F. Cervantes Salazarus - Aliquot dialogi

 

VI.

CIVITAS MEXICVS INTERIOR


 

CVACVS,  CAMORA incolae,
ALFARVS advena

Cu.  Plane tempus est, Camora, ut Alfarum nostrum, Ulixem alterum, quod tam anxie appetit, per Mexicum deducamus tantae urbis magnitudinem contemplaturum. Fiet enim inde ut, dum nos quae fuerint praestantiora docemus, audiamus alia, quae aut omnino sint nova, aut, si vetera, certiora fiant.
Ca.  Prudenter certe, ut soles, omnia, neque unquam maiori commodo docebimus quam si alios instruendo ipsi reddamur doctiores. Verum utrum ad id videtur commodius, pedestres an ut equestres incedamus?
Cu.  Id ipsum viderit Alfarus, cuius hoc unum hodie negotium acturi sumus.
Ca.  Praestabit equis insidere, ut vehentes sine lassitudine colloquamur, descensuri cum opus fuerit aut templa aut regiam ingredi.
Cu.  Quando ita vis, Alfare, mulam ascendito, quae te ex itinere defatigatum, sine succussatione et placidissime vehet, nosque equis insiliemus, Camora tibiis contractis et ego extensis, nam ita sunt strati.
Al.  Cur non ambo eisdem ephippiis, frenis, oreis et antilenis constrati sunt?
Cu.  Quod ut non omnibus hominibus omnia conveniunt, ita non omnibus equis omnia congruunt ornamenta. Phaleras enim alias generosus et magnus equus petit, alias mannus et gradarius.
Ca.  Prodeamus tandem, alias de his locuturi Alfarique claudamus latera ut ex aequo ipsius colloquio frui possimus.
Cu.  Cui insistemus viae?
Ca.  Tacubensi, quae et celebrior est et recta nos in forum perducet.
Al.  Quam exhilarat animum et visum reficit viae huius conspectus. Quam et extensa et ampla, quam recta, quanta eius planities, et ne hiberno tempore lutescat et obscena sit, tota lapidibus strata, per cuius medium, quod etiam facit ad eius ornatum et civium utilitatem, intra suum canalem, aperta ut magis delectet, aqua decurrit.
Ca.  De domibus, quas habet utrimque tanto ordine et ad perpendiculum positas, ut nulla ab alia vel latum unguem deviet, quid iudicas?
Al.  Superbae sunt omnes et operosissimae, et quales opulentissimis et nobilissimis civibus conveniant. Singulas non aedes, ita sunt bene materiatae, sed arces dixeris.
Cu.  Tales oportuit principio fieri in tanta hostium multitudine, cum cingi muris et turribus muniri civitas non posset.
Al.  Praesens consilium, neque se, ut nihil desideraretur, plus iusto efferunt, idque ni fallor, tum ut in terrae motibus, cuiusmodi audio esse aliquot in hisce regionibus, concussae altitudine sua non corruant, tum ut ex aequo omnes solem admittant, alias aliis nequaquam obumbrantibus.
Cu.  Decuit etiam et ea ratione non solum, ut vides, amplissimas et spatiosas esse vias, sed domos, uti optime iudicasti, non multum surgere, salubrior ut esset civitas, non impedientibus editissimis aedificiis, flantibus et reflantibus ventis, qui una cum sole pestiferos quos palus, quae in proximo est, vapores emittit, discutiunt [et] longe arcent.
Al.  Aedium antepagmenta non ex lateribus aut vili alia materia, sed ex magnis saxis artificiose positis constructa sunt, in quorum superliminaribus insignia sunt dominorum. Culmina item plana sunt, prominentibus in viam ex subgrundis canalibus ligneis et fictilibus pluviam veluti evomentibus.
Ca.  Num aliter Hispanae teguntur domus?
Al.  Non eodem modo cunctae, pleraeque tamen in utraque praesertim Castella - nam in Baetica varius mos est - imbricibus sive tegulis incurvis cooperiuntur, ita inter se conexis ut, multis ceu tubis factis, imbres excipiant et reiciant in impluvium, eiusmodique aedificiorum culmina, quae alii fastigia, alii summitates appellant, ab utroque lato, non transverso aedificii pariete, in acutum semper fastigiant, eminentibus insuper ornatus gratia, ventorum indice, turriculis et pyramidulis quibusdam. Quae tecta, quod in duas partes devexa sint et pluviam receptam in utramque partem deducant, a pectinis similitudinem pectinata dicuntur, quemadmodum testudinata quae in partes quattuor protenduntur. Haec autem vestra subdialia pavimenta, qualia primum Graeci excogitavere et nunc sunt in Campania, genuino vocabulo nuncupantur. Sed, quaeso, quae est haec, quae ad dexteram, transversa item amplissima et maxima via lapidibus strata, in tam longum altior et munitior ceteris, tot inferne tabernas habens, domus protenditur et dilatatur?
Ca.  Regiae membrum est, et eius alterum est hoc, quod respicit in alteram hanc viam, utrumque, quae est in latere, copulat turris.
Al.  Urbem alteram, non palatium mihi narras!
Cu.  Ab hac via, quae uti vides in latum Tacubensem dividit, omnis generis mechanicarum et illiberalium artium operarii et artifices, quales sunt fabri lignarii, ferrarii, claviles[1], sutores, textores, tonsores, pistores, pictores, caelatores, sartores, caligarii, armamentarii, candelarii, arcuarii, spatharii, pistores dulciari, caupones, tornarii et reliqui ab utraque parte, ad forum usque, nullo alio alterius condicionis aut artis homine admisso, habitant.
Al.  Quantus strepitus et quantus obequitantium et deambulantium concursus et rumor! Dixeris plane non viam publicam sed emporium esse. Superiora huius membri tam magnis fenestris decorata, qui habent?
Cu.  Regii consiliarii, et membrum aliud, interius, quod magnificentius est, Prorex.
Al.  Dignum certe tantis viris domicilium. Sed quid illa significant pondera ex demissis funibus pendentia? Vah! Non animadverteram: gubernacula sunt horologii.
Cu.  Recte ais in editaque hac turri, quae etiam utrumque aedium latus communit, eo est collocatum, ut, cum sonuerit, undequaque ab incolis audiatur.
Al.  Prudenter factum.
Cu.  Iam adest forum, attentus, quaeso, intuere num aliud amplitudine et maiestate par huic aliquando videris.
Al.  Equidem, quod meminerim, nullum nec censeo in utroque orbe aequale inveniri posse. Bone Deus! Quam et planum et capax est, quam hilare, quam undique ambientibus superbis et magnificis aedificiis illustratum, quae descriptio, quae facies, qui positus et situs! Revera si porticus illae, quae nunc contra nos sunt, e medio tollerentur, integrum exercitum capere potuisset.
Cu.  Tanta fori amplitudo in causa est, quo minus in aliis res venales afferantur. Nam quod Romae Suarium, Olitorium, Boarium, Livium, Iulium, Aurelium et Cuppedinis erant, hoc unum pro cunctis Mexici est. In hoc uno institutae sunt nundinae, in hoc fiunt auctiones, in hoc quaecunque sunt venalia reperies et ad hoc totius provinciae mercatores suas merces adferunt et important, in hocque, ut in summa dicam, quaecunque sunt in Hispania potiora, confluunt.
Ca.  Haec est regalis aulae facies et tertium eius membrum.
Al.  Etiam si non praedixisses, id satis superque testantur superiora illa deambulacra tam multis et magnis columnis speciosa, regiam quandam maiestatem prae se ferentia.
Cu.  Teretes sunt columnae, nam quadrangulas et in his striatas et medianas non perinde commendat Vitruvius.
Al.  Quam convenit in ipsis cum longitudine crassitudo!
Cu.  Epistylia vide quam sint arte fabricata.
Al.  Spirae nihilo inferiores sunt, et qui reddunt solarium aeternum quique ipsum vere regalem faciunt, sunt arcus ex eodem marmore artificiose facti, trabium loco columnis impositi, tectum, ne unquam ruat, sustentantes. Marmorei sunt etiam cancelli, ne quis cadat in praeceps.
Cu.  Tecta huiusmodi aperta, quae tu solaria ab excipiendo solem sive deambulacra a deambulando dicis, antiqui etiam procestria dixere. Fiebant autem aequalibus columnarum marmorearum latericiarumve intervallis, patula super quarum epistylia arcus curvabantur, ut in his, speciosior ut foret structura. Arcus autem in hisce aedificiis formabatur in hemicyclum, quemadmodum et caelestis, quem irim appellant. Muniebantur, ne quis prolaberetur, lorica aut ex marmore aut ligno. Ea in re bellica saepimentum fuit, quo obsessores urbes cingebant.
Al.  Docte quidem id, pergulas tamen a pergendo fortasse, quibus consimiles sunt patentes exedrae, nominatas audio, quae cavaedium sive hortos et plateas prospectarent et in quibus sol ac luna suos radios immitteret. Cancelli, qui muri erant cenaculorum, ora ab iniuria lapsus inibi incedentis defendentes, nuncupati sunt vel periboli, quos divus Hieronymus septa, coronas et circuitus appellat, vel loriculae, eadem metaphora qua loricae.
Ca.  Nunc contemplare quanta desuper quantoque cum ordine sit tabernarum multitudo, et ipsae quam refertae pretiosis mercibus, quot adsint adventores, quot emptores, quot venditores, quantus iuxta obequitantium numerus, quanta strepat negotiantium turba, ut non immerito possis affirmare huc confluxisse quidquid est praeclarum in orbe toto.
Al.  Qui est ille tantus hominum concursus, in regia pergula contente modo, modo lente deambulantium, subsistentium nunc, nunc festinantium, clamantium et tacentium invicem, ut furere videantur?
Cu.  Litigatores sunt, negotiorum gestores, procuratores, scribae et alii, qui a praetoribus urbis ad consiliarios regios, superiores iudices, provocant.
Ca.  Est illic statim regium praetorium, quo illi conveniunt litigaturi. Ipsum autem si libet videre, ab equis desiliamus, visuri etiam pedites quae sunt circum forum omnia.
Al.  Nihil erit gratius.
Cu.  Hoc est vestibulum, deinde sequitur atrium, sed ad praetorium hi ducunt gradus.
Ca.  Hoc quod vides cubiculum, tot mensis, scabellis et scribis occupatum, tabellariorum praefectus, vir satis industrius, possidet. Hic autem, qui iuxta est, sine foribus ingressus aditum praebet ad viceregis habitationem et prominet in atrium. In proximo est praetorium. Iam caput aperi et tacitus ac reverenter ingredere et, si quid volueris, summisse dicito.
Al.  Amplum sane et ornatissimum praetorium et quod introeuntibus nescio quam imperet reverentiam. Medium consiliari quattuor proregem continent, sublimes sedent et cuius est hac hebdomade decernendi et ius reddendi munus dumtaxat loquitur idque non multis et raro, nam silentium auget gravitatem, numquam ceteri, nisi cum res est controversissima aut nosse rectius quicquam volunt, colloquuntur. Villosis tapetibus superius pavimentum contectum est et subsellium holoserica cortina Attalico texto circum ornata, cui adhaerent, pendente et obumbrante cooperitur.
Cu.  Ex bombycino villoso, cui insidet prorex, pulvinar est, et eiusdem telae est quoque suppedaneum. Paulo inferius ad utrumque latus consident advocatus fisci, praetorii summus officialis, pauperum advocatus, Indorum patronus et tutor et reliqui iurisconsulti, qui causas suscipiunt, patrici etiam et urbis senatores singuli pro munere et dignitate locum sortiti.
Ca.  Inferna duo latera, ad quae per gradus descenditur, procuratores et scribae occupant et e conspectu consiliariorum scribarum praefectus et causarum enarrator mensae incumbunt, decreta scribens alter, alter rem uti gesta est referens. A tergo est ligneus clatrus, quo dividitur praetorium, ne promiscua multitudo et vulgus hominum consideant cum reliquis. Post clatrum stant qui, si digni sunt, sedere tamen nolunt et alii qui, etiamsi velint, sedere non permittuntur, quod sint eo honore omnino indigni.
Al.  Qua reverentia surgens detecto capite senex ille advocatus clienti suo patrocinatur!
Cu.  Animadverte etiam ut e regione stans alter non minus canus, modestissime prius venia petita, repugnat et contradicit.
Ca.  Iam utrique praetorii ianitor silentium indicit, quod sint plus satis altercati. Discedamus ut quae supersunt videnda possimus ante prandium Alfaro patefacere. Rursus aperiamus capita.
Al.  Plane qui hoc vidit praetorium non est cur aut Granatense aut Vallisoletanum, quae longe gravissima in Hispania sunt, adire cupiat.
Ca.  Palatio et infernis eius tabernis continuantur mox, interposita via Franciscana, latissimae et longae porticus, celebriores profecto quam fuere Romae, Corinthia, Pompeia, Claudia, Livia.
Al.  Claudia diffusas ubi porticus explicat umbras.[2]
Ca.  Ibi est medius Ianus, locus mercatoribus et negotiatoribus designatus, ut Hispali sunt gradus et Antverpiae marsupium, quibus locis praeest Mercurius.
Al.  Supra porticus sunt, ut reor, eorum habitacula, qui in subiectis tabernis merces venditant.
Ca.  Recte coniectasti.
Al.  Quo pertinet via illa quae per lapideum pontem excurrit ultra porticus?
Cu.  Ad Augustinianorum coenobium.
Al.  Nihilo angustior est Tacubensi.
Cu.  Tales sunt pleraeque, si lapidibus forent constratae, sed considera nec obiter porticus, quae sunt in transverso orientem respicientes - nam regis aula meridiem versus est posita -, quantum forum illustrent ac decorent.
Ca.  Sub ipsis forum est quod appellant inferius, locus in quo iudicia exercentur. Ibi duo consident praetores ab urbis senatoribus quotannis creati, necis vitaeque potestatem habentes.
Al.  Fora tria iudiciaria fuerunt Romae, Mexici autem quot sint me latet.
Ca.  Totidem sunt si ecclesiasticum annumeres, nimium tamen ab illis diversa.
Al.  Hinc, ut arbitror, emanavit illud vulgo receptum: foro utere.
Cu.  Ita existimo. Superius Curia est procestrio, columnis et arcubus ex lapide, plateam spectanti, insignis. Eaque a tergo contigua est carceri, qui ad regii differentiam civicus inscribitur, post quem statim adest macellum.
Cu.  A facie mox continuatur regii Aerari domus, Curiae maiestate non dissimilis. Argentarii intra eam domum, loco inferiori et spatioso, argentum caelant veluti conclusi, idem, ut fraus absit, alibi facere prohibiti. Inferius etiam sub porticibus regiae fiunt auctiones et rude argentum a Caesaris officialibus libratur, ei ut quinta pars cedat. Quas dominae Marinae dicunt, cum prominentibus in forum domibus, quae sequuntur porticus, alterum tantae plateae latus claudunt. Haecque tam pulchra et solariorum et porticuum series fossa incili, quae in paludem influit, sic iuvatur: ut quaecunque sunt incolis necessaria, cavatis trabibus, contis quibusdam remorum vice ab Indis actis, a longe importentur.
Al.  Venetias ipsas videre videor.
Ca.  Hoc, quidquid est soli in quo posita est civitas, olim totum aqua fuit, inexpugnabilesque et reliquis omnibus Indis superiores idcirco Mexicani fuere. Nam paludem inhabitantes, cavatis magnis lignis, quibus pro cymbis utebantur, in finitimos tuto excursiones faciebant, nihil ab eisdem cladis accipientes, in domos veluti in munitissima asyla, circumdante aqua natura munitas se recipientes.
Al.  Qui fieri ergo potuit ut Cortesius tantam hominum multitudinem, loco palustri nec equitibus nec peditibus opportuno, debellare potuerit?
Cu.  Arte illusit artem, constructis opera Martini Lupi navigiolis eiusmodi, explorata prius aquae altitudine, ut uno trabes multas Indorum et adoriri et superare potuisset.
Al.  O virum industrium et praeter caeteros animo excelso et non nisi ad maxima natum!
Ca.  Eius aedes sunt contra regiam positae, quamque non obscure auctoris sui invictum et praestantem animum testentur perpende.
Al.  Quanta et quam munita facies! Ex calce lapide lignisque cedrinis totae sunt structae, ab altero latere in fossam desinentes, in atria tria, singula magnis quattuor membris decorata, divisae. Antepagmentum et vestibulum reliquo aedificio respondent. Verum a quo habitantur? Nam ipsarum dominus agit in Hispania.
Cu.  Ab eiusdem gubernatore Petro Ahumada, viro et prudentia et fidelitate claro, dignissimo certe cui res tanta demandetur.
Al.  Sic accepi a multis, cum agerem in Hispania. Quod est tamen templum illud in medio foro positum?
Ca.  Summum et urbi supremum Virgini Matri sacrum.
Al.  Quid ais? Num in quo archipraesul una cum canonicis, confluentibus prorege, consiliariis et urbe tota sacra peragit?
Cu.  Ipsum, neque alibi melius Deo cultus exhibetur.
Al.  Dolendum quidem in tanta urbis celebritate, cui nescio an alia sit aequalis, et in tanta civium opulentia, adde et in conspectu populi totius, tam parvum, tam humile et tam parum ornatum erectum esse templum, cum in Hispania nihil tam illustret Toletum. urbem alioqui nobilissimam, quam ditissimum iuxta et speciosissimum templum. Hispalim, opulentissimam civitatem, sublimis et longe opulentior sacra domus nobilitat. Quid dicam, reliqua vel oppidulorum fana tam sunt eximia et aedificia cetera superantia, ut nihil quam ipsa sit aeque visu dignum.
Ca.  Reditus quos habet pertenues in causa sunt, quo minus pro magnitudine urbis templum structum fuerit, ad quod accessit ut per hos proxime exactos quinque annos, pontifice caruerit. Dato tamen nunc Alphonso Montufare religione et litteris pastore consummatissimo, magna spes est erectum iri brevissime quale par est et ipse cupis.
Al.  Quo respicit haec via tam spaciosa et quae ab aedibus Marchionis domibus caret et in fine platea fit?
Cu.  Ad hospitale affectorum morbo Gallico, aedificium quidem, si artem spectes, non contemnendum.
Al.  Cuius est tam edita illa domus quae est ad sinistram antepagmento eleganti et cuius suprema solaria multo editiores media turres amplectuntur?
Cu.  Archiepiscopi habitatio est, in qua, quod mirabere, prima illa contignatio seu compages, ferreis clatris variata et a solo procul distans, firmo fixoque usque ad ipsas fenestras innititur fundamento.
Al.  Nullis diruetur cuniculis. Iam in hac eadem serie, quae est illa postrema domus, forum terminans, tot in superiori et inferiori ad Occidentem membro fenestris patentibus decorata, ex quibus veluti clamantium voces emissas audio?
Cu.  Minervae, Apollinis et Musarum domicilium est officinaque, in qua rudes adolescentium animi et ad virtutem et ad sapientiam formantur; qui vociferantur professores sunt.
Al.  Et haec, quae viam secat, unde aquae canalis?
Cu.  Eadem quae per Tacubensem viam defluebat. Sed iam hinc, priusquam equos conscendamus, quam amplae quamque protensae sint duae istae viae, quae se mutuo dividunt et veluti crucem faciunt, considera. Tacubensis haec, quae hoc loco nomen amittit, recta ducto canali ad arcem usque, quam nos Tarazanas dicimus, deducitur, adeo longe desinens, ut id nec linceis oculis videri possit. Haec altera non minori amplitudine nec minus longa, quae per forum iuxta Academiam, et Marchionis domum, transmisso ponte fornicato, multo ulterius quam sit hospitale Marchionis Virgini Matri dicatum differtur, nobilissimis ornatissimisque Mendozarum, Cunigarum, Altamiranorum, Astradarum, Avalorum, Sosarum, Alvaradorum, Sayavedrarum, Avilarum, Benavidorum, Castellarum, Villafanarum et aliis, quas non memini, familiis utrimque clara est.
Al.  Aedes omnes structura sua paria cum incolarum nobilitate faciunt.
Ca.  Istac recta eamus ad Dominicanorum usque monasterium, transversas obiter ornatissimas vias inspecturi.
Al.  Vix huius fines conspicio, cum apertissima sit.
Cu.  Iam adest secunda superiori neque angustior neque brevior, nam ad divi Dominici, si compendium non fit, tres sunt.
Al.  Quem habent dominum aedes istae, quarum facies tanta maiestate, quod in aliis non animadverti, exsecto marmore et ad perpendiculum continuato, surgit. Amplissimum est atrium et multis etiam ex lapide, quae ad latera porticus faciunt, columnis ornatum. Hortus, ut apparet, satis amoenus, hinc perspicuus fit, ianuis ut nunc apertis.
Ca.  Dominus fuit doctor Lupus, expertissimus et reipublicae suae haud parum utilis medicus. Nunc habitant liberi, quos reliquit et multos et a parentis probitate nihil degenerantes.
Al.  Non erit igitur cur metuat illud, O domus antiqua quam dispari domino dominaris.[3]
Cu.  Ut se aperit haec quae ad divum Dominicum via ducit, ab altera parte aedificio non ignobilis.
Al.  Ante introitum fit platea, superbaeque satis viam terminant ad utrumque latus aedes.
Cu.  Hic siste paululum ac unicu intuitu vias duas, alteram quae ad forum tendit et nomen habet a coenobio, omnis generis opificibus refertam, et alteram quae ad vestales ducit, contemplare.
Al.  Ubique civitas est Mexicus, hoc est ubique clara et insignis suburbi nescia. Sed modo libet amplitudinem et situm monasterii attentius inspicere, positus aliquantulum erectus est a via, planus et in quo propterea quam sit multo altius templum videtur.
Cu.  Iuvatur loci natura, nam hinc vel ad forum vel ad sacras virgines declive semper solum est.
Al.  Ambitus monasterii est maximus et ante ipsam ecclesiam quadratae figurae spatiosa valde platea, parietibus cincta, sacellis sive larariis ad angulos constructis, sed in quem usum, non satis intelligo.
Ca.  In magnum, ut scilicet sollemnibus et festis diebus Christi natali, morte, resurrectione, ascensione, Virginis Matris conceptione, partu, apostolorum et divi Dominici festivitate, religiosi et cives vota facientes, praecedente cruce et sequentibus imaginibus, oraturi, factis spatiis ad singula consistant, claustro huc progressi, quod angustius est quam ut tot cives capere possit.
Al.  Amplissimum et sublime quidem templum est, oportet interiora esse talia.
Cu.  Hortum monachorumque domicilium laudasses non minus, si modo daretur videre.
Al.  Per apertos intubos in hac etiam via, quae ad moniales pertinet aqua deducitur.
Ca.  Occultis et subterraneis, ut liquida et clara influat, uberior multo in monasterium derivatur.
Al.  Ex quo fonte aquae tantum?
Cu.  Ex Chapultepeco Indorum annalibus et aquae multitudine praestantissimo, ad quem si videbitur ibimus a prandio, ex promontorio, quod prope est, exteriorem Mexicum, ne quid lateat, inspecturi.
Ca.  Haec est domus, quam virgines inhabitant quae se Christo devoverunt. Dei genitricem supra limen positam salutemus. Salve mortalium spes maxima, quae cum sis quod eras, nec fuisti quod es, iam utrumque diceris: virgo scilicet et mater, nos per antiquam labem irae filios, filio tuo Deo et homini conciliare dignare, hereditatem aeternam, quam amisimus, te favente ut rursum adire mereamur, amen.
Al.  Quam praestant structura, quae se mutuo conspicientes, in proximo sunt aedes.
Cu.  Non minus speciosae quam munitae.
Al.  Tales semper commendari audio sed quae sunt ultra incile hortu, quem habent intus, et depictis summitatibus gratae magis apparent. Verum quid sibi vult illud ut supra aquam aqua etiam imbutae indicae cymbae natent, aenigma quidem Aedipo dignum.
Ca.  Davus solvet[4], nedum Aedipus. Nam quae fert trabes aqua non est potui, quae autem fertur ex fonte per ligneam, sicuti continuo inspicies, magnam canalem in subiectas cymbulas ex alto, magno strepitu cadit.
Al.  Intellexi, video quod admonueras. Proh Iupiter, quanta lintrium copia! Hunc autem vicum, quem iam ingredimur, tam magnis et praestantibus undique domibus conspicuum, tam spatiosum, aqua duplici commendandum, altera irrigandis pavimentis et altera potui satis congruenti, cuiusmodi cives habitant?
Cu.  Nobiles et quorum aliqui ignotam historicis regionem Caesaris imperio subiecere: Cervantes, Aguilares, Villanuevae, Andradae, Xaramili, Casteņedae, Iuarei et alii Avilae reliquique quos esset longum recensere.
Al.  Quam elegans deinde sequitur platea et quae aedes ad quas pertinet non minus elegantes mirum in modum decoret, prospectusque hinc per stratam viam in agrum amoenissimus est!
Ca.  Quin potius, quod non erit minus gratum, ad viam hanc, quae Franciscana a coenobio denominatur, per cuius medium etiam excurrit aqua, editis et magnificis aedibus claram et in forum tendentem oculos converte.
Al.  Nihil est Mexici non magnopere laudandum, sed haec via perplacet, quod ad Tacubensem quam proxime accedat et eo amplius commendatione digna, quod declivior procedat, caenum in hieme nunquam admissura.
Cu.  Hac deflectamus ab altera porta monasterium melius conspecturi.
Al.  Quis possidet domum hanc quae est ad dexteram tam operosam et tam altis tabulatis viae et incili eminentibus?.
Cu.  Castaneda, unus ex provinciae debellatoribus.
Al.  Non facile expugnabitur muniente fossa supra quam incumbit.
Cu.  Ex hoc sulco aquario per cuniculos impositis canalibus in monasterium et eius hortum, opposita ex ferro perforata lamina, defaecatissima aqua diducitur. Nunc consiste, nam vector ex foribus patentibus aut, si mavis, descendens, atrii Franciscani amplitudinem et quae sunt potiora considerabis.
Al.  Planities Dominicanae non cedit sublimisque in eius medio Crux posita caelum videtur attingere, oportet profecto procerissimas fuisse arbores ex quibus desumpta fuerit. Arbores etiam circumquaque tanto ordine positae et adeo obumbrantes non minus oculos pascunt, altitudine cum cruce contendentes, lararia quoque sunt in angulis, arbitror, in eundem usum.
Cu.  Rem acu tetigisti.
Al.  Placet tamen omnium maxime quod est post clatros ligneos a fronte totum apertum et late patens sacellum, cuius tectum, longe certe a solo distans, sublimibus et se fastigiantibus ex ligno fabre quidem factis et in quibus materiam opus commendet columnis sustentatur.
Ca.  Adde et eo pacto dispositis, ut sacra facientem sacerdotem undique Indorum omnis multitudo, quorum huc diebus festis confluit maxima, audire et videre possit inoffense.
Al.  Templum non est admodum capax.
Cu.  Contionante praesertim Bustamantio.
Al.  Accepi eximium hunc virum magno cum applausu a Mexicanis audiri.
Ca.  Dignissimus est qui ex aequo ab omnibus audiatur, quod perspicue doceat, magnopere delectet et vehementer moveat.
Al.  Absolvisti numeris omnibus oratorem. Quam tamen se extendat hortus ex parietum longissima serie et supra ipsos prominentibus arboribus satis quidem apparet.
Cu.  E regione collegium est promiscuorum puerorum, utrique Ioanni consecratum.
Al.  Quos tu appellas promiscuos?
Cu.  Hispano-indos.
Al.  Dic explicatius.
Cu.  Orbatos, qui nati sunt ex hominibus Hispanis et Indicis feminis.
Al.  Quid ibi conclusi agunt?
Ca.  Legunt, scribunt et quod est potius, in his quae ad Dei cultum pertinent, instituuntur. Bini in talaribus vestibus incedunt, plerumque quaterni, quia pueri.
Al.  Quid acturi ubi adoleverint?
Cu.  Liberalibus qui ingenio valent, ceteri qui non perinde mechanicis et circumforaneis artibus incumbunt, quo fit ut, una cum aetate crescente virtute, viri facti, nisi inviti ad malum induci non possint.
Al.  Nunquam est reipublicae tam bene consultum, quam cum sic formantur pueri, ut virtutem quam semel imbiberunt, confirmati postea, nunquam possint relinquere.
Cu.  Plurimum refert vel ad felicitatem vel ad miseriam quibus a teneris imbutus fueris et in quibus obcallueris.
Ca.  Hoc est aliud incile transversum et cui adhaeremus, caenobium occidentem versus ambit.
Cu.  Hinc redduntur apertae Indorum aediculae, quas, quia humiles sunt et humi serpunt, intra nostratia aedificia obequitantes conspicere non potuimus.
Al.  Sine ordine.
Cu.  Ita semper tulit ipsorum consuetudo. Ad sinistram, non est procul, aliud promiscuarum puellarum collegium non minus quam puerorum celebre.
Ca.  Ibi diligenter asservatae, ubi muliebres artes, consuendi scilicet [et] acu pingendi, edoctae sunt et in his quae ad christianam pietatem attinent instructae ad annosque nubiles pervenere, maritis copulantur. AL Magnum sane utriusque sexus remedium commemoras. Illud tamen quod est post aquaeductum albicans et eminens templum tanta in amplitudine positum cui ex divis nuncupatum est?
Ca.  Ioanni Baptistae.
Cu.  Iam superbum valde et elegantissimum, si quod aliud in orbe toto aedificium, considera, nomen est ei tabernae Teiadae, ab usu et auctore nomen tenens.
Al.  Nihil unquam vidi praeclarius. Triangularis est structionis figura, duo latera porticus et latae et longae nimium columnis aeque magnis distinctae claudunt. Tertium fossa redundans aqua circuit. Intra porticus tabernae sic inter se similes sunt, ut nisi numero nulla ab alia distingui possit. Interiora tabernarum etiam nihil invicem differentia, tam sunt arte constructa ut, quod miror in parvo solo, integra sit domus, ut neque vestibulum, neque atrium, neque stabulum, neque culinam, neque triclinia et cenationem, neque quae sunt reliqua desiderare possis.
Ca.  Supra porticus superna sunt tabernarum membra, quae solem et lucem magnis fenestris in omnia pene superiora cubicula inferunt. A tergo incile est tabernis omnibus commune, quod ad duo porticuum latera tantopere ampliatur dilataturque, parietibus undequaque clausum, ut plane speciem duorum portuum reddat, ad quod per gradus marmoreus descensus est.
Al.  Quanta est ibi lintrium copia, quam multae onerariae trabes importandisque mercibus optimae, Venetias ut non sit cur desideres. In proximo contra tertium latus Indorum est amplissimum emporium, in cuius medio, edito loco positum, pulsatur cymbalum. Ad latus adest patibulum, ad quod per ianuam et gradus aliquot introitus et ascensus est, a longe satis conspicuum, quod a terra non parum tollitur. Quam multi omnis generis et omnis aetatis huc Indi empturi et vendituri confluunt! Quantus est vendentium ordo et quam multa venduntur quae ipse alibi venalia nunquam repperi!
Cu.  Ut sunt hominum diversi mores et linguae, ita terrarum non est idem ingenium nec eadem natura.
Al.  Mille hominum species, et rerum discolor usus[5]. Et illud India mitti ebur, molles sua thura Sabaei[6]. Verum quae sunt ista quae sedentes Indi Indaeque venditant? Nam specie apparent vilia et infima pleraque.
Cu.  Quae terra suggerit: agi, frisoles, aguacates, guaiavae, mamei, zapotes, camotes, gicamae, cacomitae, mizquites, tunae, gilotes, xocotes et alii id genus fructus.
Al.  Inaudita nomina, ut nunquam visi fructus. At quae sunt potiones illae in magnis testaceis vasibus?
Cu.  Atole, chian, zozol, ex seminum quorundam farinis confectae.
Al.  Peregrina vocabula.
Ca.  Ut nostra ipsis.
Al.  Quid rei est ater ille liquor, quo ceu bitumine crura obliniuntur et fiunt magis nigra quam Aethiopum? Eiusdem etiam coloris quid est illud quo veluti caeno aliquo capita illiniuntur et quasi argilla incrustantur? Quorsumque id fiat exponite.
Cu.  Liquamen Indice appellatur ogitl eoque utuntur Indi adversus frigus et scabiem. Argilla vero ipsorum lingua sive zoquitl sive quahtepuztli nuncupatur, utilis ad denigrandos capillos et pediculos interimendos.
Al.  Ignota quidem Hippocrati, Avicennae, Dioscoridi et Galeno, medicamina. Vermiculorum etiam conspicio venalem copiam et quidem magnam. Rogo quorsum, nam concitor ad risum.
Ca.  Aquatiles sunt et ex palude afferuntur. Indico sermone oquilin dicuntur eisque et ipsi vescuntur et passerculos suos alunt.
Al.  Mira narras. Quis unquam crederet hominibus obsonium esse vermes, cum vermibus sint homines vita functi?
Ca.  Semina item, variae quoque virtutis exposita sunt, qualia sunt chia, guahtli, herbarumque et radicum prostant mille genera, nam iztacpatli a phlegmate purgat, tlalcacaguatl et izticpatli a febri liberant, culuzizicaztli capitis gravedinem levat, ololiuhqui ulcera et latentia vulnera sanat et, quam nos mechuacanensem radicem appellamus, Indi pariter et Hispani ad evacuandos humores experti sunt adeo salutarem, ut ruibarbo, scamoneae et casiae pupulae, quam medici benedictam medicinam nominant, non sit tantus usus et utilitas.
Al.  Genuit ubique terrarum natura rerum parens, pro soli varietate, varia et mira, quae accolis suis ut sunt utilia, ita exteris perniciem afferunt. Illa tamen tam ampla et crassa folia, quae utrimque spinis horrida sunt et in acum desinunt, supra quae tot herbae, tot radices et alia multa imponuntur, ex qua desunta sunt arbore?
Ca.  Ex ea quae maguei a nostris et ab Indis metl nuncupatur, in tot ac tantos usus necessaria, ut non in plures fuerit olim gladius Delphicus [7] ac, nisi eius tanta foret in Indico solo copia, nihil tam accederet admiratione dignum.
Al.  Consuetudo pariendi tollit admirationem, cum nihil sit tam admirabile atque ita ea in rebus ceteris aut adimit, aut mimuit mirationem, unde optime ille: quod tu miraris, ridet alter.
Cu.  Arbor est, ut eam tibi primum depingam, quae se nimium ad radicem multis et magnis foliis crassissimis et acuminatis a lateribus rigentibus aculeis diffundit, deinde, recta veluti columna aut pinus ramis nudata, ad hastae altitudinem surgit. Crassior fit in fine et, cum satis est matura, pallidos mittit flores, abscisa nunquam renascitur, relicta post annum arescit, sed ex folio rursus sato, arbor prodit altera.
Al.  Ut ex combusta phoenice phoenix, sed iam ad commoda venito.
Ca.  Ex foliis viridibus in aqua et supra saxa contusis et erasis veluti cannabis fit, ex qua fili, et ex filis telae linteorum loco et funes tam crassi quam tenues. Acuum vice sunt spinae, rigidiores quam si ferreae forent, in quas singulas singula desinunt folia, quae pro tegulis etiam imponuntur domibus tegendis, infima ipsorum albicant et tenera sunt sicque ab Indis condiuntur, ut palato accedant gratissima. Haec eadem, si arida sint, combusta loco sunt acapnorum ignemque sine fumo edunt placidissimum. Cinis commendatur magnopere, ad varia utilitates. Eradicata quae tendit in altum arundo trabis vice subponitur aedibus, eoque loco ex quo est evulsa, licoris fit receptaculum foliis clausum undique, ex eoque licore mel primum, deinde vinum, postremo acetum conficitur. Et ex durato mele saccharum, multoque alia plura, nam tam multa sunt ut contineri memoria nequeat, conficiuntur, quae neque Plinius neque Aristoteles naturae diligentissimi indagatores vel somniarunt, nedum tradiderunt.
Al.  Nova certe et inaudita refers et quibus nisi expertus vix fidem habeat, credibiliaque hinc fiunt quae aut portentuosa aut fabulosa arbitramur antiquos scripsisse.
Ca.  Quid tibi dicam de tuna quam Indi nochtli nominant, quae cum amplissimis et spinosis sine ordine foliis latitudine potius quam longitudine fructificet, primum tunas saporis scitissimi magnis prunis crassiores fert et in ipsarum floribus quosdam veluti vermiculos gignit, qui cinere necati, coccum sunt pretiosissimum, ut nullum aliud praestantius, eiusque ingens copia magno tamen pretio importatur in Hispaniam. Folium huius arboris, ubi ubi ceciderit, brevi fit arbor alia et, quod est admirandum, in tempore eiusmodi gummi haeret foliis, quod nos Alquitira dicimus, ut eius in concinandis ex saccharo bellariis magna sit utilitas.
Al.  Expertia fidei narras. Sed quae sunt illae vestes tam albae diversis adeo coloribus variatae?
Ca.  Naguae, guipiles, mulierum Indicarum indumenta et alia, quae viris pro palliis sunt pleraque ex gossypio, nam viliora texuntur ex nequen, filo magueio.
Al.  Cuncta sunt et nomine et re diversa et quae merito novo, in quo sunt nata, orbi respondeant. Sed quaeso praeter hoc estne aliud Mexici emporium?
Ca.  Duo alia, alterum ad divum Hyppolitum et alterum ad sanctum Iacobum quod ab hoc, cui nomen est divus Ioannes, per miliare et eo amplius disiungitur, amplitudine tanta in quadratam figuram, ut construendae urbi locus non sit angustus. Ad septentrionem, quod quartum latus claudit, Franciscanorum positum est monasterium, et in ipso Indorum collegium, qui latine loqui et scribere docentur. Magistrum habent eiusdem nationis Antonium Valerianum nostris grammaticis, nequaquam inferiorem, in legis christianae observatione satis doctum et ad eloquentiam avidissimum. E regione eorundem gubernatoris, quem ipsi cacique vocant, permagnifice erectae sunt aedes, quibus adhaeret carcer, in quem cum peccant detruduntur Indi. Reliqua latera, humilibus porticibus continuantur, in medio, ad turris instar, ex lapide erigitur patibulum. Ad hunc mercatum ea confluit Indorum vendentium ac ementium multitudo ut ad viginti milia et eo amplius accedant.
Al.  Qua pecunia, quae - Aristotele auctore - venalium rerum pretium est, ante Hispanorum adventum utebantur Indi?
Cu.  Permutatione rerum et quibusdam glandibus, quas ipsi cacaguatl vocant fuereque tunc in pretio magno, quod et numisma et potus cibusque forent, nunc etiam eodem sunt in honore, locoque minutae pecuniae, assis scilicet et dupondii, habentur argenteisque nummis comparantur, visque ingens ipsorum quotannis in potu et cibo absumitur, incorruptae non diu durant.
Al.  Mira est in rerum natura varietas.
Cu.  Augustiniani coenobii, quod solum videndum supererat, quantus sit ambitus, quam praeclara structio, quantus ornatus et quanta altitudo oculatissime et vigilantibus oculis intuere, nam maximum est futurum civitatis ornamentum.
Al.  Oportet caementa alta esse et ex materia firmissima, quae molem tantam tantopere surgentem recipere supra se tuto possint.
Ca.  Ab ipsa aqua organis pneumaticis exhausta, calce et magnis saxis contectis, parietes quos vides latitudinis tantae ad hanc summitatem deducuntur. Tecta omnia, quod nullibi invenies, camerata sunt, ex quibus declivis est admodum in viam publicam per stillas pluvia.
Al.  Fastigia ita devexa et incurva, modo uti convenit sint materiata, plurimum aedificia nobilitant.
Cu.  Concava tectorum, quibus templum et claustrum teguntur, ordine miro implicatis et transversis inter se lapideis arcubus opere testudinato emblemata facientibus magnopere decorantur.
Al.  Lacunaria fornicata ad eum modum variata ceteris omnibus longe elegantiora sunt.
Ca.  Quid tibi dicam de interioribus duobus membris, quae religiosi habitant et ipsi dormitoria nominant? Quam sese extollunt et efferunt, quantis et quam multis cellis ornata sint, quam gratus ex earum fenestris prospectus, quam longae lataeque viae lapideis reticulis, per quae lux transmittitur, illustratae! In eisdem membris inferiora superioribus fornicato etiam opere non minus excellunt. Sacella in ipso templo utrimque construuntur Toletanis praestantiora: nobilium futura sepulchra. Ante ipsum templum hoc quod vides spatii tantum platea erit, ad quam per gradus aliquot fiet ascensus; et ab ea ad templi aditus planities aequa undique marmoreis columnis iusto spatio inter se disiunctis claudetur, per superiora ferrea magna catena copulatis, lapideis veluti servantibus insuper leonibus positis.
Al.  His praestantiora et excellentiora multo pollicentur quae sunt inchoata eritque, ni fallor, ubi consummatum fuerit, opus hoc vere operosum eius nominis ac dignitatis, ut ad septem illa historicorum et poetarum testimoniis celebratissima orbis miracula octavum iure optimo accedere possit.
Ca.  Unum pro cunctis fama loquetur opus.[8]
Cu.  Si diutius vixisset Cortesius, non dubito quod tam superbe coeptum reliquit hospitale Virgini Matri consecratum aequale aliis eiusdem viri operibus futurum.
Al.  Maxima certe quae sunt coepta hoc in aedificio promittunt.
Ca.  Praestabuntur propediem, ea pecunia, quae hactenus est congesta ex vectigalibus quibus hospitale in dies augetur.
Al.  Elegans profecto facies et optima domus descriptio. Verum, quod ad laudem operis magis facit, dicite, quaeso, numquid in ipso excipiantur infirmi, quaque indulgentia et industria curentur.
Cu.  Admittuntur Hispani omnes quotquot correpti sunt febri eaque diligentia et humanitate morbo levantur, ut non melius neque indulgentius divites domi, quam ibi pauperes foveantur.
Al.  O terque quaterque beatum Cortesium, cui contigit in ea provincia, quam Marte feroci sub Caesaris imperium redegit, eiusmodi pietatis documenta relinquere, quae ipsum perire nunquam patientur. At quorsum equos sic acriter urgetis?
Ca.  Ut ad prandium veniamus tempori, nam hora est ultra duodecimam.
Al.  Irritasti desidem et semiexstinctum appetitum. Cuius tamen sunt aedes istae, quas cursim et veluti per transennam tam magnis valvis cum anulis deauratis domini aut auctoris facultates ostentantes conspicimus?
Ca.  Dominus et idem conditor est Alfonsus Villaseca, qui unus industria sua tantam pecuniae vim sine cuiusquam iniuria, quod proverbium negat posse fieri, comparavit, ut in ditissima regione alter habeatur Crassus aut Midas.
Al.  Is plane nihil erit quod ad veram et germanam felicitatem expetere queat, si quam est dives argento tam vixerit pauper spiritu.
Cu.  Absolvisti hominem et etiam fecisti obequitandi finem. Quapropter descende, rogo, nam hoc est commune amicis meum domicilium, unaque dignare nobiscum prandere, commodius ut hinc nos Chapultepecum conferamus, exteriorem Mexicum perspicuam et apertam undequaque conspecturi.
Al.  Non patiar scindi mihi paenulam praesertim ab amico candido ac sincero.
Ca.  Iam accumbe, conviviumque ut spero facito nobis urbanum pariter et fabulosum et in summa quale petit Varro.[9]

 


Adnotationes

1. Id est clavicarii.

2. Mart. De Spect. II, 9.

3. Cic. De Off. I, 139.

4. Cfr. Ter. And. 2, 194.

5. Pers. Sat. V, 52.

6. Virg. Georg. I, 57.

7. Cfr. Eras. Adagia II, 4, 93.

8. Mart. De spect. I, 8.

9. Gell. Noct. Att. XIII, 11.

 


Retro