sunt Musae, honestiorum studiorum duces. At hic decem convivas esse video, virginibus exceptis.
Aug.  Nihil convenientius accidere potuit. Nos sumus Varrone ipso paulo sapientiores. Nam tres puellas lepidissimas, tanquam tres Charites adhibuimus. Deinde, quia a novem Musarum choro Apollo abesse nunquam credendus est, iure decimum adiecimus convivam.
Ch.    Poetice dixisti. Si mihi laurus adesset, laurea corona caput tuum cingerem, fieresque poeta laureatus.
Aug.  Si malva coronatus essem, malvatus. Tantum honoris mihi non arrogo. Honor hic maior est, quam ut mihi conveniat. Haud equidem tali me dignor honore.
Ch.    Vultisne singuli tantundem mea causa facere, quantum vestra sum facturus?
Convivae  Volumus, ac lubentes quidem.
Ch.    Ebibetis igitur ordine suum quisque calicem; a me exemplum capietis. Tibi hoc primum propino, Mida.
Mi.    Accipio abs te libenter. Pro quo vulgus, praestolor, dicit. Equidem non recuso. Nihil tua causa recusabo.
Ch.    Tu deinde ceteris propina.
Mi.    Erasmi, praebibo tibi dimidiatam pateram.
Er.    Precor, ut sit tibi bono. Sit tibi bonum atque commodum. Prosit tibi. Proficiat, durius dicitur.
Ch.    Sed cui cessat patera? Cur non obambulat? Defecit nos vinum? Ubi sunt oculi tui, furcifer? Vola, adfer eiusdem generis sextarios duos.
Puer   Erasmi, salve; quidam pro foribus te conventum expetit.
Er.    Quisnam est?
Puer   Mori famulum se dicit; herum eius ex Britannia advenisse: cupere, ut se visas, quandoquidem prima luce iter parat in Germaniam.
Er.    Christiane, subducatur ratio: nam mihi quidem abeundum.
Ch.    Rationem, Erasmi, doctissime, huius coenae ego confecero. Non est, quod calculum frustra teras: gratiam habeo, qui dignatus sis, nostro adesse convivio. Sed avocari te, molestum est, nondum peracta fabula.
Er.    Quid superest, nisi ut dicam, Valete et plaudite?
Ch.    Age, boni consulemus, quando tu non ab equo ad asinos, sed ab amicis ad amicissimos properas.
Er.    Ego pariter tibi gratias ago, quod pro tua humanitate ad hoc convivium longe suavissimum me vocaris. Valete, sodales optimi. Bibite non segniter, et vivite suaviter.
Ch.    Heus Dromo. Sedetis iamdudum otiosi omnes. Libetne cuiquam quicquam amplius?
Convivae  Nihil omnino. Strenue munus nostrum administravimus.
Ch.    Tolle igitur haec, ac bellaria appone. Muta quadrulas atque orbes. Tolle cultrum meum, qui humi decidit. Pira vino perfunde. Adsunt mora praecoqua, etiam domi nostrae nata.
Convivae  Tanto erunt suaviora, quod vernacula.
Ch.    En pruna cerea, en Damascena, rarum apud nos spectaculum. En mitia mala. En mali novum genus, cuius matrem ego hisce manibus consevi. Nuces castaneae, omne deliciarum, quas horti nostri benigne effundunt, genus.
Aug.  Sed flosculi desunt.
Ch.    Isti Gallici sunt apparatus, qui magnificentiam eam potissimum amant, quae minimo constat. Nobis non est ea mens aut ingenium.
Aug.  Non apud Gallos tantum reperies, quibus ea placent, quae minimo constant.
Ch.    Sed heus tu, Augustine, num tu credis, te hic immunem bibisse? Egone te meis immunem tinxero poculis? At interim propinatori tuo dimidium scyphi debes.
Aug.  Is iamdudum me missum fecit. Is mihi huius debiti gratiam fecit.
Ch.    Unde ille sibi vendicat tantum auctoritatis? Vix Romanus pontifex hoc vinculi relaxet. Nosti priscam conviviorum legem,  –H p‹qi Ą „piqi.
Aug.  Remittendi iurisiurandi ius habet, cui factum est, et cuius intererat servari.
Ch.    Sed omnium convivarum interest, servari leges inviolabiles.
Aug.  Age, quando haec est Germanorum religio, exsorbebo, quod reliquum est. Sed quid tibi rei mecum est?
Ch.    Impendium reddas oportet unus nomine omnium. Quid expalluisti? Ne verere; perfacile poteris. Fac quod saepe fecisti, ut aliqua elegantia doctiores a coena surgamus: neque enim clam te est, veteres illos in secundis mensis hilariora quaedam disputare solitos. Age igitur: quibus et quot modis haec oratio potest enuntiari, indignum auditu?

 

Indignum auditu, formula.

Aug.  Dixti pulchre per posterius supinum. Auditu minime est dignum. Indignum est audiri. Haud dignum est, quod audiatur. Est, ut audiatur, indignum. Levius est, quam quod audiri debeat. Vix operae pretium est referre. Non tanti est, ut audiatur. Ineptius est, quam quod audiatur. Non est operae pretium narrare.
Ch.    Quot modis haec sententia verti potest. Magno mihi constat?

 

Variandi ratio hanc orationem: Magno mihi constat.

Aug.  His verbis: impendo, insumo, impertio, constat, ut: Multum in te docendo insumpsi laboris. Plurimum ea in re operae insumpsi. Non minus pecuniae quam curae in eam rem impendi. Non parum insumpsi pecuniae, temporis permultum, laboris plurimum, ingenii nonnihil. Multum lucubrationis impendi. Multis vigiliis haec res mihi constat, multo sudore, multa opera, plurimo labore, sumptu ingenti, pecunia magna. Pluris mihi constat, quam credas. Minoris mihi constat uxor, quam equus meus.
Ch.    At quid sibi vult, Augustine, quod verbo isti, Constat, modo ablativum, modo genitivum casum apponis?
Aug.  Quaestionem perutilem ac late patentem movisti. Verum ne convivas loquacitate mea premam, paucissimis absolvam. Sed cupio singulorum hac de re audire sententiam, ne cuiquam, ut dixi, sim molestus.
Ch.    Quidni cupiant idem vel puellae?
Aug.  Illae sane nihil aliud quam audient. Accingar igitur, grammatica bene fortunante. Scis, verba emendi ac vendendi aliaque esse consimili significatu, quibus apponantur hi genitivi, solidi, tanti, quanti, pluris, minoris, tantidem, quantivis, quanticunque; at ita, si substantiva non apponantur: quae si accedant, utraque in ablativum casum vertuntur. Quodsi pretium certum apponatur, pones in ablativo. Si per adiectivum substantive positum, in ablativo pones, nisi per adverbia loqui malis.
Ch.    Quaenam verba sunt, de quibus praecipis?
Aug.  Haec, fere sunt, emo, mercor: redimo, id est, aut captum, aut perditum: vendo, venundo: revendo, i. e. rursus vendo, quod mihi venditum erat. Veneo, id est, vendor: cuius praeteritum venivi vel venii, supinum venum: hinc venalis. Ab illo, id est, vendo, vendibilis manat. Mereo, pro inservio et stipendium facio. Comparo, id est, emo vel committo. Commuto, muto, permuto. Cambire penitus barbarum in hoc sensu. Aestimo, taxo, indico pro aestimo, censeo. Liceor, liceris: licitor, licitaris: addico. Distrahor, id est, circumferor ut veneam. Metior pro aestimo aut taxo. Constat, pro emitur. Conducere, locare. Foenero, ad foenus do. Foeneror, ad foenus accipio. Paciscor, pactus sum; pango, pepigi, id est, pactum facio.
Ch.    Da exemplum.

 

Vendendi et emendi formulae.

Aug.  Quanti istum agrum in singulos annos locas? Respondebimus: vigenis libris francicis. Hui, nimio locas. Imo locavi olim multo pluris. At ego tanti non conducam. Si conduxeris minoris, peream. Imo iam vicinus tuus Chremes agrum obtulit, ac rogat. Quanti? Tantidem, quantum tu petis. At multo meliorem. Mentiris. Facio, ut solent, qui licentur. Tu ipse tanti posside. Quid liceris, vel licitaris, quum nihil sis empturus? Quanticunque addixeris, solvam optima fide.

 

Alterum exemplum.

            Congrum istum, Syra, quanti vendis? Decem obolis. Nimio, turpissima. Imo minimo; nulla tibi vendet minoris. Emoriar, si non tanti mihi constat, aut certe non multo minoris. Mentiris, venefica, quoniam duplo vis vendere, aut triplo. Et centuplo, si queam: sed fatuos non invenio. Quid si liciter te ipsam? Quanti aestimas te? Ut lubet. Quanti me liceris? Quanti indicas te? Dic, quanti te taxas? Quanti te ipsum inscribis? Decem scutatis. Hui, tanti? Eho, an tu minoris me aestimas? Ego olim non semel pluris in unam noctem sum conducta. Credo: at nunc non paulo minoris aestimo, quam piscem. Abi in malam rem, ganeo; tantidem te aestimo, quanti tu me. Qui te teruncio emerit, nimio emerit. Aut pluris emar; aut non vendar. Si magno venire cupis, larva tibi opus est: nam rugae istae non sinunt, ut carius vendaris. Ei, qui tanti me nolit, non sum venalis. Ego ne culmo quidem te emero. Constiti pluris.

 

Tertium exemplum.

             Auctioni hodiernae interfui. Ain' tu? Licitatus sum vectigalia. Quanti tandem? Decem millibus. Hui, tanti? Ne mireris; erant, qui multo pluris licitarentur, pauci, qui minoris. Cui tandem addicta sunt vectigalia? Chremeti, uxoris tuae summo et maximo amico. Sed divina, quanti sunt addicta. Decem. Imo quindecim. Deus bone, ego mihi hominem ipsum cum tota familia dimidio addictum nolim. At ille uxorem tuam duplo emptam cupit. Animadvertistine in his orationibus, ubicunque adsit substantivum pretii, id in ablativo poni, ceteris aut in genitivo positis, aut in adverbium mutatis? Comparativum nunquam audisti sine substantivis, exceptis illis duobus, pluris et minoris. Sunt et alia verba, de quibus sumus loquuti, non admodum dissimilia, sum, facio, habeo, duco, aestimo, pendo, quae idem fere significant: fio itidem. Iunguntur autem his fere genitivis, multi, parvi, magni, pluris, plurimi, minoris, minimi, maximi, tanti, quanti, flocci, pili, nihili, nauci, huius, et si qua sunt his similia.
Ch.    Da exempla.

 

Aestimandi formu1a.

Aug.  Scis, quanti te semper fecerim. Tanti fies apud homines, quanti virtutem facies. Praeceptores meos semper feci plurimi. Aurum hac tempestate magni venditur, literae nihili sive pro nihilo ducuntur. Aurum minoris habeo, quam credas. Tuas minas flocci facio. Promissa tua duco minimi. Non pili te facio. Si tanti sapientia penderetur, quanti pecunia, nemo auro egeret. Pluris apud nos fit aurum sine sapientia., quam sapientia sine auro. Hoc pluris te habeo, quod doctus sis. Minoris hic fies, quod mentiri minime calleas. Hi multi fiunt, qui nigrum in candida vertunt. Hoc mihi pluris es, quod literas amas. Tanti apud omnes eris, quantum possidebis. Tanti ubique habeberis, quantum habebis. Non quanti habearis, sed quanti sis, interest. Tanti Christianum meum facio, quanti alium neminem. Inveniuntur et alia verba cum his genitivis et ablativis, quae natura sua non significant emptionem, aut aliud simile. Petrus osculum puellae scutato emit. Sit illi faustum; nolim ego basiare tanti. Quanti luditis? quanti coenastis? quosdam sexcentis sestertiis coenasse legimus: at Galli saepenumero liardo coenitant. Faustus quanti docet? Parvo: at pluris, quam Delius. Quanti igitur? Undeviginti aureis. Non discam mentiri tanti. Phaedria apud Terentium et rem, et seipsum perdidit. At nolim ego amare tanti. Quidam magno dormiunt. Demosthenes pluris siluit, quam alii loquebantur. Aequi bonique consulas oro. Est et aliud verborum genus, quae accusativum una cum genitivo aut ablativo casum exigunt, quae sunt: Accuso, id est, obiicio crimen, aut culpo, etiam absentem. Incuso, culpo extra iudicium. Arguo, reprehendo. Insimulo, impingo suspicionem culpae. Postulo, in ius voco. Accerso, defero, damno, condemno, pronuntio, illum esse in culpa. Admoneo, commonefacio.
Ch.    Exempli causa.

 

Accusandi formula.

Aug.  Scipio accusatus est ambitus, aut de ambitu. Arguis me impudentiae, ipse impudentissimus. Lepidus postulatus est repetundarum. Accersitus est capitis. Si hominem insimulabis avaritiae, male audies. Admoneto eum pristinae fortunae. Mortales ipso vocabulo suae conditionis admonentur. Commonefacito Lepidum promissi. Sunt pleraque, quae accusativum gemimum admittant. Doceo te literas. Exorat te veniam. Dedocebo te istos mores. Poposcit me mutuum. Hic eius rei mihi admonendus es, quod in his secundum accusativum etiam passiva obtinent, in aliis genitivus manet. A me doctus est literas. Postulavi me furti. Postulor furti. Accusas me sacrilegii. Accusor sacrilegii. Scio, te nondum expletum. Scio, animo tuo nondum esse satisfactum. Quando enim tantus elegantiarum helluo satietur? Sed convivis parcendum est, quos haec non omnes perinde delectant. A coena inter deambulandum, id quod rationi deerit, persolvemus, nisi quid aliud censes.
Ch.    Fiat ex tua sententia. Agamus gratias benignitati divinae, deinde paulisper deambulaturi.
Mi.    Pulchre dicis. Nihil enim hoc vespertino coelo amoenius, nihil salubrius.
Ch.    Petre, adesdum. Tolle suo quaeque ordine, ac vinum cyathis infunde.
Pe.    Iubesne agi gratias?
Ch.    Age.
Pe.    Graece mavis, an Latine?
Ch.    Utroque modo.
Pe.    Gratias agimus tibi, pater coelestis, qui tua ineffabili potentia condidisti omnia, tua inscrutabili sapientia gubernas universa, tua inexhausta bonitate cuncta pascis ac vegetas: largire filiis tuis, ut aliquando tecum bibant in regno tuo nectar illud immortalitatis, quod promisisti ac praeparasti vere diligentibus te, per Iesum Christum. Amen.
Ch.    Dic eadem Graece, ne ceteri, quod dicas, intelligant.
Pe.    'Eucaristoąmšn soi, p£ter oŁran…e, Š tĶ ¢ø·»tJ sou dun£mei kt…saj t¦ p£nta, Š tĶ ¢nexereun»tJ sou sof…v kubernīn ”pax£panta, Š tĶ ¢nexantl»tJ sou crhstŅthti ›kasta trefŅmenŅj te kaˆ aŁx£nwn. Car…zou to‹j uƒo‹j sou tÕ met¦ soą pot pie‹n tÕ tĮj ¢qanas…aj nšktar, Ö Ųpšcou kaˆ ŗto…masaj to‹j ¢lhqīj ¢gapīs… se, di¦ 'Ihsoą Cristoą, toą uƒoą sou, toą kur…ou ¹mīn, toą met£ sou zīntoj, kaˆ basileŚontoj ™n ˜nŅthti toą pneŚmatoj ”g…ou, e„j toŻj ¢iīnaj. 'Am»n.
Ch.    Habeo vobis, hospites candidissimi, gratiam, qui ad hoc conviviolum venire dignati sitis; oro aequi bonique consulatis.
Convivae  Nos vicissim gratiam referre volumus, non tantum habere. Proinde ne multis agantur gratiae. Quin potius surgamus et exspatiemur.
Aug.  Ducamus nobiscum virgines; nam eo minus molesta erit deambulatio.
Ch.    Recte sentis. Ne desint nobis flosculi, si forte locus flores non habebit. Utrum mavis nostris in hortis more poëtico reptare, an foris ad amnem exspatiari?
Aug.  Habent quidem horti tui amoenitatis permultum, verum eam voluptatem matutinis deambulationibus serva. At sole inclinato amnium aspectus oculos mirum in modum iuvat.
Ch.    Antecede igitur, Augustine, ut poëta dignum est: latus tuum claudam.
Aug.  Bone Deus, quantum comitum, quantam pompam nobiscum ducimus! Dici non potest, Christiane, quantum mihi placeam. Satrapes mihi videor.
Ch.    Age, nunc promissum praesta. Solve, quod recepisti.
Aug.  Quid me potissimum vis dicere?
Ch.    Ego quondam in Pollionis oratione quum multa, tum illud inprimis solebam admirari, quod tam facile, tam crebro, tam venuste orationem verteret: quae res non modo singularis ingenii, verum etiam multi usus mihi videtur.
Aug.  Haud iniuria istud in Pollione admiratus es, Christiane. Ille enim tum hac in re divinam quandam vim obtinet, quam quidem illi cum ingenii dexteritate quadam, tum plurimo et dicendi, et legendi, et scribendi usu contigisse opinor, potius quam ratione aliqua, aut praeceptione.
Ch.    At ego rationem aliquam istius rei, si fieri potest, exspecto.
Aug.  Ita, ut dixi, res habet. Verum quia te tantopere video velle, quantum potero, morem geram, easque ratiunculas, quas in Pollionis orationibus mihi visus sum animadvertere, ut potero, reddam.
Ch.    Age, percupio.

 

Brevis de copia praeceptio.

Aug.  Accingor. Principio res ipsa puris, electis ac Latinis verbis efferenda est: quod ipsum posse, non mediocris artificis est. Sunt enim permulti, qui nescio quo modo copiam et varietatem orationis affectant, quum ne semel quidem rem possint apte explicare. Isti, tanquam semel balbutisse sit parum, balbutiem suam aliis atque aliis modis reddunt balbiorem, tanquam ipsi secum certamen susceperint, ut, quam barbarissime dici possit, dicant. Itaque inepti synonyma quaedam congerunt, adeo interdum inter se dissidentia, ut ipsa mirentur, quo pacto convenerint. Quid enim absurdius, quam hominem pannosum, cui ne una quidem, quam sine pudore possit induere, sit vestis, eum tamen subinde suos pannos mutare, ac mendicitatem suam pro opibus ostentare? At nihilo minus ridiculi videntur isti varietatis affectatores, qui quum barbare semel dixerunt, repetunt idem multo barbarius, demum iterum atque iterum indoctius. Hoc est non oratione, sed soloecismis abundare. In primis igitur, ut dixi, res ipsa aptis atque electis verbis est explicanda. Deinde mutatoriis verbis utendum, si qua, quae idem efficiant, reperiantur: reperiuntur enim permulta. Demum ubi propria deficient, translatitiis erit utendum, si modo verecunda sit translatio. Ea quoque ubi deerunt, si per activa dixisti, ad passiva revertendum erit, quae nobis totidem orationes reddunt, quot ex activis constabant. Postea verba, si licebit, aut in nomina verbalia, aut in participia conmutabimus. Postremo, ubi modo adverbia in nomina, modo nomina in alias atque alias partes commutaverimus, per contrarium dicemus: aut affirmativam orationem in negativam commutabimus, aut retrorsum: aut certe, quod pronunciative dictum, per interrogationem efferemus. Nunc exempli causa hanc sententiam sumamus:

 

Literae tuae magnopere me delectarunt.

 

Literae.

               Epistola, epistolium, scripta, schedae, literulae.

 

Magnopere.

               Mirum in modum, miris modis, maiorem in modum, mirandum in modum, supra modum, plurimum, non mediocriter, summopere, maximopere.

 

Me.

               Animum meum, pectus meum, oculos meos, cor meum, Christianum.

 

Delectarunt.

               Voluptate affecerunt, recreaverunt, exhilararunt, voluptati fuerunt, oblectarunt, voluptate perfuderunt, mellitissimae fuerunt, iucundissimae, etc. Habes materiam; tuum erit componere. Experiamur igitur. Faciamus periculum.
Ch.    Tuae literae magnopere me delectarunt. Tua epistola mirifice nos exhilaravit.
Aug.  Verte activum in passivum, alia erit facies, ut: Dici non possit, quam tuis sim scriptis exhilaratus.

 

Item per alia verba idem efficientia.

            Tuis ex literis incredibilem cepi voluptatem. Ex epistola Celsitudinis tuae plurimum voluptatis accepi. Non mediocrem laetitiam tua mihi scripta attulerunt. Gaudio tua me scripta, quantus eram, perfuderunt. Hic non ita liceret mutare in passiva, nisi in illo postremo, perfusus gaudio, quod usitate dicitur; capiebatur a me voluptas; allatum est gaudium, non perinde usitate dixeris.

 

Per afficio.

            Singulari voluptate literae tuae me affecerunt.

 

Muta in passivum.

            Tuis scriptis incredibili sum affectus voluptate. Non parum gaudiorum tuum nobis epistolium peperit.

 

Per Sum et nomina adiectiva.

            Tuae mihi literae multis modis iucundissimae fuerunt. Fuit tua illa epistola sane quam gratissima.

 

Per nomina substantiva.

            Ineffabili voluptati tua nobis epistola fuit. Incredibili iucunditati fuerunt tuae literae.

 

Commuta in negationem.

            Tua scripta non mediocri laetitiae fuere. Nihil in vita tuis literis accidit iucundius.
            Quanquam hac ratione aliquoties iam usi sumus, quae non est negligenter praetereunda. Nam quoties multum, plurimum, singulariter, significare volumus, per contrarium verbum idem efficiemus: ut, vehementer te amat Henricus. Haud vulgariter te amat. Multum me iuvat vinum. Haud parum iuvat. Est vir singulari ingenio. Est vir ingenio non vulgari. Est homo doctrina admiranda. Est homo non contemnenda doctrina. Thomas est summo apud suos loco natus. Non infimo loco natus. Augustinus eloquentissimus fuit. Non ineloquens fuit. Carneades orator fuit nobilis; non ignobilis, non obscurus. Et id genus similia, quae nunquam non usu veniunt: sed admonuisse rem clarissimam satis est. Nec te lateat, bifariam nos huiusmodi orationum genere uti, modestiae causa, praesertim si de nobis ipsis loquamur: tum etiam amplificandi gratia. Nam non ingratum, pro valde grato: non vulgariter, pro singulariter, recte et venuste dicimus.

 

Modestiae causa.

            Ego literis meis nonnullam doctrinae sum opinionem consecutus. Semper curavi, ut in literaria gloria non postremas partes tenerem.
            De amplificatione superiora sunt exempla; nunc ad nostra revertamur. Nihil tua epistola unquam evenit gratius: Nulla res maiori unquam voluptati fuit, quam tua scripta. Nulla unquam ex re tantundem cepi voluptatis, quantum ex tuis literis amantissimis.
            Hoc modo singulae orationes superiores poterunt variari per interrogationem. Quid tuis literis in vita iucundius esse potuit? Quid epistola illa tua nobis evenit dulcius? Quid ita oblectavit unquam, ut proximae tuae literae? Hoc modo rursum singulas fere orationes variare licebit.
Ch.    Quid deinde fiet?
Aug.  Iam paulo liberius totam orationem vertemus, ut unam dictionem pluribus verbis circumloquamur.
Ch.    Dic exempli causa.
Aug.  Quod modo per nomen incredibile, modo per adverbium incredibiliter, dictum erat, unam dictionem aliquot verbis commutabimus. Literis consequi nequeam, quantum tuis literis sim delectatus. Et mihi scriptu, et tibi creditu perdifficile fuerit, quantae iucunditati tua mihi scripta fuerint. Explicare prorsum nequeo, quam sim tuis literis gavisus. Et item in infinitum. Rursum alio pacto. Nam hactenus et per negationem, et per interrogationem, postremo per infinitas orationes variavimus. Nam per subiunctivas sive conditionales variabimus hoc modo: Moriar, si unquam quicquam fuit tuis literis aut optatius aut dulcius. Peream, si ulla res maiori voluptati fuit, quam tuae literae. Ita me Deus amet, ut nihil in vita tuis literis accidit iucundius. Et item alia multa in hunc modum excogitare licebit.
Ch.    Quid deinde!
Aug.  Nunc ad translationes, similitudines et exempla fugiendum est.

 

Translatio est in his.

            Accepi literas tuas, quae mellitae fuerunt. Nihil nisi merae deliciae tua mihi scripta videntur. Mera voluptas sunt tuae literae. Et huiusmodi plurima. Sed cavendum, ne obsoletis aut durioribus translationibus utamur, quale est illud:

            Iupiter hybernas cana nive conspuit Alpes.

            Et quale est illud: Coena tuorum scriptorum me suavissimis epulis refecit[12].

 

Comparatio a simili.

            Tua scripta omni vel ambrosia, vel nectare suaviora fuere. Literae tuae quovis melle mihi fuere dulciores. Epistola humanitatis tuae et siliquam omnem, et mel Atticum, et saccharum omnee, nectar ambrosiamque deorum longe superavit. Hic quicquid dulcedine nobilitatum est, in medium adduci potest.

 

Ab exemplo.

            Nunquam adducar, ut credam, Hero Leandri sui literas aut maiore voluptate, aut pluribus osculis accepisse, quam tuas accepi. Vix crediderim, aut Scipionem eversa Carthagine, aut Paulum Aemilium capto Perseo magnificentiorem egisse triumphum, quam ego, simul ac suavissima tua scripta tuus mihi tabellarius reddidit. Huiusmodi tum ex fabulis, tum ex historiis infinita possunt inveniri. E physica vero sumuntur rerum similitudines, quarum quamplurimarum naturas memoriter tenere necesse est. Nunc si libet, in alia sententia tentemus.

 

Nunquam, dum vivam, tui ero immemor.

            Semper, dum vivam, tui meminero. Quoad vivam, nunquam me tui capiet oblivio. Prius vivere desinam, quam tui meminisse.

 

Per comparationem.

            Si umbram corpus poterit effugere, et hic animus tui quibit oblivisci. Tui memoriam ne Lethaeus quidem amnis poterit abolere. Praeterea per ¢dŚnaton aut, more poëtico, per contraria:

            Dum iuga montis aper, fluvios dum piscis amabit.
            Ante leves ergo pascentur in aethere cervi,

etc. quae non est multi negotii excogitare. Verum ne immodici videamur, his in praesentia contenti simus. Alias, si voles, copiosius hac de re colloquemur.
Ch.    Ego te, Augustine, iam plane exhaustum putabam: sed tu praeter exspectationem novum thesaurum indicasti, quem si pergas explicare, nox ante occupaverit, quam tibi eadem de re desint verba.
Aug.  Si ego hoc mediocri et doctrina et ingenio praesto, quantum Ciceronem ipsum valuisse credis, qui cum Roscio histrione certasse legitur? Sed sol nos relinquit. Humescit coelum, praestat imitari aviculas, tectoque ac lecto nos condere. Proinde vale, mi Christiane suavissime, in crastinum.
Ch.    Tu itidem bene valeas, Augustine omnium doctissime.

 


Succincta difficiliorum explanatio

1. Exstat versus Iuvenal. Satyr. XI.

2. Lege sumptuaria, quam tulit Consul Fannius Romae, sub bellum Punicum tertium. Lata fuit in haec verba: Permittuntur diebus festis centeni aeris: ceteris deni.

3. Lovanium urbs Brabantiae primaria. Belna, quae est in Burgundia, gallice Beaune.

4. Qui fuit severus Stoicus.

5. Versus est Horatii in epist. 5 lib. 1. ad Torquatum.

6. Id est, e gemma, seu poculo gemmis ornato; pars pro toto.

7. De Catio Epicureo, eruditissimo coenarum structore et auctore vide Horat. serm. lib. 2. sat. 4. Unde et quo Catius? etc.

8. Horatius lib. 2. epist. 2. v. 61 et 62.

9. Monogrammi dicuntur homines praetenues ac pusilli, a picturis, in quibus unica linea notantur homunculi, velut procul apparentes.

10. Verba sunt Iuvenalis in satyra 7.

11. Gymnasium, seu collegium a Carolo Magno Parisiis institutum anno post Christum natum 791.

12. Utramque apud Furium, de quo Gellius l. 18. c. 13. et Hor. Serm. II. 5.


Retro