Erasmus Roterodamus - Colloquia familiaria

 

XIII.

EUNTES IN LUDUM LITERARIUM


 

Euntes in ludum literarium.

SYLVIUS,  IOANNES.

Sy.   Cur adeo curris, Ioannes?
Io.   Cur lepus, ut aiunt, pro canibus?
Sy.   Quid hoc proverbii est?
Io.   Quia nisi adfuero in tempore ante recitatum catalogum, actum est de pelle mea.
Sy.   Hac quidem ex parte nihil est periculi. Modo praeterita est quinta. Inspice horologium, manus nondum attigit punctum, quod horam ab hora aequis spatiis dirimit.
Io.   At ego vix habeo fidem horologiis: mentiuntur nonnunquam.
Sy.   At mihi fide, qui campanae vocem audivi.
Io.   Quid loquebatur?
Sy.   Horam esse quintam.
Io.   Sed est et aliud, unde magis etiam timeam. Reddenda est memoriter hesterna lectio, satis prolixa. Vereor ut possim.
Sy.   Commune periculum narras. Nam et ipse vix satis teneo.
Io.   Et nosti praeceptoris saevitiam. Omnis illi noxia capitalis est. Nec magis parcit nostris natibus, quam si corium esset bubulum.
Sy.   Verum is non aderit in ludo. Quem igitur vicarium constituit?
Io.   Cornelium.
Sy.   Strabum illum? Vae nostris natibus. Is vel Orbilio plagosior est.
Io.   Verum dicis; et ideo non raro sum illius brachio precatus paralysin.
Sy.   Non est pium, imprecari praeceptori. Nobis potius cavendum, ne incidamus in illius tyranni manus.
Io.   Reddamus inter nos vicissim, altero recitante, altero codicem inspiciente.
Sy.   Pulchre mones.
Io.   Fac praesenti sis animo. Nam metus officit memoriae.
Sy.   Facile deponerem pavorem, si non adesset periculum. At in tanto discrimine quis possit esse securus animo?
Io.   Fateor; attamen non agitur de capite, sed de parte diversa.

 

Alia.

CORNELIUS,  ANDREAS.

Co.   Scite tu quidem pingis, sed charta tua perfluit. Charta subhumida est, ac transmittit atramentum.
An.   Quaeso, ut appares mihi pennam hanc.
Co.   Deest mihi gladiolus scriptorius.
An.   En tibi.
Co.   Hui, quam obtusus!
An.   Accipe coticulam.
Co.   Utrum amas scribere cuspide duriuscula, an molliore?
An.   Attempera ad manum tuam.
Co.   Ego molliore soleo.
An.   Quaeso, ut mihi describas ordine figuras elementorum.
Co.   Graecas an latinas?
An.   Latinas primum conabor imitari.
Co.   Suppedita chartam.
An.   Accipe.
Co.   Sed meum atramentum dilutius est, subinde infusa aqua.
An.   At meum linteolum prorsus exaruit.
Co.   Imminge; nisi mavis immeiere.
An.   Imo potius rogabo alicunde.
Co.   Praestat habere domi, quam rogare commodato.
An.   Quid est scholasticus absque calamo et atramento?
Co.   Quod miles absque clypeo et gladio.
An.   Utinam mihi essent articuli tam celeres. Equidem non possum dictantis vocem scribendo assequi.
Co.   Prima cura sit, ut bene scribas: proxima, ut celeriter. Sat cito, si sat bene.
An.   Belle: sed istam cantionem cane praeceptori, quum dictat, Sat cito, si sat bene.

 


Retro