I.
SALTVS
MORALES, MATA.
Mo. Placetne mecum saltu contendere?
Ma. Placet quidem, sed quo saltu et quo praemio?
Mo. Victor singulis saltibus feret ligulam aut sericam aut coriaceam.
Ma. Praestat sericam, ut contentio sit acrior.
Mo. Ceterum quoniam saltus est varius, nam aut una tibia, altera contracta, aut coniunctis pedibus fieri solet, utro decertare velis, aperito.
Ma. Utraque tibia minus periclitabimur. Verum num adversi aut aversi aut transversi, vel simplici vel continuato saltu utamur, quod etiam ad legem contentionis pertinet, statuito.
Mo. Nec ego sum Ianus, ut retroversus tuto saliam. Eum enim qui id non temere tentet, oportebit Argo oculatiorem esse. In alterutrum etiam latus agi non perinde probo. Nam (quod frequenter accidit) periculum est, ne implicatis aut involutis tibiis decidas. Quare si videtur, utraque, versus arbustum illud, aut intermisso aut sine respiratione geminato, quod erit et elegantius et ieiunis nobis valetudini salubrius, saltu contendamus.
Ma. Recte certe in omnibus sentis, pransis enim, propter ventris onus, quod si concutiatur nimium nocet, non valde saltus convenit.
Mo. Carcer igitur saliva haec esto et meta arbustum, intraque hos terminos sic consistamus, ut qui nostrum cingulum continuatis duobus saltibus longium promoverit, sponsionem vincat.
Ma. Age, tu prior auspicare, nam hic est ranarum et locustarum saltus. Sed peccasti, qui sputum citeriorem terminum magno intervallo praecessisti [1], et cum in secundo saltu intermittere non debuisses, paululum conquiesti.
Mo. Culpam fateor, vicisti, Mata.
Ma. Salmacida spolia sine sanguine et sudore.
Mo. Iam tu sali.
Ma. Ne quo graver ad victoriam impedimento, pallium hic pono, calceos exuo una cum veste manicata, pileum reicio et feminicruralium [2] astrigmenta laxo.
Mo. Expeditior erit saltus, si te subucula nudaveris.
Ma. Bone Deus quam procul cingulum promovi! Verum plane illud est, naturam arte iuvari.
Mo. Libenter cedo, nam tu non salire sed volare mihi visus es, agilitatisque et pernicitatis istius tuae non tam fuit in causa indumenta reiecisse, quam gracilitas et crebra exercitatio.
Ma. Obesus tu et natura pinguis dignus es qui potius cum cancro et testudine incedas, quam ut cervos sequaris.
Mo. Parcius ista, et quoniam hoc non successit, alio tentemus saltus genere, aut hastae innixu, cum primis eleganti, aut sursum versus, subductum ad pectus funem transvolantes, uter altius pervertat, contendamus, aut si minus hoc placet, uter plures amplae huius scalae gradus uno saltu conscenderit, experiamur.
Ma. Tametsi plus insit in huiusmodi salti discriminis, non detrecto.
Mo. Evades id facile pernicitate tua. Edepol, belle actum! qui uno saltu intactos transvolavi gradus sex. Iam, Mata, tuae sunt partes.
Ma. Paululum abfuit quin octavum conculcarem. Vici rursus sponsionem. Iam, si libet, alio praemio decerta.
Mo. Quin potius nos hinc domum recipiamus, nam haec corporum agitatio, uti tradunt medici, non tam ad lassitudinem usque, quam ad vegetationem pertinet.
Ma. In tempore profecto, quod iam me contentionis huius taedere coeperat.
Adnotationes
1. In libro legitur praesisti.
2. Cfr. Vivis dialogum (adnot. 4.), qui inscribitur Surrectio matutina.