F. Cervantes Salazarus - Aliquot dialogi

 

V.

ACADEMIA MEXICANA


 

MESA,  GVTERRIVS.

Me.  Gaudeo sane te in hanc regionem adventasse, quem accipio et in multis Hispaniae gymnasiis versatum et, quemadmodum re ipsa manifestas, novarum rerum cupidum, ut cum te docuero quae non vidisti, ediscam quae nosse volo.
Gu.   Nihil homini tam naturale, vel Aristotele teste, quam sponte ferri et rapi in sapientiae cognitionem, quae cum multarum et maximarum rerum notitia sit, varietate delectat, qua etiam gaudet natura, quae per momenta nimium inter se diversa generat, grata ideo semper mortalibus. Ac ut oculi diversarum rerum aspectu detinentur, ita semper animus in nova et nusquam visa intendit, ubique sui similium taedio affectus. Haec eo spectant omnia, ut scilicet intelligas non me quaestus, quod plerique faciunt, sed incomperta videndi gratia, tam magnum tanto cum periculo Oceanum navigasse.
Me.  Trahit sua quemque voluptas, utque tu hoc studio, sic alii aliis ducuntur, verum hoc tuum magis placet.
Gu.   Sic res habet, sed doce, rogo, quod ex alio scire nolui: quae sit haec domus, quae altero membro, tot ac tantis supra subterque factis fenestris forum, et facie publicam viam respicit, in quam bini modo, modo terni, nunc turmatim, veluti magistrum officii gratia assectantes in palliis oblongis et quadratis pileis ad aures usque demissis, iuvenes ingrediuntur.
Me.  Academia est et formatorium adulescentium; qui ingrediuntur sunt scholastici Minervae et Musarum amatores.
Gu.   Locus est ullus sapientiae, ubi imperium tenet cupiditas?
Me.  Vicit, quae est potior et fortior.
Gu.   Apud eos, qui de rebus sic iudicant, ut talem quamque [1] existiment [2], qualis ipsa est, neque vilia pro speciosis, neque speciosa pro vilibus sumentes.
Me.  Et hos principio debellavit ditionisque suae fecit sapientia, alioqui enim praepostere de rebus omnibus iudicium facerent.
Gu.   Obtinuisti. Iam, quaeso, introeamus una. Amplum quidem vestibulum et spatiosa satis inferna deambulacra!
Me.  Talia superna sunt.
Gu.   Atrium pro frequentia et discentium numero satis capax, et loci nimium a sinistro hoc latere, quartum ut membrum dextro non inferius erigi possit. Verum, quod est potius quodque Academiam vere nobilitat, quales habet institutores?
Me.  Optimos.
Gu.   Non de probitate rogo, sed de doctrina et docendi dexteritate.
Me.  Industrios et in omni scientia versatissimos. Vis dicam? minime vulgares et quales paucos habet Hispania.
Gu.   Ecquis fuit rei tantae auctor?
Me.  Caesar, cuius auspiciis et ductu multa sunt ubique terrarum praeclare gesta.
Gu.   Quibus immunitatibus et privilegiis?
Me.  Maximis et multis et in omnibus a Salmanticensibus nihilo dissimilibus.
Gu.   Multo pluribus ac, si fieri posset, maioribus digni sunt, qui et tam procul a patria docent et qui in tanta opulentia et parentum deliciis discunt.
Me.  Quin potius, quod dicere debuisses, eo utrique honore afficiendi sunt, quod novum orbem sapientiae fulgore, ignorantiae nebula, qua obscurabatur, primi omnium liberent, et Indos in fide cultuque Dei sic confirment , ut ad posteros semper firmior derivetur integritas.
Gu.   Rectissime iudicas, ut nihil supra, sed quod aveo scire, iam expone qua mercede, quamdiu, et qui sint tam strenui adulescentium formatores.
Me.  Stipendium non idem omnibus proponitur, quidam ducentis, alii tercentis nummis aureis, pro disciplinarum dignitate et enarrantium eruditione, quotannis conducuntur. In universum tamen, pensitata ipsorum in docendo industria et provinciae caritate, tenue admodum pretium est. Nam, quod nunquam nisi expertus credes, quae nummo aeneo, triente aut quadrante in Hispania comparas, hic argenteo duplo, ne dicam triplo neutiquam vendibilia reperies.
Gu.   Habeo fidem, qui invitus periculum feci, nihil tam vile et ubique expositum emens, quod non argenteo constiterit. Nulla est minuta pecunia, ut in Hispania, quodque illic argenteus, hic aureus nummus est.
Me.  Oporteret propterea eo salario profiteri magistros, ut illud unum agerent, quod agunt, ad alia minime distracti, quo se suamque familiam mediocriter alere possent, fieretque inde quod in optima quaque schola contingat necesse est, ut maior esset virorum sapientium proventus et maioribus profectibus, aliquando institutores futuri, iuvenes ediscerent.
Gu.   Augebit praemium Carolus, id ubi edoctus fuerit, facietque studiosis omnibus, quo indefessi pergant, magnos animos, si, ut audio, ecclesiasticas dignitates et munera reliqua eis duntaxat obvenire dignabitur, qui, facto prius eruditionis periculo, digniores extiterint.
Me.  Ita futurum, magna spes est. Sed iam, ut cetera quae rogas intelligas, scias oportet die toto, qui feriatus non sit, mane a septima usque ad undecimam, et meridie a secunda ad sextam usque horam, continuatas haberi praelectiones et auctorum enarrationes. Ex praeceptoribus quidam bis, plerique semel, disciplinas tradunt.
Gu.   Ita fit Salmanticae.
Me.  Sermocinalium sive rationalium scientiarum, quae ad ceteras ducatum praebent, tres sunt minime vulgares professores.
Gu.   Cedo qui et quibus horis profiteantur.
Me.  Ille quem vides inambulantem per amplum illud inferius gymnasium, in tanta scholasticorum frequentia, magister est Bustamantius, qui matutino tempore ab octava ad nonam et pomeridiano a secunda ad tertiam industrie pariter et diligenter grammaticam profitetur, cuius est primarius moderator, explicat auctores sedulo, labyrinthos solvit et quae sunt potiora docte satis observat, in dialectica et philosophia, quarum est magister, non leviter versatus et, quia per annos viginti sex indefessus iuventutem Mexicanam instituit, vix est ullus, qui aut contionetur aut doceat, qui non eius fuerit discipulus.
Gu.   Quam multos habebit nepotes, si qui format animos, non minus quam qui corpus generat, pater est.
Me.  Plane quam plurimos, quos magnis compendiis docuit, et ad virtutem, quantum tulerunt ipsorum ingenia, feliciter instruxit. Iam sursum ascendamus, nam in superiori loco reliqua sunt auditoria. Hoc quod est ad dexteram enarrandae sacrae theologiae gymnasium dicatum est, in quo a secunda ad tertiam magister Cervantes, multis ipsum ceterarum disciplinarum candidatis et eloquentiae studiosis audientibus, quod ad ipsas sit ornamentum, rhetoricam profitetur.
Gu.   Is est, ni fallor, quem etiam Orsunensis Academia habuit artis dicendi praeceptorem.
Me.  Ipsemet. In illo angulo post magnificum illud auditorium, in quo ius Pontificium et Caesareum enarratur, duo sunt cubicula ampla satis, in quorum primo Ioannes Garsias, presbyter et idem artium magister, dialecticam magno conatu et non minori profectu tradit idque facit in die bis, vir est et literis et probitate commendandus.
Gu.   Bone Deus. Quantis clamoribus et quanta manuum iactatione obesus ille scholasticus, cum gracili altero contendit. Vide quam urgeat et instiget.
Me.  Paria facit et obsistit contra vehementissime alter, ambo tamen, ut video, de lana caprina contendunt, cum de re magna disceptare videantur.
Gu.   Quem tot Agustiniani monachi una cum aliis presbyteris audituri, theologicum gymnasium ingrediuntur?
Me.  Fratrem Alphonsum a vera Cruce, artium et theologiae, si quem habet provincia nostra, magistrum doctissimum, primum sacratissimae ac divinae scientiae interpretem, variae et multiiugae eruditionis hominem, in quo virtus eximia cum singulari et admiranda doctrina contendit.
Gu.   Felicissimum virum mihi narras et tanta, praeter cetera, sicuti audio, modestia, ut omnes admiretur, contemnat neminem, modice semper de se sentiens.
Me.  Canones sacros enarraturus, cathedram conscendit doctor Morones, optime de iurisperitia meritus, auditoribus quos habet multos perspicuitate gratus, cuius partes in canonico iure interpretando primae sunt.
Gu.   Multi ipsum secuntur.
Me.  Et quidem merito. A decima vero ad undecimam usque, eodem loco, Arevalus Sedenus pontificum decreta sic exacte et absolute explicat et enodat, ut quod iusperitissimi reprehendant, inveniant nihil, quae autem admirentur, tamquam ab oracolo quodam profecta, multa. Abundans est in argumento sterili, concisus in fertili, promptus in citando, subtilis in inferendo, laqueos intendit, eosdem solvit, nihil quod sit in iure magnum et abditum ignorans, ac ut semel dicam, solus qui possit auditores iurisconsultos reddere.
Gu.   Audivi ipsum Salmanticae et quam de se maximam semper spectationem dederat, in dies magis ac magis auxit.
Me.  A meridie a tertia ad quartam Ioannes Negrete, artium et theologiae magister, qui superiori anno Academiae rector extitit, theologiam enarrat, in philosophia et mathematicis ad admirationem usque versatus et, ne quid ei deesset quominus disciplinarum cyclopaediam absolveret, medicinae non ignarus.
Gu.   Necessarius quidem tanto gymnasio vir.
Me.  Eodem tempore, a quarta ad quintam, Iustiniani Institutiones doctor Frias et idem artium magister, Graece et Latine doctissimus, ingeniose satis exponit, annos, quod mirabere, nondum triginta quattuor transgressus.
Gu.   In nascente Academia magnos mihi et eximios viros narras et qui in confirmatissima et aucta multis et opimis reditibus iure suo singuli munera sua obire potuissent. Estne tamen alius Mexici grammaticus? Nam unus, etiam si peritissimus, nescio an possit esse satis.
Me.  Fuerunt antehac Puebla, Vasquius, Tarragona, Martinus Ferdinandus, in dialecticis et physicis vulgariter eruditus, et quidam Cervantes, in Graeca et Latina litteratura multorum testimonio versatissimus, aliique multi, qui non infeliciter instituerunt, sed destitere, alio vocante consilio. Nuper autem venit ex Hispania quidam Didacus Diecius, qui in privata schola et praecepta et autores emendate nimium exponit, utilior semper, nam audio gnaviter ipsum literis incumbere, adolescentibus futurus.
Gu.   Recte quidem, sed quis est ille tam procerus in veste talari, humero clavam argenteam gestans?
Me.  Academiae clavarius, quem Hispane bedelum dicimus, virque, quod in eo munere satis congruit, non ineruditus.
Gu.   Ecquid, capite detecto, theologo moderatori nuntiat?
Me.  Crastina die, quae ex Academiae legibus feriata est, ei a labore praelegendi cessandum esse.
Gu.   Stata [3] et constituta est dies Iovis, si dies festus in hebdomada alius non inciderit?
Me.  Sic habet Academiae mos.
Gu.   Quid continet papyrus illa ianuae fixa?
Me.  Physicas et theologicas assertiones problematicas quasdam, alias affirmativas, negativas alias, sicuti ibidem subscriptum est die tertia, seu ut Academici loquuntur feria tertia, hoc in theologico auditorio publice defendendas et impugnandas.
Gu.   Acriterne impetuntur quicumque axiomata tutaturi palaestram altercatoriam ingrediuntur?
Me.  Acerrime et ea inter propugnantem et impugnantem pugna committitur ad eumque modum manus conseritur, ut uterque non minus quam pro aris et focis digladiari videatur. Sedet sublimis litium compositor et quaestionum profligator, certaminis (ut ait Vives) praeses et contentionum decretor, cum epitogio et ephestri doctorali insigni eius ordinis et dignitatis, ex magistris, cui secundum legem obtinuit.
Gu.   Nunquid ex aequo fortiter et strenue, qui in arenam descendunt, decertant et contendunt?
Me.  Minime vero, quidam enim iugulum petunt et ad recantandum adigunt concertatorem, alii idem conantur, sed non assequuntur, nonnulli gladio adoriuntur plumbeo et qui statim retunditur, aut quia tirones sunt, certamen nunquam ingressi, aut quia ingenio non usque adeo sunt perspicaci.
Gu.   Datne manus aliquando propugnator?
Me.  Fere nunquam, quod aut a praeside aut ab alio ex veteranis et qui proelio saepe interfuerunt, iuvatur. Fitque nonnunquam ut, contraria sentientibus doctoribus et designatis, vehementior multo inter ipsos quam inter eum qui ictus excipit et infert, concertatio oboriatur.
Gu.   A quo dirimitur et componitur?
Me.  Nocte, nam alius non adest Palaemon; quod plerumque praefectus certaminis sive propugnatoris tutor gravius impugnatur quam pupillus seu cliens cui patrocinatur vel quem tela excipientem et retorquentem defendendum sumpsit.
Gu.   Estne iam candidatorum lectio?
Me.  Nondum, quod in dialecticis primam bachalaureatus lauream non fuerint discentes consecuti: erit tamen brevi, nam id hactenus per temporis angustiam non licuit. In sacris tamen canonibus, quod Salmanticae ipsos audierunt, Bernardus Lupus, presbyter in administratione Antiquerensis Episcopatus, secundus a praesule, vir eruditionis non aspernandae, doctor Frias et magister Cervantes, primam coronam accepere.
Gu.   A quo?
Me.  A doctore Quesada consiliario Regio, viro, ut Salmantica et Complutum testes sunt, in utroque iure cum antiquis conferendo.
Gu.   Qua pompa et quibus expensis imponitur pileus doctoralis?
Me.  Maxima sane et eo pecuniario dispendio, ut multo vilius constet Salmanticae.
Gu.   Quantus est doctorum et magistrorum numerus?
Me.  Ex his qui Mexici supremam coronam sunt consecuti et his qui alibi eadem donati sunt, iam Academiae alumni et illorum ordini ascripti, tantus, ut vix maior sit Salmanticae. Ad quam tanti gymnasii felicitatem hoc accessit, ut Alphonsus a Montufare, Mexicanus Archiepiscopus, in sacra theologia eximius magister, in serie et classe doctorum primus reponeretur, sic in litteras et litteratos affectus, ut nihil tam enixe curet, quam quo pacto maiores semper in re litteraria progressus fiant.
Gu.   Quam recte ille: «Da mihi Maecenates, non deerunt, Flacce, Marones»[4]. Qui designantur aut in theologicis aut in physicis aut in iurisperitia, quo periculo privatum certamen adeunt?
Me.  Maximo, honoris scilicet, qui apud plerosque vita potior habetur. Nemo enim adeo sibi bene conscius est, qui eo in conflictu praefigi sibi nigrum cita magnopere non vereatur, cum alioqui nullus sit unquam undequaque consummatus.
Gu.   Eaedem [5] quae apud Salmanticenses probandi et improbandi sunt litterae A et R?
Me.  Eaedem omnino, tres tamen fuerunt apud antiquos in ferendis suffragiis: C, quae condemnabat, de qua dixit ille «nigrum praefigere cita»[6]; A, quae approbabat; L et N, quae non liquet significabant.
Gu.   Bibliothecam non habet schola?
Me.  Erit magna ubi coaluerit. Interea tamen, quae sunt in monasteriis non parvae haud leviter iuvabunt eos qui ipsas adire voluerint. Sed iam quaeso, quando quale sit gymnasium Mexicanum accepisti, quae sit Salmanticensis descriptio, quod audio in Hispania celeberrimum, si non est molestum, paucis indicato.
Gu.   Rem adeo magnam quis possit paucis perstringere?
Me.  Quis potest multis explicare, nam Macrobius a Vergilio eo versu: «Et campos ubi Troia fuit»[7], exhaustam et absortam esse scribit.
Gu.   Absolvam igitur paucioribus quam forsan postulanti. Duplex est schola, altera ab altera parum disiuncta: superior altera, altera inferior dicitur. Superior multa et eadem amplissima inferna habet auditoria, singula cum inscriptionibus disciplinarum, quae in ipsis traduntur. Atrium est pro gymnasiorum amplitudine longe lateque patens, porticibus capacissimis cinctum, sacellum quoque in inferiori loco ubi sacrum celebratur ornatissimum, horologium supra edito satis loco positum non horas modo integras, sed partes, duobus agnis mutuo in cimbalum arietantibus, designans videre est. Antelucano prope tempore et sub noctem, nulla fere hora intermissa, scientiarum omnium praelectiones sunt, singularumque non duo aut tres, sed multi doctissimi praeceptores exstant, idemque non omnes unius classis neque eodem salario profitentur: nam quidam primi, secundi alii, alii tertii ordinis sunt, atque ita cum stipendia sint diversa, honor varius non eandem eruditionem in omnibus sequitur. Primarii moderatores et qui decretum enarrat, tamquam in bello duces, potiori sunt in loco. Ab his secundi, qui vespertino tempore, a tertia scilicet ad quartam, docent. Scholasticorum frequentia nullibi maior, penes quos in tribuendis cathedris suffragia sunt. Inferiorem scholam multi versatissimique grammatici, cathedrarum eodem ordine moderatores, non uno et eodem praemio cuncti profitentes occupant. In utroque gymnasio, praeter eos qui regia mercede disciplinas tradunt, multi alii aeque docti cathedrarum competitores et candidati, ostentandi ingenii gratia et ut favorem et applausum scholasticorum comparent, etiam gnaviter et strenue explicandis scientiarum arcanis incumbunt. Missa facio collegia innumera, in quibus quidam ad annum septimum, alii ad octavum et eo amplius, alieno sumptu aluntur. Ex his collegiis nullus fere prodit, qui cathedrae candidatus aut regio alicui praetorio ascribi vel praefici aut caesareum vel pontificium munus obire non dignissime possit. In monasteriis etiam quae complura sunt, privatae sunt scholae artium et theologiae. Variae quoque, ne quid desideres, litterariae concertationes, vis dicam et id quidem uno verbo, quod vel prolixa oratione assequi non potero: non est in Sicilia tanta frumenti copia, quantus est Salmanticae doctorum proventus. Vestra tamen Academia in barbara et antehac inculta regione posita, modo etiam nascens eiusmodi est inchoata principiis, ut brevi credam futurum novam Hispaniam, ut hactenus argenti copia, ita in posterum sapientium multitudine apud ceteras nationes optime audituram.
Me.  Multa in quam paucissima contulisti, quae in his fuerunt latius disserenda, rogabo alias, cum otii plus nacti erimus. Nunc autem quoniam meridies appetit, pransum abeamus.

 


Adnotationes

1. In libro quamquam.

2. In libro extiment.

3. In libro Estata.

4. In libro Edem.

5. Cfr. Martialis VIII, 55: «Sint Maecenates, non deerunt, Flacce, Marones».

6. Cfr. Persius IV, 13: «et potis es nigrum vitio praefigere theta».

7. Cfr. Macrobius, Saturnalia V, I, 8: «Vis audire illum tanta brevitate dicentem, ut artari magis et contrahi brevitas ipsa non possit? "Et campos ubi Troia fuit", ecce paucissimis verbis maximam civitatem hausit et absorpsit: non reliquit ille nec ruinam».

 


Retro